Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Previous section

Next section

13. [ERROR: no reftable :]A 76v/6; cf. CIL VI 931 Iuxta Capitolium


IMP. CAESARI VESPASIANO. AVG.
PONT. MAX. TR. POT. III . [ERROR: no reftable :]Correxi ex III IMP. II X .
P. P. COS. III . DES. IIII . S. C. QVOD VIAS
VRBIS NEGLIGENTIA SVPERIOR.
TEMPOR. CORRVPTAS IMPENSA
SVA RESTITVIT.

13.1. Integrum sic: Imperatori Cęsari Vespasiano Augusto, pontifici maximo, tribunicię potestatis tertium, imperatori octauum, patri patrię, consuli tertium, designato quartum, senatus consulto quod uias urbis negligentia superiorum temporum corruptas impensa sua restituit.

-- 8 --

13.2. Quando hoc egerit, indicat dum ait "designatus quartum", id est in quarto eius consulatu. [ERROR: no reftable :](Vespasianus) Hic apud Iudeam ab exercitu imperator salutatus bellum Tito filio commendans Romam proficiscitur. [ERROR: no reftable :]Cf. Euseb. Chron. A. D. 72 [= 71] Capitolium casu incensum orsus est ędificare. [ERROR: no reftable :]Cf. Euseb. Chron. A. D. 76 [= 75] Colonias deduxit. Ventris profluuione in uilla propria in agro Reatino uita decessit anno ętatis LXIX, quod fuit anno Domini LXXX. [ERROR: no reftable :]Colonias eqs .: cf. Euseb. Chron. A. D. 80 Imperauit annos IX, dies XXII. [ERROR: no reftable :]Cf. Euseb. Chron. lemm. ante A. D. 72 [= 71] Pręsens autem epigramma docet statuam illi positam pro merito liberalitatis operi publico impensę.

13.3. Et nostra quidem ętate multa per pręfectos urbium construuntur ad ciuium commodum, sed qui id suo sumptu peragat, inuenitur nemo. Quęris quare? Quia nullo eiusmodi remunerationis exemplo prouocantur.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.