Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Previous section

Next section

8. [ERROR: no reftable :]A 81v/4; cf. CIL VI 882 Ibidem


DIVO CAESARI DIVI IVLII. F. AV-
GVSTI CAESARIS DIVI. F. AVGVS-
TI SACRVM.

8.1. Hęc ita, ut mihi uidetur, integre sunt pronuncianda: Diuo Cęsari, diui filio, Augusto; Tiberio, diui Augusti filio, Augusto sacrum. Augustus autem dictus est Octauianus a Iulio Cęsare adoptatus et Tiberius Cęsar fuit ab Octauio adoptatus. Vtrique igitur obeliscus iste dedicatus fuisse apparet. Altera inscriptio idem significare uidetur, quum et Iulii filium et Augusti filium nominet.

8.2. Hoc loco nostri temporis incusanda superbia est. [ERROR: no reftable :](Superbia principum huius temporis) Quis enim nunc regum principumue et quorumcunque pręsidum se inscribi patitur absque additamento "serenissimi", "magnificentissimi", "sublimissimi" et his similium, ut omnes cęlo se ęquari uelint dum nominentur? Horum uero uetustiorum tam breuis,

-- 5v --

tam circumcisa inscriptio nihil tale habens patris tantum filiique nomen indicat, nullo superfluę laudis fuco adumbrata, sed simplici narratione contenta. At modo siquis uel ecclesię uel urbis pręsidem affatus nomine proprio appellauerit, lęsę maiestatis reus agetur. Vt hoc uites et effugias, dicendum tibi erit: "Reuerendissima dominatio tua", "Magnificentia tua excellentissima". Barbaro itaque, non Latino more loqui cogimur solo timore ne publico munere fungentis animum offendamus. Octauius et Tiberius orbis terrę rectores erant, et tam breui titulo se satis insignitos iudicarunt; ex nostris uero hi etiam qui uni tantum uel minus quam uni prouincię pręsunt [ERROR: no reftable :]Correxi ex presunt indignari solent nisi cum omni glorię quę excogitari potest ambitu se referri audierint. Nec pudet eos minus uirium habere et plus ostentationis. Quid tamen iuuat tales reprehendere qui quanuis amice monentem odio habent atque contemnunt, et nullis omnino nisi assentatoribus fauere consueuerunt?

8.3. Ad ea igitur quę instituimus iter uertamus.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.