Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Previous section

Next section

15. [ERROR: no reftable :]A 82v/2; cf. CIL VI 505 Ad S. Sebastianum

L. CORNELIVS SCIPIO OREITVS.

V. C. AVGVR TAVROBOLIVM SI-

VE CRIOBOLIVM FECIT. DIE. IIII .

KAL. MAR. TVSCO ET ANVLINO

.COSS.

15.1. Integrandum ita: Lucius Cornelius Scipio Oreitus, uir consularis, [ERROR: no reftable :]Recte clarissimus augur, taurobolium siue criobolium fecit die quarto Kalendas Martias, Tusco et Anulino consulibus.

15.2. [ERROR: no reftable :](Consularis) VIR consularis dicitur qui consul fuit. [ERROR: no reftable :](Augur) Augur autem sacerdotalis dignitas erat, cuius officium fuit ex auium uolatu coniicere futura. Taurobolium siue criobolium fecit : puto his uocabulis illud exprimi quod alii dixerunt taurilia. Ludi erant in honorem deorum inferorum facti, quos et boalia et bubetias dixerunt. Tarquino [ERROR: no reftable :]Pro Tarquinio enim Superbo rege in mulieres grauidas pestilentia grassata est. Putauerunt id accidisse quod taurinam per dies multos esitassent. Lege igitur lata ne amplius ea caro uenderetur, ludos diis inferis instituerunt ideoque ita appellati sunt quia, ut instituerentur, bouis caro fuit in causa. [ERROR: no reftable :]Taurobolium eqs .: cf. Per. 5,91 Criobolium ergo quasi caro bouis dictum. Crios enim Gręce Latine caro dicitur. Possumus et aliter intelligere,

-- 9 --

quod uidelicet ea sacra ab illo facta fuerint quę Latinas ferias appellabant. [ERROR: no reftable :](Latinę ferię) Hęc in Albano monte fiebant et inde carnem petere a Romanis populo Latino ius erat. Illic enim primitus Latini cum Romanis foedus percusserant et ex eo annua sacra instituta. [ERROR: no reftable :]Possumus eqs .: cf. Mai. 'Latinae feriae'

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.