Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
6.1. Adde istis eos qui peregrinę conditionis erant et fortasse duplicabitur numerus.
Ciues tantum recensuit, et eos quidem cęlibes. Sequitur enim ET XLI NVP., hoc est et
quadraginta milia mille addito; NVP., id est nuptorum. Nupti autem dicebantur mariti.
Nam in Plauto legimus: Libet etiam Carinum quid agat obseruare, nouum nuptum.
[ERROR: no reftable :]Nupti autem eqs .: cf. Per.
39,3,6-8 (Plaut . Cas. 859)
Ex his considerandum quanta Romani populi tunc potentia
fuerit, cum ipsa per se ciuitas satis esset ad expediendos exercitus, intactis aliis
circa se urbibus, siue extra se prouinciis quibus dominabatur.
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
|