Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
15.2. [ERROR: no reftable :](Consularis) VIR consularis dicitur qui consul fuit. [ERROR: no reftable :](Augur)
Augur autem sacerdotalis dignitas erat, cuius officium fuit ex auium uolatu coniicere
futura. Taurobolium siue criobolium fecit : puto his uocabulis illud exprimi quod alii
dixerunt taurilia. Ludi erant in honorem deorum inferorum facti, quos et boalia et
bubetias dixerunt. Tarquino
[ERROR: no reftable :]Pro Tarquinio
enim Superbo rege in mulieres grauidas pestilentia grassata
est. Putauerunt id accidisse quod taurinam per dies multos esitassent. Lege igitur lata
ne amplius ea caro uenderetur, ludos diis inferis instituerunt ideoque ita appellati
sunt quia, ut instituerentur, bouis caro fuit in causa.
[ERROR: no reftable :]Taurobolium eqs .: cf. Per. 5,91
Criobolium ergo quasi caro bouis dictum. Crios enim Gręce
Latine caro dicitur. Possumus et aliter intelligere, -- 9 -- quod uidelicet ea
sacra ab illo facta fuerint quę Latinas ferias appellabant. [ERROR: no reftable :](Latinę ferię) Hęc
in Albano monte fiebant et inde carnem petere a Romanis populo Latino ius erat. Illic
enim primitus Latini cum Romanis foedus percusserant et ex eo annua sacra instituta.
[ERROR: no reftable :]Possumus eqs .: cf. Mai. 'Latinae
feriae'
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
|