Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Previous section

34.1. V. C. Viro claro uel uiro consulari. PRAE. Pręsidi. DD. NN. Domini nostri. Duplicata enim littera pluralem numerum designat. Gręca uero subscriptio Vergilio et Homero eum comparat.

34.2. [ERROR: no reftable :](Claudianus poeta) Claudianus enim quam excellens in poetica fuerit, opera eius testantur, quum priorum poetarum operibus conferenda, tum posteriorum pręferenda. Non immerito igitur statuam eius nomini dedicarunt Arcadius et Honorius imperatores.

34.3. Quod si nostri temporis principes imitari uellent, eruditos uiros digno honore prosequendo, haberent fortasse qui pręclare gesta eorum posteritati commendarent. Quę quamuis modo clara habeantur, in dies paulatim

-- 16v --

obscurari necesse est, quia idoneis scriptoribus carent. Nemo autem lubenti animo eius laudi suum impendit laborem a quo nullo prouocatur beneficio. Recte itaque Martialis ad Flaccum inquit:
Sint Mecenates, non derunt, Flacce, Marones,
Et tibi Vergilium uel tua rura dabunt. [ERROR: no reftable :]Mart. 8,55,5-6

Previous section


Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.