Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Andreis, Matej (c. 1500) [1502], Epithalamium in nuptias Vladislai Pannoniarum ac Boemiae regis et Annae Candaliae reginae, versio electronica (), 451 versus, verborum 3143, Ed. Ladislaus Juhász [genre: poesis - epithalamium] [word count] [andreismepith].
Iam dea contigerat Romani moenia Planci, Qua celeres Arar et Rhodanus sua flumina miscent, Et iam regali constructa palatia luxu Intrarat. Bifores illic argentea valvas Ostia pandebant. Illic contemptus achates Et neglectus onyx teritur: non gratia ophiti Ulla datur, nihil est illic Euboea Carystos, Nil Ligurum lapides, nil inclyta saxa Laconum. Parte omni fulvo trabs exaturata metallo Pendet et attonitos hominum rapit undique visus. Divitiis nec cedit opus, stant aera Myronis, Stat labor, o Lysippe, tuus, tamen omnia vincit Porticus antiquis patrum variata triumphis Est illic Thybris, sunt captae moenia Romae, Sunt et Aquitanis Capitolia vincta maniplis; Arx Tarpeia manet graviori pressa periclo Porticibusque cavis volitans argenteus anser. Dum vigili attollit resonantia murmura voce. Per rupem audaces testatur adesse phalanges: Pensati est illic temerarius arbiter auri Ensis et Ausoniae tot rapta insignia genti: Parte alia Brennus per litora Graia cohortes Sequanicas ductat, — iam se vix Delphica tellus Numine Phoebeo nivibusque repente solutis In proceres Gallos victriciaque arma tuetur. Hos inter titulos antiqua ab origine patres Candalii apparent et honorae stemmata gentis. Ut primum visa est divinae stirpis alumna, Obstupuit Cytherea decus mirata puellae, Stellantes oculos primum, quibus urit amantes. Ardet ut Oetaeis circumfluus humor in arvis. Qui Phaethonteos iterum renovare calores Evaleant totique ignes immittere mundo. Unde suas solitus accendere saepe Cupido Lampadas; ingenuae stat frontis gratia, sub qua Excubat Euphrosyne geminam complexa sororem: Pallados armiferae dignum stat Gorgone pectus Atque Semiramia pharetra nodatur in aurum Crinis Apollineo solus certare decori, Dignus et auricomum Bacchi superare nitorem, Qui valeat valeatque tuis contendere flammis, Qui Bereniceo de vertice raptus ad astra Ignivomum tremulo praefers fulgore cometen. Cuncta animus vincit, quem non regina Scytharum Massagis exuperet, hostem licet illa superbum Ulta sit impune natum non passa iacere. Femineos non illa colos, non pensa gerebat, Nil privatum illi curae est, sed volvere libros, Scire pudicitiae laudata exempla prioris, Quot proba Penelope lustris errante marito, Tempore quot belli repetitae stamine telae Sit pactam tutata fidem, Lucretia morte Ut subita immeritae exuerit mala crimina culpae. Laodamia suo comes est ut facta marito Praevenitque diem laeto. Stat virginis usque Iphias ante oculos et casta Althaea pudicos. Dotibus his alias addit: non pectinis illa Nescia Threicii est, non saxa trahentis et undas Ismeniae citharae. Quicquid cantavit Arion, Quod Mytilenaea cecinit cum vate Corinna, Quod Linus, hoc repetens modulatur regia virgo; Aut ductat thyasos, quales non ante Cithaeron Baccheis vidit festis, non flumina quondam Thermodontiacas subito perpessa bipennes Armigerae sobolis, postquam peltata virago Depopulata Getam positis agit otia bellis. — Huic Venus haec roseo confestim prodidit ore:
Andreis, Matej (c. 1500) [1502], Epithalamium in nuptias Vladislai Pannoniarum ac Boemiae regis et Annae Candaliae reginae, versio electronica (), 451 versus, verborum 3143, Ed. Ladislaus Juhász [genre: poesis - epithalamium] [word count] [andreismepith]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.