Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Previous section

Next section

6. [ERROR: no reftable :]Cf. CIL VI 1*q

-- 4v --

Ad S. Georgium

[ERROR: no reftable :]
CLAVDIVS TIBERIVS DESCRI-
BENS PVGNATORES CIVES RO-
MANOS INVENIT SEPTIES [ERROR: no reftable :]Ipse ex SETIES correxit DE-
CIES CENTENA MILIA NVNGENT.
ET. XLI. NVP.

6.1. Adde istis eos qui peregrinę conditionis erant et fortasse duplicabitur numerus. Ciues tantum recensuit, et eos quidem cęlibes. Sequitur enim ET XLI NVP., hoc est et quadraginta milia mille addito; NVP., id est nuptorum. Nupti autem dicebantur mariti. Nam in Plauto legimus: Libet etiam Carinum quid agat obseruare, nouum nuptum. [ERROR: no reftable :]Nupti autem eqs .: cf. Per. 39,3,6-8 (Plaut . Cas. 859) Ex his considerandum quanta Romani populi tunc potentia fuerit, cum ipsa per se ciuitas satis esset ad expediendos exercitus, intactis aliis circa se urbibus, siue extra se prouinciis quibus dominabatur.

6.2. (Nota) Sed omnis terrena magnitudo, quum ad summum peruenerit, ut retro cędat, necesse est. Ita Romanorum imperium, quum iam longe lateque diffusum alienis uiribus labefactari nequiuisset, suis ruere coepit. Continuo ciuilia exarserunt bella nullo externo hoste eos lacessere auso. Nequis igitur de uictoriarum

-- 5 --

multitudine glorietur, urbs domitrix uictrixque omnium uinci non poterat nisi uicisset.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.