Bunić, Jakov; Caluus, Hieronymus; Gučetić, Ivan; Hieronymus; And.; Severitan, Ivan Polikarp (1469-1534; c. 1526; 1451-1502; c. 1526; 1472 - c. 1526) [1502], Carmina minora ex libro De vita et gestis Christi, versio electronica (), 360 versus, 4279 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - sapphicum; prosa - epistula] [word count] [aavvcarminavgc].
Quum me diui Martini festo in Aedem sacram contulissem, altare sanctum debita deo
soluendi pro more meo petebam. Et ecce Paulus filius tuus ex insperato sese mihi
a latere tulit obuium. Protinus amplexatus hominem de salute tua ex eo
sciscitari coepi. O amicissimi mei desideratum mihi nuncium, te bene ualere
retulit. Deo Max. Opt. gratias ago. Tu quoque me recte ualere scias, quin etiam
beate. Nactus enim sum hic inter ignotos solamen sane unicum, uirum cuius
amicitia laetus fruor, uirum desiderabilem, uirum inquam Termegistum; scribit
hic inaudita, mira pandit, de quo alias (uita comite) plura dicemus. Opus illud
meum τὸ εὐαγγέλιον quod probe nosti Pont. Max. Aegydio S. R. E. Cardinali
uidendum probandumque delegauit. Viro plane tum doctrina singulari, et
auctoritate magna, tum gratia et uitae probitate praecipua, pontificios inter
senatores primario, qui laudat illud enixe, magnopere admiratur. Nos autem hic
in urbe moram trahemus, donec ab impressoribus dies noster elucescat omnibusque
sui uolentibus copiam faciat, quod ut breui fiat operam nauamus.

|