Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Anastazije, hrvatski biskup i kraljev kancelar (floruit 1070) [1070], Confirmatio Radovani, versio electronica (, Nin), 428 verborum, Ed. Luka Vukušić [genre: prosa - donatio; prosa - diploma; prosa - acta] [word count] [anastasiusconfirmatioradovani].
† Anno dominice incarnationis millessimo septuagesimo, indictione VIIII. Augusto regnante Romano tertio, tempore Cresimiri regis Chroatorum et Dalmatinorum.
Ego Radouan, nepos Lilici, trado omnem possessionem meam, que fuit predicti aui mei in loco, qui dicitur Suchouara, beato martiri Grisogono presente eiusdem monasterii Petro abbate. Que possessio his manifestis indiciis declaratur: a lacu ex septemtrionali plaga protendendo in directum uersus boream ad riuum, et ab isto loco eundo ad australem partem ad terminos predii de Dubio cum suis circumadiacentiis pascuis. Sed, quia resistebat mihi Uekemir, Luce iupanus, cum Boleslauo tepcii et hoc donum, quod sancto martiri intuitu dei et pro remedio meorum predecessorum animarum feceram, contradicebat et ad nichilum deuenire satagebat dicens ipsam terram a rege predicto sibi esse concessam. Ob quam igitur contencionem die sancto Pasce studui adesse ante presentiam predicti regis, ubi non modica turba nobilium tam Chroatorum quam Dalmatinorum adherat. Cui donationi et facto interfuerunt hi testes: Desinna, Nonensis iupanus, testis, Cerminicus Breberschico testis, Uocinna Zatinscico testis, Dalizo Poliscico testis, Cosma Luscico testis, Mutimir Sidrascico testis, Saracino sitinico testis, Iacobico Castobriscico testis, Bolano tepciza testis, Iohannes dat testis, Iohannes capellanus testis, Budicio postelnico testis, Desimir Smulie filius testis, Tolimir psar testis, Vitomir duornic. Hii omnes testes fuerunt coram rege. Suchouare uero: Tribigoi grascik. Croatin, Zelodrag, Dragouit, Dobrogoi, Negouan. † Ego Anastasius, Chroatensis episcopus et aule regie cancellarius, hanc donacionis cartulam rogatu predicti Radouani et ex mandato domini mei regis intus in ciuitate Nona scripsi et confirmaui. Feliciter. |
Previous section
|
Anastazije, hrvatski biskup i kraljev kancelar (floruit 1070) [1070], Confirmatio Radovani, versio electronica (, Nin), 428 verborum, Ed. Luka Vukušić [genre: prosa - donatio; prosa - diploma; prosa - acta] [word count] [anastasiusconfirmatioradovani].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.