Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Niger, Toma [1502], Divina electio ac tempestiva creatio serenissimi principis Veneti Leonardi Lauretani cum pronostico sui invictissimi principatus, versio electronica (), 429 versus, verborum 2723, Ed. Giuseppe Praga Neven Jovanović [genre: poesis - elegia; poesis - panegyris; poesis - epigramma] [word count] [nigertdivin].

Next section

P. THOMAE NIGRI DE PROPRIETATE ET LAUDIBUS LAURI AC INSIGNIS LAURETANORUM.
Laurus olet, redolentque rosae, Leonardus utrumque;
Nam superat cunctas nardus odore rosas.
Nunquam tacta polo Laurus nec fulminis ictu,
Iupiter, aut telis est iaculata tuis.
Semper, Laure, uires, uiridi nec in arbore desunt
Grata rosis croceus ceruleusque color.
Caesar fronde tua uictoribus atque poetis
Et solet hac sacras cingere fronde comas.
Grata uiris, dilecta deis uel Apolline teste,
Gratior at Venetis qui tua serta gerunt.
Tantum annosa cadis, tamen haec numerosa Quiritum
Lauretana cohors mox pia damna leuat.
Mox etenim totidem fecunda repullulat arbor
Frondibus, Herculeus ut facit Hydra labor.
Felix ergo locus quem uiuida Laurus obumbrat,
Quem tegit umbriferis Laurus amoena comis.

Next section


Niger, Toma [1502], Divina electio ac tempestiva creatio serenissimi principis Veneti Leonardi Lauretani cum pronostico sui invictissimi principatus, versio electronica (), 429 versus, verborum 2723, Ed. Giuseppe Praga Neven Jovanović [genre: poesis - elegia; poesis - panegyris; poesis - epigramma] [word count] [nigertdivin].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.