Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Andreis, Matej (c. 1500) [1502], Epithalamium in nuptias Vladislai Pannoniarum ac Boemiae regis et Annae Candaliae reginae, versio electronica (), 451 versus, verborum 3143, Ed. Ladislaus Juhász [genre: poesis - epithalamium] [word count] [andreismepith].
Gaudia miles agit festoque haec carmine iactat Militiae de more suae: "Quid, regia virgo, Coniugis amplexus tardas atque oscula differs Dulcia torquatas Veneris victura volucres? Quae te pugna manet? Iam formidata Gelonis Brachia constringent collum, velut implicat ulmos Vitis et amplexas arbor Baccheia frondes Flexipedi cingit nexu, iam dextera telum Excutere assueta hostilique rubere cruore Mitior incipiet teretes tractare papillas Blandaque iam roseis condetur lingua labellis. Cui nec Sicanium nectar nec mollis Hymetti Mopsopios aequet succos annosa vetustas. Virgineo videor sudantem cernere regem Marte Dionaeae pugnasque ciere palaestrae. Has ille exuvias, haec mavult ferre tropaea, Quam si victa iugo collum det perfida Thrace, India cunque suo Meroe circumflua Nilo. Nascetur proles materno gratior ore Plus de patre tamen referens; hunc, quantus in armis Insurgat, toties fecundo sanguine Ganges Decolor agnoscet, laxos huic porriget arcus Parthia, odorati mittent sua thura Sabaei. Sentiet hunc Garamas pronusque subibit habenas Nobilioris heri, cedent sublimia gesta Invicti Alcidae, summittet Pella triumphos Extremo Phoebi nascentis ab orbe petitos."
Andreis, Matej (c. 1500) [1502], Epithalamium in nuptias Vladislai Pannoniarum ac Boemiae regis et Annae Candaliae reginae, versio electronica (), 451 versus, verborum 3143, Ed. Ladislaus Juhász [genre: poesis - epithalamium] [word count] [andreismepith]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.