Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Previous section

12.1. [ERROR: no reftable :](S. C.) Ex senatus consulto: senatus consultum fiebat aut per discessionem, si consentiretur, aut, si res dubia esset, per singulorum sententiam. Hic Antoninus cognomento Pius appellatus est. Liberalem fuisse aiunt, ad commoda reipublicę

-- 7v --

prouidum, boni et ęqui studiosum. Quidam externorum principum, quum armis inter se pro finibus decertarent, conuenisse feruntur eius iudicio stare, ratum habituri quicquid decreuisset. [ERROR: no reftable :](Faustina) Anniam Faustinam duxit uxorem, quam tertio imperii sui anno defunctam consecrari passus est. [ERROR: no reftable :]Cf. SHA, Ant. Pius 6,7 Senatus igitur, cum ipsi quoque consecrato arcus uel statuę honorem statuisset, dignam iudicauit quę glorię principi exhibitę particeps fieret. Magna profecto optimi uiri felicitas mulierem habere thori pariter uirtutisque consortem. Fuit et alia Faustina, huius Faustinę filia, quam multa libidinis respersit infamia. [ERROR: no reftable :]Cf. SHA, M. Ant. 19,1-4; 24,5; 29,1

Previous section


Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.