Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Previous section

18.1. Cyphus genus poculi est, quo in sacrificiis utebantur; idem scyphus dicitur. [ERROR: no reftable :]Cf. Mai. 'Cyphus' Ludium

-- 10v --

istrionem dixerunt. Valerius Maximus libro II: Venerabilibus, inquit, erga [ERROR: no reftable :] Addidi deos obsequiis iuuentus rudi atque incomposito motu corporum iocabunda gestus adiecit eaque res ludium ex Etruria accersendi causam prębuit. Cuius decora pernicitas uetusto ex more Curetum Lydorumque, a quibus Hethrusci originem traxerunt, nouitate grata Romanorum oculos permulsit. Et quia ludius apud eos istrio appellabatur, scenico nomen istrionis inditum est. [ERROR: no reftable :]Val. Max. 2,4,4, ubi uerbis pro obsequiis; Tusci pro Hethrusci; ister pro istrio; histrionis pro istrionis In ludio ergo cyphi hic dicitur quasi in quadam istrionica gesticulatione ac ludo. Ludium Liuius ludionem nuncupat: Acciti, inquit, ex Hetruria ludiones qui ad tibicinis modum saltabant. Idem ait: Et quia ister Thusco uerbo ludio uocabatur, huiusmodi [ERROR: no reftable :]Correxi ex hiusmodi artifices istriones uocati. Marcianus mulierem etiam ludiam dixit: Ludiam quandam, inquit, Gaditanam saltantem uidimus semicinctam. [ERROR: no reftable :]In ludio eqs.: cf. Per. 20,24,6-10 (Liv. 7,2,4; 7,2,6; Marcianus ? [ non Capella ]; ex Mart. 5,78,25-27; 6,71,1-2 ?) Palladis autem cyphus dicitur quia Palladi sacer.

18.2. Annuant quorum nutu Romano imperio regna cęssere: hinc saltem discant Christiani principes regni successum ad Deum referre, non suę attribuere uirtuti.

Previous section


Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.