Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
II. ROMAE
1.
[ERROR: no reftable :]A 72v/2; cf. CIL VI 13*
Ad ędem S. Sixti
1.1. D. M. Diis manibus, id est bonis; manum enim ueteres bonum dicebant. [ERROR: no reftable :]Cf. Per. 4,133,1-3 Dii manes autem dii inferi sunt, quibus monumenta consecrabant, unde integrum interdum legimus: Diis manibus sacrum. LVCRETIAE. Hanc Tarquinus Sextus [ERROR: no reftable :]Pro Sextus Tarquinius stuprauit, Tarquini Superbi regis filius. Illa uocatis uiro Collatino et patre Tricipitino, reddita necis sibi inferendę causa, se ipsam interemit. Ipsi cum Bruto coniurantes regem cum filiis Roma expulerunt. 1.2. Lucretię mors pudicicię testimonium fuit: nequanquam enim adultero consensisse uidetur quę uiolata uiuere noluit.
2.
[ERROR: no reftable :]A 82v/1, ubi Romę ad S. Georgium;
cf. CIL VI 1*a
Ad ędem S. Georgii
[ERROR: no reftable :]
[ERROR: no reftable :]
Manicula (alia manu?)
2.1. [ERROR: no reftable :](Consules) Consules a consulendo dicti. Duo creabantur singulis annis. Summa totius imperii apud ipsos erat. Hi senatum per accensos et pręcones cogebant, exercitus ductabant, numerum annorum signabant, his prouincię scribebantur ac, ne sibi regium ius uendicarent, cautum est ut ab eis prouocatio esset. Coercere poterant et in uincula publica duci iubere. [ERROR: no reftable :]Consules eqs .: cf. Pomp. Laet. 'De consulibus' , f. Aii v [ERROR: no reftable :](Dictator) Summa deinde potestas ad dictatorem translata est. Dictator in summis reipublicę periculis creabatur. Summa illi potestate data non erat ab eo ius prouocandi. Lictores et uniuersa regum habebat insignia. Idem magister populi [ERROR: no reftable :]In margine alia manu : magistri populi cognominatus de patribus eligebatur, deinde primus de plebe dictator creatus est C. Marius Rutilius. [ERROR: no reftable :]Pro C. Marcius Rutilus , [ERROR: no reftable :]In margine alia manu : Marius primus de plebe dictator Semestris primo hic magistratus fuit, postea annuus. Dictator ex eo dicitur quod futuros magistratus dictare soleret. [ERROR: no reftable :]In margine alia manu : quare dictatores uocati , [ERROR: no reftable :]Summa illi eqs .: cf. Per. 3,447,3-16; 10,2,4-9; cf. Pomp. Laet. 'De dictatore et de magistro equitum' , f. Aii v ? 2.2. DEDICAVIT. Consecrauit. [ERROR: no reftable :](Clauis [ERROR: no reftable :]Pro Clauus annalis) SOLENNE CLAVI FIGENDI. Clauis [ERROR: no reftable :]Pro Clauus annalis dicitur qui singulis annis figebatur in pariete templi ut numerum annorum claui fixi indicarent, et id quidem in templo Mineruę, quod eius deę numerum putabant esse. [ERROR: no reftable :]Cf. Per. 2,445,1-7
3.
[ERROR: no reftable :]A 72/1, ubi Ad statuam Bruti;
cf. CIL VI 1*m
Statuę Bruti subscriptum
VTINAM VIVERES. 3.1. Hoc ideo Bruti statuę subscriptum fuisse aiunt [ERROR: no reftable :]Bruti... aiunt ipse addidit in margine quia exacti sunt ab eo reges et nemo postea regis aut domini nomen sibi uendicauit pręter paucos. Qui quoniam contempta senatus autoritate dominari coeperant, optauit qui hoc subscripsit Brutum ad uitam redire ut eorum dominatum compesceret, ex eo innuens tales non esse imperatores, sed tyrannos, qui senatum populumque Romanum sibi parere compellunt.
4.
[ERROR: no reftable :]A 71v/2, ubi Romę ad statuam
Cesaris; Cos; cf. CIL VI 1*m
Statuę Cęsaris subscriptum
4.1. Et hoc cum superiore conuenit atque utrunque dictum apparet in inuidiam Iulii
Cęsaris, qui imperium per uim occupauerat et, cum consules ante hac annui crearentur,
ille se consulem perpetuum dictatoremque ęternum dici uoluit. Postremo in senatu occisus
periit, ab iis qui pro libertate stabant. [ERROR: no reftable :](
5.
[ERROR: no reftable :]A 85/1; cf. CIL VI 8*
In Capitolio sub statua Cęsaris
5.1. Posset [ERROR: no reftable :]Post Posset ipse huic delevit aliquis non inepte respondere illi qui de sua uirtute ita gloriatus est: Et te orbis terrarum in unam deduxit urnam. Minus quippe se iactaret superbus si uitę finem sibi semper imminere cogitaret.
6.
[ERROR: no reftable :]Cf. CIL VI 1*q
Ad S. Georgium
[ERROR: no reftable :] 6.1. Adde istis eos qui peregrinę conditionis erant et fortasse duplicabitur numerus. Ciues tantum recensuit, et eos quidem cęlibes. Sequitur enim ET XLI NVP., hoc est et quadraginta milia mille addito; NVP., id est nuptorum. Nupti autem dicebantur mariti. Nam in Plauto legimus: Libet etiam Carinum quid agat obseruare, nouum nuptum. [ERROR: no reftable :]Nupti autem eqs .: cf. Per. 39,3,6-8 (Plaut . Cas. 859) Ex his considerandum quanta Romani populi tunc potentia fuerit, cum ipsa per se ciuitas satis esset ad expediendos exercitus, intactis aliis circa se urbibus, siue extra se prouinciis quibus dominabatur. 6.2. (Nota) Sed omnis terrena magnitudo, quum ad summum peruenerit, ut retro cędat, necesse est. Ita Romanorum imperium, quum iam longe lateque diffusum alienis uiribus labefactari nequiuisset, suis ruere coepit. Continuo ciuilia exarserunt bella nullo externo hoste eos lacessere auso. Nequis igitur de uictoriarum multitudine glorietur, urbs domitrix uictrixque omnium uinci non poterat nisi uicisset.
7.
[ERROR: no reftable :]A 81v/4; cf. CIL VI 882
Ad S. Petrum in pyramide
8.
[ERROR: no reftable :]A 81v/4; cf. CIL VI 882
Ibidem
8.1. Hęc ita, ut mihi uidetur, integre sunt pronuncianda: Diuo Cęsari, diui filio, Augusto; Tiberio, diui Augusti filio, Augusto sacrum. Augustus autem dictus est Octauianus a Iulio Cęsare adoptatus et Tiberius Cęsar fuit ab Octauio adoptatus. Vtrique igitur obeliscus iste dedicatus fuisse apparet. Altera inscriptio idem significare uidetur, quum et Iulii filium et Augusti filium nominet. 8.2. Hoc loco nostri temporis incusanda superbia est. [ERROR: no reftable :](Superbia principum huius temporis) Quis enim nunc regum principumue et quorumcunque pręsidum se inscribi patitur absque additamento "serenissimi", "magnificentissimi", "sublimissimi" et his similium, ut omnes cęlo se ęquari uelint dum nominentur? Horum uero uetustiorum tam breuis, tam circumcisa inscriptio nihil tale habens patris tantum filiique nomen indicat, nullo superfluę laudis fuco adumbrata, sed simplici narratione contenta. At modo siquis uel ecclesię uel urbis pręsidem affatus nomine proprio appellauerit, lęsę maiestatis reus agetur. Vt hoc uites et effugias, dicendum tibi erit: "Reuerendissima dominatio tua", "Magnificentia tua excellentissima". Barbaro itaque, non Latino more loqui cogimur solo timore ne publico munere fungentis animum offendamus. Octauius et Tiberius orbis terrę rectores erant, et tam breui titulo se satis insignitos iudicarunt; ex nostris uero hi etiam qui uni tantum uel minus quam uni prouincię pręsunt [ERROR: no reftable :]Correxi ex presunt indignari solent nisi cum omni glorię quę excogitari potest ambitu se referri audierint. Nec pudet eos minus uirium habere et plus ostentationis. Quid tamen iuuat tales reprehendere qui quanuis amice monentem odio habent atque contemnunt, et nullis omnino nisi assentatoribus fauere consueuerunt? 8.3. Ad ea igitur quę instituimus iter uertamus.
9.
[ERROR: no reftable :]A 76v/2; cf. CIL VI 896
Supra portam templi quod Pantheon dicitur
9.1. Integre legendum sic: Marcus Agrippa, Lucii filius, consul tertium fecit. Tertium consul et tertio consul inter se differunt. Tertio locum innuit et duos ante factos consules significat, tertium ad tempus refertur et eundem bis ante consulem fuisse ostendit. [ERROR: no reftable :]Tertium consul eqs. : cf. Per. 48,22,9-10; 48,5,4-7 9.2. Templum autem cuius est ista inscriptio Pantheon est appellatum Gręco uocabulo, eo quod dedicatum esset omnibus diis pręsagio quodam quod tandem aliquando sanctis omnibus qui pro Christi nomine passi sunt consecrandum foret. In eo quippe nunc martyrum omnium memoria solennis celebrisque habetur.
10.
[ERROR: no reftable :]A 76v/5, ubi Sub terra ad
Capitolium; cf. CIL VI 3241*
Prope Capitolium
10.1 . Vera de deo sensisse uideretur dum et solum et inuictum appellat et eidem altare ponendum curat, nisi ad plurimos pertinere putasset quod uni tribuit.
11.
[ERROR: no reftable :]Cf. CIL VI 1033
Apud Capitolium
RELIO. L. FIL. ANTONINO AVG.
11.1. Integrum sic: Imperatori Cęsari Lucio Septimio, Marci filio, Seuero Pertinaci Augusto, patri patrię, Parthico Arabico et Parthico Adiabenico, pontifici maximo, tribunicię potestatis undecimum, imperatori undecimum, consuli tertium, proconsuli, et imperatori Cęsari Marco Aurelio, Lucii filio, Antonino Augusto Pio Felici, tribunicię potestatis sextum, consuli, proconsuli, patri patrię, optimis fortissimisque principibus ob rem publicam restitutam imperiumque populi Romani propagatum insignibus uirtutibus eorum domi forisque senatus populusque Romanus. Iulianus occiderat, Pertinacem se cognominari iussit. [ERROR: no reftable :]Euseb. Chron. A. D. 196 [= 195] Parthos et Adiabennos superauit Arabesque interiores ita cecidit ut regionem eorum Romanam prouinciam fecerit, ob quę Parthicus, Arabicus et Adiabenicus cognominatus est. [ERROR: no reftable :]Euseb. Chron., A. D. 201-202 [= 200], ubi Seuerus Parthos pro Parthos Moritur Eburaci in Britannia. [ERROR: no reftable :]Euseb. Chron., A. D. 213 [= 212], ubi Seuerus moritur pro Moritur Regnauit annos XVIII. [ERROR: no reftable :]Euseb. Chron., lemm. ante A. D. 196 [= 195] [ERROR: no reftable :](M. Aurelius Caracalla) Marcus autem Aurelius filius eius fuit eique successit in regno, cognominatus Caracalla. Sed ante hac Bassiano nomen fuit. Porro pater eius per quietem monitus fore ut Antonino successore moreretur, Marci Aurelii Antonini cognomen ferre dedit. [ERROR: no reftable :]Cf. SHA, Sev. 10,4 11.3. Laudis amborum hoc epigramma extat, arcus
[ERROR: no reftable :]Supra arcus, quia haud legibile videbatur, alia manu arcus denuo scriptum
in quo erectum stabat euersus iacet, [ERROR: no reftable :](
12.
[ERROR: no reftable :]A 76v/3; cf. CIL VI 1005
Ad S. Laurentium
12.1. [ERROR: no reftable :](S. C.) Ex senatus consulto: senatus consultum fiebat aut per discessionem, si consentiretur, aut, si res dubia esset, per singulorum sententiam. Hic Antoninus cognomento Pius appellatus est. Liberalem fuisse aiunt, ad commoda reipublicę prouidum, boni et ęqui studiosum. Quidam externorum principum, quum armis inter se pro finibus decertarent, conuenisse feruntur eius iudicio stare, ratum habituri quicquid decreuisset. [ERROR: no reftable :](Faustina) Anniam Faustinam duxit uxorem, quam tertio imperii sui anno defunctam consecrari passus est. [ERROR: no reftable :]Cf. SHA, Ant. Pius 6,7 Senatus igitur, cum ipsi quoque consecrato arcus uel statuę honorem statuisset, dignam iudicauit quę glorię principi exhibitę particeps fieret. Magna profecto optimi uiri felicitas mulierem habere thori pariter uirtutisque consortem. Fuit et alia Faustina, huius Faustinę filia, quam multa libidinis respersit infamia. [ERROR: no reftable :]Cf. SHA, M. Ant. 19,1-4; 24,5; 29,1
13.
[ERROR: no reftable :]A 76v/6; cf. CIL VI 931
Iuxta Capitolium
13.1. Integrum sic: Imperatori Cęsari Vespasiano Augusto, pontifici maximo, tribunicię potestatis tertium, imperatori octauum, patri patrię, consuli tertium, designato quartum, senatus consulto quod uias urbis negligentia superiorum temporum corruptas impensa sua restituit. 13.2. Quando hoc egerit, indicat dum ait "designatus quartum", id est in quarto eius consulatu. [ERROR: no reftable :](Vespasianus) Hic apud Iudeam ab exercitu imperator salutatus bellum Tito filio commendans Romam proficiscitur. [ERROR: no reftable :]Cf. Euseb. Chron. A. D. 72 [= 71] Capitolium casu incensum orsus est ędificare. [ERROR: no reftable :]Cf. Euseb. Chron. A. D. 76 [= 75] Colonias deduxit. Ventris profluuione in uilla propria in agro Reatino uita decessit anno ętatis LXIX, quod fuit anno Domini LXXX. [ERROR: no reftable :]Colonias eqs .: cf. Euseb. Chron. A. D. 80 Imperauit annos IX, dies XXII. [ERROR: no reftable :]Cf. Euseb. Chron. lemm. ante A. D. 72 [= 71] Pręsens autem epigramma docet statuam illi positam pro merito liberalitatis operi publico impensę. 13.3. Et nostra quidem ętate multa per pręfectos urbium construuntur ad ciuium commodum, sed qui id suo sumptu peragat, inuenitur nemo. Quęris quare? Quia nullo eiusmodi remunerationis exemplo prouocantur.
14.
[ERROR: no reftable :]A 76v/4, ubi Romę in arcu;
cf. CIL VI 1106
In quodam arcu
14.1. [ERROR: no reftable :](Gallienus) [ERROR: no reftable :] Correxi ex Gallenus Gallienus cum Valeriano pręfuit Romanorum imperio annos XV. In omnem lasciuiam effusus erat. Mediolani interficitur. Quidam ergo Aurelius Victor arcum ei erexit, suam erga ipsum beniuolentiam testatus. Coepit autem ille imperare anno humanę salutis CCLVII.
15.
[ERROR: no reftable :]A 82v/2; cf. CIL VI 505
Ad S. Sebastianum
L. CORNELIVS SCIPIO OREITVS. V. C. AVGVR TAVROBOLIVM SI- VE CRIOBOLIVM FECIT. DIE. IIII . KAL. MAR. TVSCO ET ANVLINO .COSS. 15.1. Integrandum ita: Lucius Cornelius Scipio Oreitus, uir consularis, [ERROR: no reftable :]Recte clarissimus augur, taurobolium siue criobolium fecit die quarto Kalendas Martias, Tusco et Anulino consulibus. 15.2. [ERROR: no reftable :](Consularis) VIR consularis dicitur qui consul fuit. [ERROR: no reftable :](Augur) Augur autem sacerdotalis dignitas erat, cuius officium fuit ex auium uolatu coniicere futura. Taurobolium siue criobolium fecit : puto his uocabulis illud exprimi quod alii dixerunt taurilia. Ludi erant in honorem deorum inferorum facti, quos et boalia et bubetias dixerunt. Tarquino [ERROR: no reftable :]Pro Tarquinio enim Superbo rege in mulieres grauidas pestilentia grassata est. Putauerunt id accidisse quod taurinam per dies multos esitassent. Lege igitur lata ne amplius ea caro uenderetur, ludos diis inferis instituerunt ideoque ita appellati sunt quia, ut instituerentur, bouis caro fuit in causa. [ERROR: no reftable :]Taurobolium eqs .: cf. Per. 5,91 Criobolium ergo quasi caro bouis dictum. Crios enim Gręce Latine caro dicitur. Possumus et aliter intelligere, quod uidelicet ea sacra ab illo facta fuerint quę Latinas ferias appellabant. [ERROR: no reftable :](Latinę ferię) Hęc in Albano monte fiebant et inde carnem petere a Romanis populo Latino ius erat. Illic enim primitus Latini cum Romanis foedus percusserant et ex eo annua sacra instituta. [ERROR: no reftable :]Possumus eqs .: cf. Mai. 'Latinae feriae'
16 .
[ERROR: no reftable :]A 85/2, ubi Romę; cf. CIL VI 1139
In quodam arcu
IMP. CAES. FL. CONSTANTINO P. F. AVG. S. P. Q. R. QVOD INSTINCTV DIVINITATIS ET MENTIS MAGNITVDINE CVM EXERCITV SVO TAM DE TYRAN- NO QVAM DE OMNI EIVS FACTIO- NE VNO TEMPORE IVSTIS REM .P. VLTVS EST ARMIS ARCVM TRI- VMPHIS INSIGNEM DICAVIT. 16.1. [ERROR: no reftable :](Constantinus) Hoc quidem propterea quod Maxentium, Herculii Maximiani filium, a prętorianis militibus Augustum appellatum ad pontem Miluium uicit atque interfecit anno imperii sui VI. [ERROR: no reftable :]Cf. Euseb. Chron. A. D. 312 [= 310], A. D. 318 [= 316] Deinde idem anno XXVI pacem dedit Christianis, idolicolarum templa subuerti iussit. [ERROR: no reftable :]Cf. Euseb. Chron. A. D. 321 [= 316], A. D. 335 Extremo uitę suę [ERROR: no reftable :]Correxi ex suo tempore ab Eusebio, Nicomediensi episcopo, baptizatus in Arrianum dogma declinauit. [ERROR: no reftable :]Cf. Hier. Chron. A. D. 340 Quum bellum pararet in Persas, iuxta Nicomediam in Acirone, uilla publica, moritur anno ętatis suę LXVI et anno salutis CCCXL. [ERROR: no reftable :]Cf. Hier. Chron. ibid. Regnauit annos XXXI. [ERROR: no reftable :]Cf. Euseb. Chron. lemm. ante A. D. 312 [= 310], ubi annis 30, mensibus 10 Tres eius liberi, Cęsares Augusti appellati, susceperunt imperium: Constantinus, Constantius et Constans. [ERROR: no reftable :]Cf. Hier. Chron. A. D. 340, lemm. ante. A. D. 341 Nihil illi baptisma Christi profuit si Arrianus et non Christianus decessit. Vtrum autem deposito errore obierit, incompertum habeo, nisi quod a Lactantio, uiro eloquentissimo, tanquam Christianus commendatur. [ERROR: no reftable :]Cf. Lact. Inst. 1,1,13-16; 7,27,11-17 16.2. Inscriptio ita legenda: Imperatori Cęsari Flauio Constantino, Pii [ERROR: no reftable :]Ipse ex Publii correxit filio, Augusto senatus populusque Romanus. Cętera integra sunt et aperta. 16.3. Fuit autem hic Constantinus Constantini Pii et Helenę filius. [ERROR: no reftable :]Fuit... filius ipse addidit in margine , [ERROR: no reftable :]Cf. Hier. Chron. A. D. 309
17.
[ERROR: no reftable :]A 72/2; cf. CIL VI 1702 (= 31904)
Ad S. Paulum
BETITIO PEREPETVO ARZV- TIO. V. C. CONSVLARI THVSCI- AE ET VMB. OB SINGVLARIA EIVS ERGA PROVINCIALES BENEFICIA ET OB MODERA- TIONEM PRO DOCVMENTO ETIAM POSTERIS RELINQVEN- DAM AETERNVM STATVAE MONVMENTVM THVSCI ET VMBRI PATRONO PRAESTAN- TISSIMO CONLOCAVERVNT. 17.1. V. C. Hoc est uiro claro. Consulari Thuscię et Vmbrię: id est qui fuit consul Thuscię et Vmbrię. 17.2. [ERROR: no reftable :](Thuscia) Thuscia autem Tyrenia et mare quo alluitur Tyrenum dictum. Thuscia a thure appellata, quia ea gens sacrificiis dedita erat, uel quia Gręci θ υειν sacrificare dicunt. [ERROR: no reftable :]Cf. Per. 6,181,4-7; 6,182,1-3 [ERROR: no reftable :](Vmbria) Thuscię Vmbria iungitur, loca iuxta Spoletum iugo Apenino exposita. Vmbria quod imbribus superfuerit dicta quando alia loca ei uicina imbrium inundatione cladem passa fuere. ομβροσι [ERROR: no reftable :]Pro ὄμβρος autem imber dicitur. [ERROR: no reftable :]Cf. Tort. 'Vmbria' 17.3. Betitium: hunc uirum uirtutibus pręstantem fuisse statuę honos a prouincialibus exhibitus satis declarat. Nec ipsi sua laude fraudandi qui erga optimum pręsidem ingrati esse noluerunt.
18.
[ERROR: no reftable :]A 72/3, ubi Trans
Tyberi
IN LVDIO CYPHI PONTIFICVM VOTIS ANNVANT DII ROMANAE REI PVBLICAE ARCHANAQVE MORBIS PRAESIDIA APOLLINIS IVSSV. SVMA CVM VENERATI- ONE EX HOC PALLADIS CYPHO SACRAMENTA LIBARVNT. AN- NVANT QVORVM NVTV ROMA- NO IMPERIO REGNA CAESSERE. 18.1. Cyphus genus poculi est, quo in sacrificiis utebantur; idem scyphus dicitur. [ERROR: no reftable :]Cf. Mai. 'Cyphus' Ludium istrionem dixerunt. Valerius Maximus libro II: Venerabilibus, inquit, erga [ERROR: no reftable :] Addidi deos obsequiis iuuentus rudi atque incomposito motu corporum iocabunda gestus adiecit eaque res ludium ex Etruria accersendi causam prębuit. Cuius decora pernicitas uetusto ex more Curetum Lydorumque, a quibus Hethrusci originem traxerunt, nouitate grata Romanorum oculos permulsit. Et quia ludius apud eos istrio appellabatur, scenico nomen istrionis inditum est. [ERROR: no reftable :]Val. Max. 2,4,4, ubi uerbis pro obsequiis; Tusci pro Hethrusci; ister pro istrio; histrionis pro istrionis In ludio ergo cyphi hic dicitur quasi in quadam istrionica gesticulatione ac ludo. Ludium Liuius ludionem nuncupat: Acciti, inquit, ex Hetruria ludiones qui ad tibicinis modum saltabant. Idem ait: Et quia ister Thusco uerbo ludio uocabatur, huiusmodi [ERROR: no reftable :]Correxi ex hiusmodi artifices istriones uocati. Marcianus mulierem etiam ludiam dixit: Ludiam quandam, inquit, Gaditanam saltantem uidimus semicinctam. [ERROR: no reftable :]In ludio eqs.: cf. Per. 20,24,6-10 (Liv. 7,2,4; 7,2,6; Marcianus ? [ non Capella ]; ex Mart. 5,78,25-27; 6,71,1-2 ?) Palladis autem cyphus dicitur quia Palladi sacer. 18.2. Annuant quorum nutu Romano imperio regna cęssere: hinc saltem discant Christiani principes regni successum ad Deum referre, non suę attribuere uirtuti.
19.
[ERROR: no reftable :]A 72/4; cf. CIL VI 13534
In Ara cęli
LOCVS SACER IVSSV. Q. BRATONI TELEPHORI. FECIT QVINTVS BRA- TONIVS ONESIVS PATRONO PIO. VIXIT ANNOS. LXXX. INTEGER INTEGROS. 19.1. Lectio facilis, sed rarissimum profecto exemplum ut quis octogenarius senex tam prospera ualitudine utatur et integer dici queat, hoc est sanus et mente et corpore. Ex quibus si alterum est eligendum, optemus animo potius quam membris ualere. Corpus enim cum brutis commune habemus, animi autem sapientia hominis propria est.
20.
[ERROR: no reftable :]A 82v/3; cf. CIL VI 25537
Ad S. Sebastianum
RVBRIA. SP. FI. DONATA ET. C. IVL. CONIVGES DVLCISSIMI HIC SVNT. BENE VALEAS QVI LEGIS. 20.1. Integrum sic: Rubria, Spurii filia, Donata et Caius Iulius c. d. h. s. Bene ualeas qui legis. 20.2. Sed illum ego dixerim bene ualere qui talia legendo se etiam mortalem esse meminit et aduentantem uitę diem extremum paratus expectat.
21.
[ERROR: no reftable :]Cf. CIL X 3859
Ad S. Mariam maiorem
C. NVMITORI CALISTRATO HO- MINI OPTIMO DOCTISSIMOQVE ET VIRO RARISSIMO. 21.1. Magna uiri laus. Qui tamen hic fuerit, ad nostram memoriam non peruenit. Si tamen talis extitit, melius cum illo est actum quod cęlum petierit quam quod nomen eius saxo incisum legatur adhuc.
22.
[ERROR: no reftable :]Cf. CIL X 6271
Iuxta uiam silicum
OVIDIANVS POETA HIC QVIESCIT. 22.1. Non puto hunc esse Ouidium Nasonem. Ille enim in exilio diem obiit et iuxta oppidum Thomos fuit sepultus.
23.
[ERROR: no reftable :]A 82v/5; cf. CIL VI 418
Trans Tyberim ad S. Benedictum
IOVI. O. M. CLOLICILENO. [ERROR: no reftable :]Pro DOLICHENO C. FRONTINIVS NICRINVS LV- CIVS POSVIT ARMA. 23.1. Mos enim erat ut emeriti militiam et a labore soluti in templo Iouis offerrent arma, et hi quidem post septuagesimum ętatis annum non cogebantur militare.
24.
[ERROR: no reftable :]A 72v/1 ? , ub i Extra urbem; cf. CIL VI 20*
Extra urbem in quodam sacello
HEVS VIATOR MIRACVLVM. HIC VIR ET VXOR NON LITI- GANT. QVI SVMVS NON DICO. AT IPSA DICAM. HIC BEBIVS EBRIVS ME BEBRIAM NVNCVPAT. NON DICO AMPLIVS. HEI VXOR ETIAM MORTVA LITIGAS. 24.1. Lingulacas igitur et garrulas ducere uxores cauete, uiri, huius exemplo, quam ne mors quidem coercere potuit ne litiget, ne saltem mortua mortui mariti ossa inquietet. Et si tibi iam talis contigit, quid ages? Minus loquacem nulla ratione potes efficere: si linguam exemeris, manibus pedibusque loquetur. Vnicum tibi restat remedium: precare Deum ut surdus fias. Nam si etiam quoquam locorum fugeris, insequi te illa non desistet, et quocunque te reuerteris, post te tonabit furibunda, contra minas audacior, contra uerbera clamosior.
25.
[ERROR: no reftable :]A 72v/4 , ubi posteriq. eorum;
cf. CIL VI 18250
Ad S. Andream
T. FLAVIVS VITALIS FEC. SIBI POSTERISQ. SVIS. LIB. LIBER- TABVSQ. QVORVM NOMINA. H. S. POSTERISQ. EORVM. MERCVRI- ALI. HILARO. CINNAMO. SATVR- NINO. CRESCENTI. SER. RES- TITVTAE. FORTVNATAE. FES- TAE. CETONIDI. ANTILIAE. 25.1. T. Titus. FEC. Fecit. LIB. Libertis. H. S. Hic sunt. 25.2. Quisquis anguste se ha bitare queritur, cogitet quam paruus locus quam multam excipiat familiam.
26.
[ERROR: no reftable :]A 71v/6;, ubi Romę domi
Bragadenorum; cf. CIL V 2234
In ędibus Bragadenorum
.L. HERENIVS AESOPVS CARVS AMICIS. 26.1. Haudquaquam esset carus amicis nisi et ipse amicos dilexisset. Paucos autem inuenies qui et uere amant et uere amantur. Magna ubique copia simulatorum atque dissimulatorum est.
27.
[ERROR: no reftable :]A 71v/7, ubi Romę; cf. CIL
[ERROR: no reftable :] DECREPITVS ET MENDICVS. LV- CE CARENS. A DVOBVS LIB. ET DVABVS LIB. EXPVLSVS SITI PERII. EGOMET MIHI SACRVM CONSTI- TVI. IN HOC VT REQVIESCANT NO- LO. SODALEM NEGO. PRIVO POSTE- ROS. OMNES ME LEGITOTE. 27.1. Integrum erit: a duobus libertis et duabus libertabus. 27.2. [ERROR: no reftable :](Liberti) Liberti et libertę sunt qui, quum essent serui, facti sunt liberi. Quorum ingratitudine Mitrius offensus cauit nequis eorum in suo poneretur sepulchro neque quisquam alius. 27.3. Mirum est tamen quomodo se siti perisse dicat, quum potius fame pereant inopes. Nam et aqua sitim sedat, quę omnibus est communis. Et quum ita sit, non ne qui de siti queritur ostendit sitire se malle quam aquam bibere? Quod quidem facit ut rear legendum esse: "situ operii", non "siti", id est illuuie [ERROR: no reftable :]Correxi ex illuie et squallore, ad egestatem redactus ab iis quibus benefecerat.
28.
[ERROR: no reftable :]A 71v/8; cf. CIL VI 26067
Ad S. Paulum
DIS MANIBVS SACRVM. SECVNDVS ╛IXIT. MEN. IX. DIES XXVI. PETRONIA NOE SOROR EIVS ╛IXIT ANNVM. MENS. HIC SEPVLTI SVNT. 28.1. Facilis est lectio. ╛IXIT. Pro eo quod est: uixit. Gamma enim littera Gręca talis est: Γ, ex qua duplici constat F Latinum; ob hoc dictum est digamma. Digamma ergo inuerso aliquandiu usi sunt pro "u" consona, atque ita hoc loco reperitur scriptum.
29.
[ERROR: no reftable :]Cf. CIL VI 24*
Ad S. Paulum
[ERROR: no reftable :]
In fine versus praecedentis scriptum
Semicapri quicunque subis sacraria Fauni, Haec lege Romana uerba notata manu. Hersalus hic iaceo, mecum Merralla quiescit, Quę soror et genitrix, quę mihi sponsa fuit. Vera negas frontemque trahis uel enygmata Sphingos Credis? Sunt Pythio uera magis tripode. Me pater e nata gignit, mihi iungitur illa: Sic soror et coniux, sic fuit illa parens. 29.1. [ERROR: no reftable :](Faunus) Faunus agrestis deus erat. [ERROR: no reftable :](Pythius) Pythius Apollo est dictus a Pythone serpente, quem interfecit. A Gręcis dicitur Phythius et Phython. [ERROR: no reftable :]Pythius eqs. : cf. Tort. 'Pythius' [ERROR: no reftable :](Sphinx) Sphingos genitiuus Gręcus. Sphinx monstrosum animal fuisse poetę fabulantur, faciem habens uirginis, pennas auis, pedes leonis. De hac Sphinge ita est traditum. Laius, Thebarum rex, Apollinis responsum accepit ab eo se periturum quo Iocasta uxor grauida erat. Id uitare uolens puerum natum tradit pastori in siluis necandum. Pastor per pedes in arbore suspensum dimittit. Inuentum puerum sibique allatum Polybius, Corinthiorum rex, pro suo nutriuit et a tumore pedum, per quos pependerat, Oedipodem uocauit. [ERROR: no reftable :](Oedipus) Oedipus autem grandior factus Laium, nesciens suum esse genitorem, interimit. (Sphingis enigma) Deinde Iocasta iubente Sphinx proposuit enygma quod qui soluet, Iocastam cum regno acciperet uxorem, qui autem se soluturum offerret et nesciret, capite mulctaretur. Ab eis itaque qui Iocastę nuptias petebant quęrebatur quodnam esset animal quadrupes, bipes et tripes. Oedipus hominem esse dixit, qui infans manibus pedibusque obrepat, adultus pedibus tantum incedat, senior titubantem gressum firmet scipione. Soluto enygmate Oedipus Iocastam matrem inscius capit uxorem et Thebarum regnum. Putabatur enim Polybii, Corinthiorum regis, esse filius. [ERROR: no reftable :]Sphinx monstrosum eqs. : cf. Per. 28,42,1 - 28,44,10 29.2. Ideo hic dicitur: "Credis hoc quod refero esse enygmata Sphingos? Non est enygma, sed ueritas." Et postremis duobus uersiculis explicat quomodo uerum sit.
30.
[ERROR: no reftable :]A 71v/3, ubi Romę ad S. Onofrium;
cf. CIL VI 1968
Ad S. Onophrium
L. VOLVSIO VRBANO NOMEN- CLATORI CENSORIO. 30.1. [ERROR: no reftable :](Nomenclator) Nomenclator censorius is est qui censoris iussu nominatim citat reos, a nomine calando, hoc est uocando, dictus. [ERROR: no reftable :](Viator) Qui uero in senatum ex agris patres euocabant, a uia uiatores dicti.
31.
[ERROR: no reftable :]A 71v/9; cf. CIL VI 23033
Ad S. Mariam maiorem
MEMORIAE. M. NONI PLACIDI. VIX. ANN. XXV. ET. M. VI. D. XII. AB ANNO AETATIS SVAE OCVLIS PATENTIBVS VIDIT NIHIL. 31.1. Integrum sic: Memorię Marci Nonii Placidi. Vixit annos XXV, menses sex, dies XII. Ab anno ętatis suę oculis patentibus uidit nihil. 31.2. Miserum est amittere oculorum uisum, sed multo miserius uisum mentis. Si cęcus es, amisisti quod et brutis est datum, sed si turpiter uiuis, quę hominis propria est, amisisti sapientiam. Cęci uitę probę oculos habent, quibus Deum uident, oculati autem in uitiorum tenebris uersantes Deum uidere non poterunt. De his enim in psalmis dicitur: Oculos habent et non uidebunt, [ERROR: no reftable :]Ps 113,13; 134,16 de illis uero in euangelio Saluator ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt. [ERROR: no reftable :]Mt 5,8
32.
[ERROR: no reftable :]A 71v/5; cf. CIL V 2176
In domo prętoria
LOGIVS PATROCLVS SECVTVS PIETATEM. COL. CENT. HORTOS CVM AEDIFICIO HVIC SEPVL. IVNCTO VIVOS DONAVIT. VT EX REDITV EOR. LARGIVS ROSAE ET ESCAE PATRONO SVO ET QVANDOQVE SIBI PO- NERENTVR. 32.1. COL. CENT. Collegio centurionum. SEPVL. Sepulturę. EOR. Eorum. 32.2. Diem natalem celebrabant antiqui et diem obitus. In huius ergo diei commemoratione floribus spargebant sepulchrum et [ERROR: no reftable :]Ipse epulabantur post et delevit epulę parabantur ab eo collegio cui defunctus legauerat impensas. 32.3. Sed quid, quęso, proderat defuncto uel rosarum odor uel epularum gustus? Totum hoc non mortuorum, sed uiuorum erat. Satis est autem mortuis nostris si cum odore uirtutum decesserint: hoc solo delectatur ille qui mortalibus largitur immortalitatem.
33.
[ERROR: no reftable :]A 85v/1; cf. CIL VI 14*
Ad S. Mariam in monticellis
VIRGINIVS FILIAE MEAE KARIS- SIMAE VIRGINIAE NIMIAM OB PIETATEM PROPRIIS MEIS MA- NIBVS INTEREMPTAE. PROH [ERROR: no reftable :]Correxi ex PRHO DOLOR. QVANTVM FVIT CARIS- SIMA IN ANNO. XVI. IVVENTVTIS EIVS. MS . V. D. 33.1. Patet lectio. Hac de re autem scriptores ita tradunt: [ERROR: no reftable :](Apius Claudius) Apius Claudius decemuir Virginiam, Virginii centurionis filiam, in Algido monte militantis adamauit. [ERROR: no reftable :](VIRGINIA) Quam quum corrumpere non posset, clientem subornauit qui eam in seruitutem deposceret, sic facile uicturus, quum ipse esset accusator et iudex. Pater re cognita, quum ipso die iudicii superuenisset et filiam iam addictam uideret, ultimo colloquio eius impetrato, quum eam in secretum abduxisset, occidit et corpus eius humero gerens ad exercitum profugit et milites ad uindicandum facinus accendit. Qui creatis decem tribunis Auentinum occupauerunt, decemuiros abdicare se magistratu pręceperunt eosque omnes aut morte aut exilio punierunt. Apius Claudius in carcere necatus est. [ERROR: no reftable :]Vir. ill. 21,2-3, ubi desunt decemuir et monte; seruitium pro seruitutem; facile pro sic facile; et accusator pro accusator; eius colloquio pro colloquio eius; eam...occidit pro quum eam... et occcidit; humeris pro humero; occuparunt pro occupauerunt; coegerunt pro pręceperunt 33.2. [ERROR: no reftable :](VIRGINIVS) O magni animi uirum Virginium! Filiam sibi charissimam suis ipse manibus necare maluit quam uiuam relinquere nequissimo iudici stuprandam. O pulchram populi Romani in scelestissimum hominem uindictam! Nec Virginia ipsa potuit honestius mori, nec Claudii flagitium iustius puniri. 33.3. [ERROR: no reftable :](X uiri) Decemuiri autem anno ab urbe condita CCCVIIII creati sunt et tertio anno depositi ob istud Apii Claudii scelus. [ERROR: no reftable :]Cf. Pomp. Laet. 'De decemuiris' , f. [Aiv] Datum erat eis ius summum, a quibus prouocatio non erat, datum etiam ut leges corrigerent et interpretarentur. Per eos leges duodecim tabularum latę, Hermodoro Ephesio autore in Italia [ERROR: no reftable :]Correxi ex Italiam exulante, ut quidam aiunt. [ERROR: no reftable :]Datum erat eqs.: cf. Pomp. Laet. 'De decemuiris' , ff. [Aiv] – [Aiv v]
34.
[ERROR: no reftable :]Cf. CIL VI 1710
Loco quodam Romę in foro Traiani
CLAVDI CLAVDIANI. V. C. CLAVDIO CLAVDIANO. V. C. TRIBVNO ET NOTARIO. INTER CAETERAS VIGENTES ARTES PRAE. GLORIOSISSIMO POETA- RVM. LICET AD MEMORIAM SEMPITERNAM CARMINA AB EODEM SCRIPTA SVFFICIANT AD TAMEN TESTIMONII GRATIA OB IVDICII SVI FIDEM. DD. NN. ARCADIVS ET HONORIVS FELI- CISSIMI AC DOCTISSIMI IMPE- RATORES SENATV PETENTE STATVAM IN FORO DIVI TRA- IANI ERIGI CONLOCARIQVE IVSSERVNT. ΕΙΝ ΕΝΙ ΒΙΡΓΙΛΙΟΙΟ ΝΟΟΝ ΚΑΙ ΜΟΥΣΑΝ ΟΜΗΡΟΥ ΚΛΑΥΔΙΑΝΟΝ ΡΩΜΗ ΚΑΙ ΒΑΣΙΛΗΣΕΘΕΣΑ 34.1. V. C. Viro claro uel uiro consulari. PRAE. Pręsidi. DD. NN. Domini nostri. Duplicata enim littera pluralem numerum designat. Gręca uero subscriptio Vergilio et Homero eum comparat. 34.2. [ERROR: no reftable :](Claudianus poeta) Claudianus enim quam excellens in poetica fuerit, opera eius testantur, quum priorum poetarum operibus conferenda, tum posteriorum pręferenda. Non immerito igitur statuam eius nomini dedicarunt Arcadius et Honorius imperatores. 34.3. Quod si nostri temporis principes imitari uellent, eruditos uiros digno honore prosequendo, haberent fortasse qui pręclare gesta eorum posteritati commendarent. Quę quamuis modo clara habeantur, in dies paulatim obscurari necesse est,
quia idoneis scriptoribus carent. Nemo autem lubenti animo eius laudi suum impendit
laborem a quo nullo prouocatur beneficio. Recte itaque Martialis ad Flaccum inquit:
35.
[ERROR: no reftable :]Cf. CIL VI 1199b
In ponte lapideo
Quam bene curuati directa est semita pontis Atque interruptum continuatur iter! Calcamus rapidas subiecti gurgitis undas Et libet iratę cernere murmur aquę. Ite igitur faciles per gaudia uestra, Quirites, Et Narsim resonans plausus ubique canat: Qui potuit rigidas Gothorum subdere gentes, Hic docuit durum flumina ferre iugum. 35.1. [ERROR: no reftable :](Narses) Iste Narses heunucus (ut Eusebius [ERROR: no reftable :]Recte Matthaeus Palmerius refert) a Iustiniano cum exercitu in Italiam missus Thotilam primum ac demum Theiam, Gothorum reges, superat atque interimit, et omnes Gothos Italia pellit eamque possedit annis XVII. [ERROR: no reftable :]Cf. Palm. Chron. A. Sal. 554, 555, 556 Bucillinum, Gallorum ducem, per Italiam infesto uagantem exercitu non longe a Tarento superat. [ERROR: no reftable :]Cf. Palm. Chron. A. Sal. 563 A Sophia, Iustini uxore, ad pensa per iniuriam reuocatus ingrateque ab administratione Italię a Iustino re motus Longobardos e Pannoniis prouocauit. [ERROR: no reftable :]Cf. Palm. Chron. A. Sal. 569 Et illi ingenti multitudine cum filiis et uxoribus et aliis barbaris nationibus sub Albuino, eorum rege, Italiam per Sirmium ingressi eam possederunt annis CCXL. [ERROR: no reftable :]Cf. Palm. Chron. A. Sal. 572, ubi annis 204. 35.2. Hic igitur Narses uictis in Italia Gothis de manubiis pontem hunc ędificauit ante quam in suspicionem uenisset Iustiniano.
36.
[ERROR: no reftable :]A 85/3-85v, ubi micandis
pro MICANDI, ut qua tum pro VT QVANTVM; cf. CIL VI 1770
Ad S. Petrum in uincula
.EX AVTORITATE [ERROR: no reftable :] FECTI VRBIS. RATIO DOCVIT VTILITATE SVADENTE CONSV- ETVDINE MICANDI SVBMOTA SVB EXAGIO POTIVS PECORA VENDERE QVAM DIGITIS CON- LVDENTIBVS TRADERE. VT AD- PENSO PECORE CAPITE ET PE- DIBVS ET SEVO LACTANTE [ERROR: no reftable :]Ipse ex LACTENTE correxit ET SVBGVLARI LANIO CAEDENTI- BVS RELIQVA CARO CVM PELLE ET INTERANEIS PROFICIAT VEN- DITORI SVB CONSPECTV PVBLI- CO FIDE PONDERIS COMPROBA- TA. VT QVANTVM CARO OCCISI PECORIS ADPENDAT ET EMPTOR NORIT ET VENDITOR COMMO- DIS OMNIBVS ET PRAEDA DAM- NATA QVAM TRIBVNVS OFFICI- VM CANCELLARIVS ET SCRIBA DE PECVARIIS CAPERE CONSV- EVERANT. QVAE FORMA INTER- DICTI ET DISPOSITIONIS SVB GLADII PERICVLO PERPETVO CVSTODIENDA MANDATVR. 36.1. V. C., id est uiri consularis. 36.2. [ERROR: no reftable :](Pręfectus urbis) PRAEFECTI VRBIS. Pręfecti urbis officium erat crimina omnium in urbe cognoscere et quum Cęsares urbe abessent, eorum uicem gerere, de omnibus denique rebus ad urbem pertinentibus censere. [ERROR: no reftable :]Pręfecti urbis eqs. : cf. Pomp . Laet . 'De praefecto urbis' , f. A v Hic igitur pręfectus laniorum fraudem in carnium uenditione corrigens interdixit ne trutina in ponderando uterentur, in qua digitorum supplosione decipiebant emptorem, [ERROR: no reftable :]Ante emptorem ipse verbum delevit sed sub exagio uendi pecora iussit. Exagium puto libram dici, a qua geminę lances dependent atque exagitantur. Decernit etiam quę [ERROR: no reftable :] Suprascriptum pars lanio cędere debeat. Submouet prędam de pecuariis, id est de armentis, exigi solitam a tribuno, cancellario et scriba. Atque ita Apronianus communi ciuium utilitati consuluit, nemini priuatim indulgens, sed omnium nequitiam coercens. 36.3. Quotus nunc quisque est qui non tantummodo lucrum suum quęrat et commune damnum clausis oculis obturataque pertranseat aure? Ita fit ut magistratus, qui ad eorum commodum quibus pręsunt instituti sunt, ad solum sui quęstum conuertantur. 36.4. Sed ne quędam hic dicta sine enarratione pertranseant, hoc quod [ERROR: no reftable :] Suprascriptum dicitur micandi consuetudine submota per id declaratur quod sequitur: digitis colludentibus. [ERROR: no reftable :](Micare) Micare enim per uices et sine ordine mouere est, ut illud Vergilii: Micat auribus et tremit artus. Micare etiam digitis sortiri dicitur. Varro: Micandum erit cum Gręco utrum ego illius numerum an ille meum sequatur. Cicero: Dignus est qui cum in tenebris mices. [ERROR: no reftable :]Micare enim eqs. : cf. Per. 1,163,3-9 (Verg. Georg. 3,84; Varro Sat. fragm. 396; Cic. Off. 3,77) Seuo lactante , [ERROR: no reftable :]Correxi ex lactente hoc est in pecude seuum, quod in aliis adeps. Seuo autem lactante, [ERROR: no reftable :]Correxi ex lactente id est eo quod circa lactes est. Lactes sunt per quas labitur cibus. Quę in cornigeris et in homine lactes sunt, hę [ERROR: no reftable :]Correxi ex heę in aliis dicuntur ilia. [ERROR: no reftable :]Lactes sunt eqs. : cf. Per. 2,773,12-14 Subgulari : subgular pars colli est quę gulę subiacet. A pecuariis : pecuaria sunt armenta, pecuarii armentarii. [ERROR: no reftable :]Cf. Per. 21,30,15-16 36.5. Hęc sunt, Dominice charissime, quę Romę incisis in marmore litteris adhuc extare memorantur. Ante autem quam ad aliorum locorum exponendas inscriptiones ueniam, his adnectam militis cuiusdam testamentum in charta papyracea descriptum et nescio ubi inuentum. Cuius ego exemplum ab Italo quodam monaco nuper accepi et uetusta uerborum structura delectatus protinus exscripsi. Quod quidem tale est:
37.
[ERROR: no reftable :]A 74/2 ? , ubi Sex. pro
Sext.; Cons. pro con.; mil. pro mili.; decreta
pro decre.; quę pro quae; cf. CIL II 370*
D. O. M. [ERROR: no reftable :]( Tucidanus ex dam. sunt. cohi. here. D. quae leg. o. esto. 37.1. Integrum sic: Deo optimo maximo. Kalendis Sextilibus. Lucio Manlio et Quinto Torquato consulibus. Sempronius Tucidanus testamentum iure militari, quod ipse facio, legibus abesto. Ob Penum Italia pulsum fundos Baleares senatus populique Romani dono [ERROR: no reftable :] Suprascriptum datos Aurelius Tucidanus tacitam pecuniam, si uia Latina ossibus meis reponendis monumentum suo sumptu aedificauerit, habeto. Hermeti, liberto Augusti uindicia manumisso, aureos centum decem dono data sunto. Litię Agresti, uxori benemeritę, mundum muliebrem quęue eius causa paraui do lego. Caius Tucidanus, quod pupillam iussu meo curam gerens contra decreta amplissimi ordinis uxorem duxit, exheres esto. Dodrantem Lucio Celso testamento quod Epheso scripseram adimo. Pamphilo uicario pecus, item instrumentum rusticum quod Epiro paraueram uehere dono data sunto. Filiis, si nepotes mihi non fecerint, Marcellus Tucidanus, ex damnato sumptus cohitu, heres designatur. Quae lego omnium esto. 37.2. Kłis Sextilibus : die prima Augusti, qui et Sextilis dicitur. Consulibus : per consules tempora designabantur. Testament. iur. mili. : militibus liberam testamenti factionem primus quidem diuus Iulius Cęsar concessit, ut, quoquo modo testati fuissent, rata esset eorum uoluntas. [ERROR: no reftable :]Cf. Maph. Veg. 'Militibus liberam' ( cf. Dig. 29,1,1) Alioqui testamentum non iure factum dicebatur, ubi solennia iuris deerant. [ERROR: no reftable :]Cf. Maph. Veg. 'Testamentum aut' (cf. Dig. 28,3,1) Fundos Baleares : Baleares insulę sunt in mari Hispanico, quod ab eis Balearicum denominatur. Hi fundi olim maioribus suis dati fuerunt, quando Hannibal, Carthaginensium dux, ab Italia fuit expulsus. Hos ergo fundos legat Aurelio Tucidano et simul tacitam pecuniam . Tacitam pecuniam intelligo uel quam ei tacite sine teste crediderat, uel quam ipse in numerato habebat, non in nominibus, ut tacita sit quasi non scripta nec in tabulis relata. Via Latina : qua in Latium itur. Porta etiam Latina dicitur quę ad uiam hanc spectat. Latium uero ea pars Italię est quę inter Alpes patet et Apeninum, Romaque ipsa cum finibus suis Latii pars est. (Libertus. Ingenuus) Liberto Aug. uindicia manumisso : inter libertum et ingenuum hoc differt quod libertus is est qui seruitute liberatus est, ingenuus qui liber natus est. Vindicia manumissus : id est manus correptione liberatus. Mos enim erat ut dominus tenens manu seruum diceret: "Hunc hominem liberum esse uolo" statimque de manu emitteret, [ERROR: no reftable :]Cf. Per. 4,136,7-19 ? atque ita seruus uindicabatur in libertatem dicebaturque uindicia manumissus. Vindiciarum etiam actio erat quando inter se litigantes parum terrę de qua litigabant ad prętorem deferrent et eius possessionem sibi quisque uindicare niteretur. Quod etiam manus correptio dicitur et uindicatio et ex iure manu consertum. [ERROR: no reftable :]Cf. Per . 4,137,4-10 ? Mundum muliebrem : ornatum mulieris, quo illa mundior, id est ornatior, in publicum procedat. [ERROR: no reftable :]Cf. Mai. 'Mundus muliebris' ? Contra decreta amplissimi ordinis : id est tribunitię potestatis. Lege enim tutelari cautum erat nequis tutor per simulationem pupillum fraudaret. [ERROR: no reftable :]Cf. Pomp. Laet. ' De legibus libellus ', f. [Bvi v] Hic autem pupillam, cuius curam gerebat, inconsulto illo a quo tutor appositus fuerat per dolum sibi copulauerat. Dodrantem : reuocat quod olim fuerat testatus. Hoc ut plenius intelligas, totum bonorum corpus as dicitur. As in XII uncias diuidebatur. Vncia duodecima pars assis erat, sextans pars sexta est assis, id est duę uncię, quadrans pars quarta, id est tres uncię, triens tertia pars, id est uncię quattuor, quincunx quinque uncię sunt, semis dimidium assis, id est sex uncię, septunx septem uncię, bes octo, dodrans nouem, dextans decem, deunx undecim, as duodecim, id est tota summa. [ERROR: no reftable :]Hoc ut plenius eqs.: cf. Per. 1,280; cf. F ont . Dodrantem ergo, hoc est ex duodecim partibus bonorum nouem, Lucio Celso quas ante legauerat, nunc adimit. Lege autem Falcidia, a Falcidio lata, cauetur ne plus dodrante legare liceret, propterea quod multi hęreditatem adire recusabant. [ERROR: no reftable :]Cf. Pomp. Laet. ' De legibus libellus ', f. [Bvi] Instrumentum rusticum : aratra, ligones, sarculos, falces putatorias, bidentes et alia ad rus excolendum parata. Postremo filiis, si absque liberis decesserint, substituit heredem Marcellum Tucidanum. 37.3. Vide quam paucis uerbis ista omnia comprehensa sunt, quę nostri temporis tabellionibus si scribere contigisset, uix mille uersuum ambagibus meandrisque absoluissent, neque id quidem Latinę dictionis structura, sed inepta prorsus atque uulgari, ut dolendum sit nostros a ueteribus tantum degenerasse, tantum, inquam, et uerborum corrupisse usum et consuetudinem dictandi deprauasse. Quum enim doctissimus quisque ad conscribendas forenses actiones publicosque codicillos eligi deberet, scholastici ipsi, uix elementis grammaticalibus imbuti, quo impudentius quęstus gratia se se ingerunt, eo facilius cooptantur. 37.4. Hęc hactenus de antiquioribus Romanorum titulis electa, deinceps aliorum locorum eiusdem sęculi monumenta expedientur.
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.