Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Previous section

Next section

27. [ERROR: no reftable :]A 71v/7, ubi Romę; cf. CIL III 129* Quodam in loco Romę

[ERROR: no reftable :] MITRIVS PIVS DIVES IAM HEBES

DECREPITVS ET MENDICVS. LV-

CE CARENS. A DVOBVS LIB. ET

DVABVS LIB. EXPVLSVS SITI PERII.

EGOMET MIHI SACRVM CONSTI-

TVI. IN HOC VT REQVIESCANT NO-

LO. SODALEM NEGO. PRIVO POSTE-

ROS. OMNES ME LEGITOTE.

27.1. Integrum erit: a duobus libertis et duabus libertabus.

27.2. [ERROR: no reftable :](Liberti) Liberti et libertę sunt qui, quum essent serui, facti sunt liberi. Quorum ingratitudine Mitrius offensus cauit nequis eorum in suo poneretur sepulchro neque quisquam alius.

27.3. Mirum est tamen quomodo se siti perisse dicat, quum potius fame pereant inopes. Nam et aqua

-- 13 --

sitim sedat, quę omnibus est communis. Et quum ita sit, non ne qui de siti queritur ostendit sitire se malle quam aquam bibere? Quod quidem facit ut rear legendum esse: "situ operii", non "siti", id est illuuie [ERROR: no reftable :]Correxi ex illuie et squallore, ad egestatem redactus ab iis quibus benefecerat.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.