Bunić, Jakov; Caluus, Hieronymus; Gučetić, Ivan; Hieronymus; And.; Severitan, Ivan Polikarp (1469-1534; c. 1526; 1451-1502; c. 1526; 1472 - c. 1526) [1502], Carmina minora ex libro De vita et gestis Christi, versio electronica (), 360 versus, 4279 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - sapphicum; prosa - epistula] [word count] [aavvcarminavgc].
Calue mi Charissime, homunculus hic libentius bona suscipit, quam mala, lucem,
quam tenebras, laudem quam contumeliam, licet medius inter utraque uersetur.
Quum tamen (quod saepe fit) contigerit eum premi contrariis, aequo animo
sustinet. Quidni pro Christo? pro quo sane grauia saepe et difficilia multa
pertulit. Laudes itaque tuas quas ueras existimat gratio reponit
animo, Nam deo nihil aliud laudibus est accaeptius. Vt pote o bonos omneis ideo
secum facit unum, ut laudibus diuinis uacent, ipsoque deo sine fine perfruantur,
qui caput est in Xpo mystici corporis, principium et finis.

|