Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
38.
[ERROR: no reftable :]A 85v/2 ? , ubi deest HOSTIA;
cf. CIL V 641*
MEDIOLANI
BACCHO DIONYSIO NYSEO. P. LEPIDVS BIBVLVS. V. S. L. P. EA LEGE VT BROMIO IACHO QVOT- ANNIS ASELLVS PRO SILENO PA- TRE HOSTIA LITETVR LIBERA- TA LIBERO GENII INGENII ET DEORVM PATRI INTONSO TYR- SIS ORNATA HEDERAVE DIE FESTO BACCHANALIVM SPECTA- CVLO AEDITO PVBLICO EPVLO- NIB. ET BIBVLIS EVCHII LYEI. QVIS POTVS AB HEREDE DABI- TVR OPIPARE AD EBRIETATEM CLAMOSIS EVAN HOE BACCHE ITA. P. LEPIDVS BIBVLVS HERE- DEM GRAVAT. 38.1. Baccho Dionysio P. Lepidus Bibulus V. S. L. P., id est Publius Bibulus uotum soluit legata pecunia ea lege ut Bromio, et reliquua. 38.2. [ERROR: no reftable :](BACCHVS) Bacchi hęc nomina uel cognomina sunt. Bacchus ex Semele, Cadmi filia, Iouis filius, ut poetę fabulantur. Bacchus a βρομω, quod est insanio, dicitur. Vini enim inuentorem fuisse aiunt, quo inebriati homines furere consueuerunt. [ERROR: no reftable :]Bacchi hęc eqs. : cf. Tort. 'Bacchus' Dionysius : nomen compositum ex dios et Nysa, urbe Ęgypti ubi colebatur, quasi Iouis Nysius. [ERROR: no reftable :]Cf. Tort. 'Dionysius' Nyseus : ab eadem Ęgypti urbe, uel a Nysa, altero Parnasi colle ei sacro. Bromius : a βρομω, quod est consummo, quia uinum intemperanter sumptum debilitat uires. [ERROR: no reftable :]Cf. Tort. 'Bromius' Iachus : nomen compositum ex ιους, quod est uinum, et χεων, quod est fundens. Ebriosi enim non bibunt uinum, sed fundunt potu immodico. [ERROR: no reftable :]Iachus: nomen eqs. ; cf. Tort. 'Iachus' Liber : quoniam ebrii et fandi et agendi quod uolunt libertate utuntur. [ERROR: no reftable :]Cf. P. Fest. 'Liber' ? Euchion : a ποτης ευχις, [ERROR: no reftable :]Pro ἀπò τῆς εὐχῆς hoc est a uoto, quod ei uota et preces exhibentur. [ERROR: no reftable :]Cf. Per. 12,90,6-7 Lyeus : a λυω, quod est soluo, eo quod mentem corpusque uino dissoluatur. [ERROR: no reftable :]Cf. Tort. 'Lyaeus' Silenus autem fuit Bacchi nutricius, qui super asello sedens Bacchum comitabatur. [ERROR: no reftable :]Cf. Tort. 'Silenus' Publius ergo Lepidus Bibulus uotum soluens legat pecuniam quę ab herede dari debeat quotannis ut sacrificia Baccho peragantur et asellus litetur Sileno. Tyrsis: id est hastilibus pampinis inuolutis et hedera. [ERROR: no reftable :]Cf. Tort. 'Thyrsis' ? Et epulonibus ac bibulis: id est Bacchanalia agentibus. Potus prębeatur opipare: id est abundanter, ab opibus deriuatum. [ERROR: no reftable :]Cf. Per. 4,65,1; 7-8 Bibentes uero Bacchum clamoribus inuocabant "Hoe Bacche". 38.3. Vide quam profana ueterum religio per uinum insanire et gulę uentrique se se in seruitutem dedere, et hoc putare deo gratum fore quod sobrii cuiusque hominis iudicio reprobatur. Excusatio tamen aliqua prętendi potest his qui Deum uerum pręceptaque eius ignorabant, nostris magis imputabitur ebrietas, quibus ab Apostolo dicitur: (Ad Ephesios V) Nolite inebriari uino, in quo est luxuria. [ERROR: no reftable :]Eph 5,18 Et alibi: [ERROR: no reftable :](Ad Corinthios prima, VI) Ebriosi, inquit, regnum Dei non possidebunt. [ERROR: no reftable :]1 Cor 6,10, ubi neque ebriosi (...) regnum Dei possidebunt
39.
[ERROR: no reftable :]A 78v/3; cf. CIL V 6019
Ad S. Nazarium
L. GRAECINO POMPEIANO ANI- [ERROR: no reftable :] VIXIT ANNOS. XXIIII. MATER PO- SVIT AEMILIA POMPEIA ET SIBI. 39.1. Pulchrum sane et maternę pietatis plenum [ERROR: no reftable :]Post plenum ipse epitaphium delevit in funere filii epitaphium. Animulam iucundissimam uocat eum quo amisso se in morte et in dolore relictam testatur.
40.
[ERROR: no reftable :]Cf. CIL XI 1924 in fronte
PERVSII
DIVO ANTONINO PIO. C. EGNATIVS FESTVS AEDILIS. V. VIR. HVIC CVM PLEBS VRBANA LVDOS PVBL. EDENTI AD STATVAM SIBI PO- NENDAM PECVNIAM OBTVLIS- SET. IS HONORE CONTENTVS IM- PENSAM REMISIT. ET IMPETRA- TA VENIA AB ORDINE PERVSIN- OR. OPTIMO MAXIMOQ. PRINC. DE SVA PECVNIA POSVIT. CVIVS OB DEDICATIONEM [ERROR: no reftable :]Correxi ex DEDICATIONEN DARI IVSSIT AB HERE. SVO DECVRIONIB. SIGN. LLS. IIII . Ν. PLEBI. LLS. Ν. L. .D. D. D. 40.1. In hoc elogio et Perusinorum gratitudo exprimitur et Egnatii liberalitas. Pecuniam quam illi offerebant ad statuam imperatori ponendam remisit et suam impendit. Eam dari iussit ab herede, signata sestertia quattuor milia numero, plebi sestertia numero quinquaginta, quę pecunia distributa est decreto decurionum et statua dedicata. 40.2. [ERROR: no reftable :](Aediles) Aediles ab ęde dicti, quorum partes erant ędes sacras priuatasque procurare. [ERROR: no reftable :]Cf. Per. 2,152,1-2; Mai. 'Aediles'; Pomp. Laet. 'De aedilibus', f. [Aiii v] Hi quinque erant, Romę quattuor. Duo curules a solio eburno denominati, duo cereales a Cerere, id est anona quam cura bant dicti. [ERROR: no reftable :]Cf. Pomp. Laet., ibid. 40.3. Singulares igitur litteras dimidiataque uerba ita lege: C. Caius. V. VIR. Quinque uir. PVBL. Publice. DECVRIONIB. Decurionibus. [ERROR: no reftable :](Decuriones) Quales in urbe senatores, tales in prouinciis decuriones erant. [ERROR: no reftable :]Cf. Per. 26,32,7-8; cf. In epigr. 136,2 SIGN. LL S. Signata sestertia, ut pecuniam denotet, non aliquam rudem materiam. Ν . Numero. L. Quinquaginta. D. D. D. Distributum decreto decurionum. 40.4. De Antonino Pio principe superius est dictum ubi et de Faustina, eius uxore. [ERROR: no reftable :]Cf. In epigr. 12,1
41.
[ERROR: no reftable :]A 79/6; cf. CIL XI 1839
ARETII
L. VETTIVS FLORENINVS EX PRAESVLIBVS SINGVLARIS IN- NOCENTIAE VIR. VIXIT ANN. XXVII. MENS. VIIII. DIES. VIII. 41.1. Lectio patet et sensus. [ERROR: no reftable :](Pręsules) Pręsules primi erant inter Salios, Martis sacerdotes, a pręsidendo Saliis dicti, [ERROR: no reftable :](Salii) Salii autem a saliendo appellati. Ferentes enim ancylia, Martis scuta, saltitabant ibantque tripudiantes. [ERROR: no reftable :]Pręsules eqs.: cf. Per. 12,52 ?
42.
[ERROR: no reftable :]A 83v/3, ubi Mutinę ad Sanctum
Franciscum; cf. CIL XIV 3797
MVTINAE
HIC LOCVS VTI MACERIA CLV- SVS EST AD RELIGIONEM SEPVL- TVRAE LOLLIARVM ATTICILIAE FI- LIAE ET STACTES VXORIS. ET .M. LOLLI AMARANTI. 42.1. Signatur locus sepulturę Lolliorum: mariti, uxoris et filię. Et quoniam diis consecrabantur, eleganter dicitur: "ad religionem sepulturę".
43.
[ERROR: no reftable :]A 83v/2; cf. CIL XI 138
Ibidem
IVLIAE PRIMAE. VIX. A. XI. M. C. IIII. D. XVII. C. IVLIVS CRESCENS ۉ. FILIAE CARISSIMAE. 43.1. A. Annos. M. Menses. D. Dies. VIX. Vixit. A lateribus C. ۉ. fortasse notatur quanti emptus fuerit locus sepulturę: centum numero uel centum nummis.
44.
[ERROR: no reftable :]A 78 v /6, ubi Mutinae ad S .
Mariam ; A 83 v /4, ubi Ad Sanctam Mariam Nouam ; Haelio
pro HAELVIO ; cf. CIL XIV 3643
Ibidem ad S. Mariam nouam
Q. HORTENSIO. Q. F. COL. FAVS- TINO ADVOCATO FISCI PRAES. FABR. PATRONO MVNICIPI COL- LEGIVM FABRVM TIBVRTIVM OB MERITA. L. D. S. C. CVRANTI- BVS. M. HAELVIO EXPECTATO ET .C. ALLIANO TIBVRTINO. 44.1. Integrum sic: Quinto Hortensio, Quinti filio, colono, Faustino, aduocato fisci, pręsidi fabrum, patrono municipi, collegium fabrum Tiburtium ob merita loco dato statuam collocauit curantibus Marco Hęluio Expectato et Caio Alliano Tiburtino. 44.2. [ERROR: no reftable :](Aduocatus) Aduocatus fisci publicę defensor pecunię erat. Aduocatus quasi in subsidium uocatus, ut alteri adsit quoquo modo potest. Erat ergo Hortensius aduocatus fisci, pręses fabrum et patronus, colonus et municeps Tiburtium. [ERROR: no reftable :](Tibur) Tibur oppidum est ab urbe Roma ad XVI lapidem distans, dictus a Tiburto conditore. [ERROR: no reftable :]Cf. Per. 41,23,1-6 44.3. Fabri igitur Tiburtini Hortensio patrono, ut pro acceptis beneficiis gratiam referrent, loco dato statuam statuerunt, ut locus simul cum simulachro illi esset dicatus.
45.
[ERROR: no reftable :]A 79/7; A 83v/5; cf. CIL IX 4708
REATE
.D. .M. AVRELIAE MARTIANAE AVRELIVS EVFROSINVS CONIVGI [ERROR: no reftable :]Ipse ex CONIVG correxit IN OMNIBVS CASTISSIMAE. 45.1. Aperta est scriptura et pręcipua uxori laus data in omnibus castissimę, hoc est quę pudica fuit in uerbis, in gestu actuque et perpetuam coniugii seruans fidem.
46.
[ERROR: no reftable :]A 74v/4, ubi In agro Veronensi;
cf. CIL V 2490
VERONAE
SEX. ATTILIVS. M. F. SERANVS PROCOS. EX SENATI CONSVLTO INTER ATTESTINOS ET VEICE- TINOS FINIS TERMINOSQ. POSVIT. 46.1. SEX. Sextus. M. F. Marci filius. PROCOS. Proconsul. 46.2. [ERROR: no reftable :](Proconsul) Proconsules sex lictores pręcedebant, cetera habuit ut consul, statumque erat ut, qui consules uno anno fuissent, sequenti proconsules essent. Mittebantur in prouincias, sed in ea tantum prouincia potestatem exercebat proconsul quę ei decreta erat. Apud eum seruorum manumissio fieri poterat adoptioque filiorum. [ERROR: no reftable :]Proconsules eqs.: cf. Pomp. Laet. 'De proconsulibus', f. [Aiv v] EX SENATI CONSVLTO. "Senatus, senati", "domus, domi", "tumultus, tumulti" declinabant antiqui. Salustius: Senati decretum fit. Terentius in Hechyra : Quid sit tumulti? [ERROR: no reftable :]"Senatus, senati" eqs. : cf. Mai. 'Senatus' (Sall. Cat. 53; Ter. Hec. 356) VEICETINIS, id est Vicetinis; "ei" enim Gręca diphtongus est et in nostrum "i" conuertitur. [ERROR: no reftable :]Cf. Prisc. 1,37,9-11; cf. In epigr. 80,2 46.3. Vicetinis et Attestinis [ERROR: no reftable :]Pro Atestinis fines posuit ne inter se pro finibus decertarent. Vicos fuisse reor Veronę proximos. [ERROR: no reftable :]Cf. Plin. Hist. nat . 3,130
47.
[ERROR: no reftable :]Cf. CIL VI 13203
APVD FERENTINOS
M. AVRELIVS ROMANVS ET AN- TISTIA CHRESIME VXOR EIVS FECERVNT SIBI ET LIBERTIS SVIS POSTERISQ. EORVM. ITEM LIBERTIS LIBERTABVSQ. EOR. MONVMENTVM CVM AEDIFICIO SVPERPOSITO. HOC AVTEM MO- NVMENTVM CVM AEDIFICIO NE- QVE VENIET NEQVE DONABITVR NEQVE PIGNORI OBLIGABITVR. SED NEC VLLO MODO ALIENABITVR. NE DE NOMINE EXEAT FAMILIAE SVAE. 47.1. Patent dicta. Pulchre autem concludit nequo modo monumentum alienetur nec de familia sua exeat. 47.2. Vos ergo qui in magna familia, in multis diuitiis, in amplis ędibus uitam uoluptuosam agitis mementote [ERROR: no reftable :]-te suprascriptum quam angusto in loco, quam foedo ac turpi mox congregabimini, qualemue pro deliciis uestris mercedem estis accepturi, et tunc demum perpendere poteritis quanto pręstat bene ac pudice uiuere quam molliter atque luxuriose.
48.
[ERROR: no reftable :]A 74v/1; cf. CIL X 189*
NEAPOLI
HIC CHIAE CVBAT AMPHORAE MARITVS [ERROR: no reftable :]Alia (recentiore) manu: Endecasyllabus MOETIVS SVFFECIVS CORELIANVS. PAVPER DELICIIS GVLA ATQVE LVXV. DIVES. SI MEDIOCRITATE SCISSET VTI. SOCRATICVS TAMEN IN RE VNA QVOD SE SCIRE NIHIL SATIS SCIEBAT. 48.1. Huc animum aduertite, ganeones, parasiti, sichophantę, qui tuburcinato patrimonio
egere coepistis! Nonne huic similes estis qui se scire nihil satis sciebat?
[ERROR: no reftable :]( imprudentius est qui pręsentibus utitur et futura non cogitat.
49.
[ERROR: no reftable :]Cf. CIL X 190*; cf. G. G. Pontani De tumulis 2,19
Ibidem
Da tumulo pia uerba, pręcor, quo nunc iacet is qui Non sentit lites iurgiaue ulla domi. Macte uir ingenio, flores uer spiret ad urnam, Dent pacem cineri numina. Da precium. Do precium: fuge iura thori, fuge iura mariti, Non tibi erunt lites iurgiaue ulla domi. Quid faciam? Ducta est. Misero succurre marito. Ducta est Parthenope si tibi, uiue Senis. 49.1. Hoc illi conuenit quod in pręcedentibus est recitatum, ubi uxor mortua cum mortuo litigat marito. [ERROR: no reftable :]Cf. In epigr. 24 Et hic quidem talem expertus iam aliis consulere didicit. Fuge, iniquit, ducere uxorem et si ducta est, longe ab ea discede. Tale igitur dat ei consilium qui tumulo suo uota dixit.
50.
[ERROR: no reftable :]A 76/4; cf. CIL X 4119
CAPVAE
M. ELVSIO. M. L. CA. O. H. S. S. 50.1. Integrum tale erit: Marco Elusio, Marco Lucio Caro uel Campano, subintelligitur: positum sepulchrum. Deinde infertur: ossa hic sita sunt. 50.2. Bene erit et ossibus si animo bene fuerit.
51.
[ERROR: no reftable :]Cf. CIL XI 212*
CAIETAE Deuicto Hannibale, capta Carthagine et aucto Imperio hos cineres marmore tectus habes. Cui non Europa, non obstitit Aphrica quondam – Respice res hominum – tam breuis urna premit. 51.1. In urna marmorea incisum hoc epitaphium fuisse aiunt Scipionis Aphricani. 51.2. [ERROR: no reftable :](Scipio Aphricanus) Hic enim in Hispania, qua die uenit, cępit Carthaginem, Hasdrubalem Magonemque, fratres Hannibalis, Hispania expulit, in Aphricam classe traiecit, Hasdrubalis et Siphacis castra una nocte perrupit, Hannibalem ex Italia reuocatum superauit. Victis Carthaginensibus leges imposuit. A Petilio Atreio, tribuno plebis (tribunorum enim plebis consularis potestas erat), repetundarum accusatus librum rationum in conspectu populi scidit. "Hac die", inquit, "uici Carthaginem. In Capitolium eamus et diis supplicemus." [ERROR: no reftable :]Vir. ill. 49,17, ubi Carthaginem vici; quare, bonum factum, in Capitolium eqs. Inde in uoluntarium exilium concessit, ubi reliquam egit ętatem. Moriens ab uxore petiit ne corpus suum Romam referetur et tunc aiunt eum dixisse: "Ingrata patria, ossa mea non habebis." [ERROR: no reftable :]Val. Max. 5,3,1b, ubi ne ossa quidem mea habes 51.3. Ex quo constat magnorum uirorum gloriam multorum quidem patere inuidię, sed apud posteros celebrari.
52.
[ERROR: no reftable :]A 75v/1; cf. CIL IX 1589
BENEVENTI T. ANNONIO MARCELLINO. V. C. CONS. CAMP. PATRONO DIGNISSI- MO OB INSIGNIA BENEFICIA QVI- BVS LONGE POPVLI TABEDIA SEDAVIT VNIVERSA PLEBS BE- NEVENTANA CENSVIT PONENDVM. 52.1. T. Tito. V. C. Viro claro. CONS. CAMP. Consuli Campano. 52.2. [ERROR: no reftable :](Tabedia) TABEDIA. Tabes morbus est; tabidus dicitur qui eo affectus est. [ERROR: no reftable :]Cf. Per. 2,620,3; 2,620,12-13 "Tabedia" ergo dixit animi morbum, id est dissidia et discordias. Nusquam alibi memini me legere "tabedia". Huic ergo, pro eo quod populi dissensiones sedarat, Beneuentani statuam posuerunt honoris laudisque gratia. 52.3. Nullum enim pręsidis in ciues beniuolentię maius testimonium est quam discordes ad concordiam reuocare.
53.
[ERROR: no reftable :]A 75v/2, ubi Cons.; cf. CIL IX 1575
Ibidem
.V. .S. CLAVDIO IVLIO PAGATO. V. C. COS. CAMP. OB AEQVITATEM IVDICIS ET PATROCINIA IAM PRIVATI ORDO BENEVENTANVS PATRO- NO POST FASCES DEPOSITOS CENSVIT CONLOCANDAM. 53.1. V. S. Viuenti statuam. V. C. Viro claro. COS. CAMP. Consuli Campano. 53.2. Post fasces depositos, id est postquam defunctus est officio consulatus. Lictores enim uirgarum fascem cum securi ante consulem deferebant: iccirco fasces pro magistratu et honore interdum a scriptoribus ponuntur. [ERROR: no reftable :]Post fasces eqs. : cf. Per. 2,512,8-11
54.
[ERROR: no reftable :]A 75v/3; cf. CIL IX 1973
Ibidem
L. SCENNIO ANNEO AFRICANO. FIL. DVLCISSIMO. QVI. VIX. ANN. XII. MENS. VIII. D. X. PARENTES INFE- LICISSIMI AMISSIONE EIVS PER- PETVIS TENEBRIS ET QVOTIDIANA [ERROR: no reftable :]Ipse ex QVTIDIANA correxit MISERABILI VLVLATIONE DAMNATI. 54.1. L. Lucio. FIL. Filio. Qui uixit annos XII, menses VIII, dies X parentes infelicissimi. 54.2. Eleganter sane parentum dolorem perpetuum expressit ob filii amissionem. Sed nos Apostolus consolatur dicens: Fratres, nolo uos contristari de dormientibus ueluti qui spem non habent , [ERROR: no reftable :]Cf. 1 Th 4,13, ubi Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et ceteri qui spem non habent. id est ueluti idolatrę, qui futuram corporum resurectionem non credunt nec aliam uitam pręter pręsentem fore sperant.
55.
[ERROR: no reftable :]A 75v/4; cf. CIL IX 1552
Ibidem
SILVANO STAIANO ILAVTIA FELICITAS PRO FILIO CRESCENTINO VOTVM LIBENS SOLVIT. 55.1. [ERROR: no reftable :](Siluanus) Siluanus apud eos deus siluestris erat, quem Gręci Pana uocant. [ERROR: no reftable :]Cf. Per. 2,258,8-9 Siluano ergo Staiano siue Statano, ut alii dicunt, uota faciebant tunc soluenda quum stare coeperit puer, sicut quum fari Fabolino. [ERROR: no reftable :]Cf. Non. lib. 12, pag. 532 M, lin. 17-20 ( cf. Per. 2,75,4-6) 55.2. Ista itaque pro filio iam pedibus insistentem uotum soluit.
56.
[ERROR: no reftable :]A 76v/1; cf. CIL IX 5884
Ibidem
TVLLIA. T. F. POLLA TESTAMENTO SVO FIERI IVSSIT VETVRIAE. M. F. MATRI. 56.1. T. F. Titi filia. M. F. Marci filię. 56.2. Matri igitur uel superstiti uel tantum tumulatę legauit ut monumentum fieret suo sumptu. Suum enim peculium habebat quum testamentum conficeret, et quo amore matrem coluerat, moriendo indicauit.
57.
[ERROR: no reftable :]A 78v/4, ubi In agro Brutiano;
cf. CIL V 6006
APVD BRVTIOS
C. FABIVS PLACENTINVS SIBI ET COELIAE OLYMPIADI VXORI AM- ANTISSIMAE ET SVIS. 57.1. Patent dicta. Sed quod ait "uxori et suis", sui etiam adoptiui intelliguntur secundum Vlpianum. [ERROR: no reftable :]Cf. Maph. Veg. 'Suos haeredes' ( cf. Dig. 38,16,1)
58.
[ERROR: no reftable :]A 79/5, ubi Mediolani ad
eqs. ; cf. CIL V 5785
Ibidem apud ecclesiam S. Michaelis
I. O. M. DIS DEABVSQVE OMNIBVS PLO. TERTIVS CVM SVIS. V. S. L. M. 58.1. Integrum sic: Ioui optimo maximo, dis deabusque omnibus, Plotius Tertius cum suis uotum soluit libero munere. 58.2. Quęri potest cur adiectum sit "libero munere". Vel quia libere uouerat, nulla necessitate compulsus, uel quia non ante factus est uoti reus quam solutor, ut ostendat eodem die se uouisse atque soluisse.
59.
[ERROR: no reftable :]A 76/1; cf. CIL XI 6371
PISAVRI
M. NAEVIO. M. F. PAL. MAGN. AVGVRI COLLEG. FABR. PATRON. OB MERITA NAEVII CERASI PATRIS IN QVORVM HONOR. ISDEM CERASVS. LLS. X. ۉ . ARCAE INTVLIT. ET IN TVTELAM STATVAE. LLS. ۉ . ྯ. CVIVS DEDICA- TIONE SPORTVLAS DEDIT. L. D. D. D. 59.1. Integrum tale est: Marco Nęuio, Marci filio, Palatino, magno auguri, collegium fabrum patrono, ob merita Nęuii Cerasi patris. In quorum honorem isdem Cerasus sestertium decemmilia numero arcę intulit et in tutelam statuę sestertium numero mille. Cuius dedicatione sportulas dedit. Locum designatum dono dedit. 59.2. [ERROR: no reftable :](Augur) Augur: augurandi ars a Caldeis ad Gręcos, a Gręcis ad Hetruscos uenit, ab Hetruscis ad Latinos. Romę primum tres augures fuere, deinde quattuor ex patriciis, quibus postremo quinque plebei additi; nouem itaque augurum numerus mansit. Romulus instituerat magistratus auguriis confirmari. [ERROR: no reftable :]Cf. Pomp. Laet. 'De auguribus', ff. Biii – Biii v. [ERROR: no reftable :](Sportula) Sportula fiscella fuit ciborum. Sportula igitur dari dicebatur quum uel cibi uel ciborum loco ęra distribuerentur; ea erant centum quadrantes. [ERROR: no reftable :]Sportula fiscella eqs. : cf. Per. 72,13,10-14 Porro quum Cerasus, Nęuii pater, talia contulerat, ob eius merita collegium fabrum Nęuio filio locum designatum dono dedit. 59.3. Sed certe pudere debet filios non hęreditare uirtutes patris, cuius meritum hęreditasse uidentur, quotiens accipiunt non quod sibi, sed quod patri debebatur. Qui si degeneres uixerint, duplici poena digni erunt, quod et se deprauent et paternam obterant gloriam.
60.
[ERROR: no reftable :]A 76/2; cf. CIL XI 6234
Ibidem
M. LATRIDIVS. A. L. HILARVS SEX VIR SIBI ET LATRIDIAE PHLEMAE CONLIBERTAE ET CONCVBINAE SV- AE ET CLEOPATRAE LIBERTAE VIVOS FECIT. 60.1. Hoc est: Marcus Latridius Aulus Lucius Hilarus sex uir. Cętera patent. 60.2. [ERROR: no reftable :](II uiri) Fuerunt Romę duum uiri classis ornandę reficiendęque causa
creati;
[ERROR: no reftable :]Cf. Fen. ' De duumuiris classis restitu ę nd ę
et quibusdam paruis magistra [ n ] tibus ', f. [e8 v]
item duum uiri primum qui inspicerent libros Sybillinos,
deinde X, demum XV, quibus etiam cura data fastorum corrigendorum;
[ERROR: no reftable :]item duum uiri eqs. : cf. Pomp.
Laet. ' De duumuiris et X uiris sacrorum' , f. [Bv]
[ERROR: no reftable :]( argentoque;
[ERROR: no reftable :]trium uiri monetales eqs. : cf.
Pomp. Laet. 'De praetoribus et X uiris et curatoribus uiarum et triumuiris et V
uiris et C uiris' , f. B
trium uiri nocturni, qui in muris custodias curabant et
nocturnas arcebant seditiones in ciuitate;
[ERROR: no reftable :]trium uiri nocturni eqs. : cf.
Fen. ' De duumuiris classis restitu ę nd ę et quibusdam paruis magistra [ n ] tibus
', f. [e8 v]
trium uiri capitales, qui carceris custodiam habuerunt, et
quum in aliquem animaduerti oporteret, eorum interuentu puniebatur;
[ERROR: no reftable :]trium uiri capitales eqs .: cf.
Pomp. Laet. ' De praetoribus et X uiris et curatoribus uiarum et triumuiris et V
uiris et C uiris' , f. B
[ERROR: no reftable :](IIII uiri) quattuor uiri, qui curam uiarum
habuerunt; [ERROR: no reftable :](V uiri) quinque uiri, qui cis Tyberim et ultra Tyberim uespertinis
horis pro magistratibus officio fungebantur;
[ERROR: no reftable :]quinque uiri, qui cis eqs. : cf.
Pomp. Laet., ibid.
quinque uiri mensarii, a dispensatione pecunię sic appellati,
ut plebi ęre alieno oppressę publica pecunia succurrerent in foenore soluendo;
[ERROR: no reftable :]quinque uiri mensarii eqs. : cf.
Fen. ' De quinque uiris mensariis' , f. [e8]
[ERROR: no reftable :](X uiri) decem uiri, qui litibus iudicandis pręerant
legibusque rogandis atque interpretandis.
[ERROR: no reftable :]Ipse Fuerunt et decem uiri sacrorum
post interpretandis delevit
,
[ERROR: no reftable :]decem uiri eqs. : cf. Pomp. Laet.
' De praetoribus et X uiris et curatoribus uiarum et triumuiris et V uiris et C
uiris' , ff. B, [Aiv]
[ERROR: no reftable :](Viri epulonum) Fuerunt et uiri epulonum, primo tres,
deinde quinque, postremo septem, ut ludorum epulare sacrificium facerent; sacerdotale
erat officium.
[ERROR: no reftable :]Cf. Pomp . Laet . ' De epulonibus ', f.
[ Bv ]
[ERROR: no reftable :](C uiri) Fuerunt et centum uiri, de singulis
tribubus, quę XXXIII
[ERROR: no reftable :]Ipse ex XXX correxit 60.3. [ERROR: no reftable :](Concubina) CONCVBINAE SVAE: concubina dicitur quę cum cęlibe uiro sine nuptiis locum tenet uxoris; Gręci pallacem appellant. Suetonius de Vespasiano: Inde quieti uacabat, [ERROR: no reftable :](Pallaca) accubante aliqua pallacarum, quas in locum defunctę Genidis plurimas constituerat. [ERROR: no reftable :](Pellex) Pellex uero uxoris pellex est, non mariti. [ERROR: no reftable :]Concubina eqs . : cf . Per . 2,771 (Suet. Vesp. 21,1)
61.
[ERROR: no reftable :]Cf. CIL XI 126
RAVENNAE
FLAVIAE. Q. F. SALVTARI CONIVGI RARISSIMAE. L. PVBLICIVS ITALI- CVS. DEC. ORN. ET SIBI. V. P. HIC COLL. FABR. M . R . LL S. XXX . N . VIVVS DEDIT. EX QVOR. REDDITV QVODANNIS DECVRIONIB. COLL. FABR. M . R . IN AEDE NEPT. QVAM IPSE EXTRVXIT. DIE NEPTVNALI- ORVM PRAESENTIB. SPORT. 𐆖. BI- NI DIVIDERENTVR. ET DEC. XXVIII. SVAE. 𐆖. CENTENI QVINQVAGENI QVODANNIS DARENTVR. VT EX EA SVMMA SICVT SOLITI SVNT ARCAM PVBLICIORVM FLAVIANI ET ITALI- CI FILIORVM. ET ARCAM IN QVA PO- SITA EST FLAVIA SALVTARIS VXOR EIVS. ROSIS EXORNENT DE. 𐆖. XXV. SACRIFICENTQVE EX. XX. LLS. ET DE RELIQ. IBI EPVLENTVR. OB QVAM LIBERALITATEM. COLL. FABR. M . R . INTER BENEMERITOS QVODANNIS ROSAS PVBLICIIS SVPRA. S. ET FLA- VIAE SALVTARI VXORI EIVS MIT- TENDAS EX. 𐆖. XXV. SACRIFICIVM FACIVNDVM DE. XX. LLS. PER MA- GISTROS DECREVIT. 61.1. Hoc ita legendum censeo: Flauię, Quinti filię, Salutari, coniugi rarissimę, Lucius Publicius Italicus decurionatu ornatus et sibi uiuus posuit. Hic collegio fabrum municipum Rauennatium sestertia triginta milia numero uiuus dedit. Ex quorum redditu quodannis decurionibus collegii fabrum municipum Rauennatium in ęde Neptuni, quam ipse extruxit, die Neptunaliorum pręsentibus sportulę denarii bini diuiderentur et decurię uigesimę octauę suę denarii centeni quinquageni quodannis darentur, ut ex ea summa, sicut soliti sunt, arcam Publiciorum Flauiani et Italici, filiorum, et arcam in qua posita est Flauia Salutaris, uxor eius, rosis exornent de denariis XXV sacrificentque ex XX sestertiis et de reliquo ibi epulentur. Ob quam liberalitatem collegium fabrum municipum Rauennatium inter benemeritos quodannis rosas Publiciis super sepulturam et Flauię Salutari, uxori eius, mittendas ex denariis XXV, sacrificium faciundum de XX sestertiis, per magistros decreuit. 61.2. Denarii bini sportula uiginti librę sunt; denarius enim decem librarum est. [ERROR: no reftable :]Cf. Val. Prob. f. d; cf. Per. 40,9,11-13 Decurię uigesimę octauę suę : Plinius Italiam in regiones diuidens in octaua Rauennam, Sabinorum oppidum, posuit. [ERROR: no reftable :]Cf. Plin. Hist. nat. 3,115; cf. In epigr. IV,2 Singulas etiam regiones in decurias diuidi, ut credam, idem facit. Nam in Delmatię descriptione: Salona , inquit, colonia ab Iadera CCXXII milia passuum. Petunt in ea iura uiribus [ERROR: no reftable :]Correxi ex iuribus descriptis in decurias CCCLXII Delmatę. [ERROR: no reftable :]Plin. Hist. nat. 3,141-142, ubi Iader CXII pro Iadera CCXXII milia passuum; discriptis pro descriptis; CCCXLII pro CCCLXII Rauennatium igitur decuria uigesima octaua erat in regione Italię octaua, quę decuria huius Publicii tunc erat, qui tam multa et decurię suę et fabrum collegio reliquit. Ob quam liberalitatem collegium fabrum inter benemeritos subintelligitur: eum habens. Sacrificium faciundum : nos dicimus: faciendum; moris autem maiorum fuit ut in [ERROR: no reftable :] Suprascriptum his quę a tertia coniugatione nascuntur, quoties "n" et "d" ipsum "e" sequebantur, loco "e" ipsum "u" scriptitarent, ut "faciundum", "legundum", "dicundum", "uertundum". [ERROR: no reftable :]Cf. Prisc. 1,25,16-19 Ex denariis : fuit etiam denarius nummus argenteus XXIIII siliquarum. [ERROR: no reftable :]Cf. Per. 63,7,19-20 Siliqua autem omnium ponderum minimum est. Hoc est granum ex ea siliqua quam fabam Gręcam appellant aut lothon. [ERROR: no reftable :]Siliqua autem eqs. : cf. Font.; cf. Plin. Hist. nat. 24 ,6 Per magistros: magistri pagorum, societatum, uirorum, collegiorum, equitum, qui magis pręsunt, dicuntur.
62.
[ERROR: no reftable :]A 81v/1 ? , ubi Rauennę;
cf. CIL XI 5
Ibidem ad Portam auream
T. CLAVDIVS DRVSI. F. CAESAR AVG. GERMANICVS PONT. MAX. TRIB. POT. II . COS. DESIG. IIII . IMP. . 62.1. Integrandum sic: Titus [ERROR: no reftable :]Pro Tiberus Claudius, Drusi filius, Cęsar Augustus Germanicus, pontifex maximus, tribunitię potestatis secundum, consul designatus tertium, imperator quartum, pater patrię, dedit. 62.2. (T. Claudius [ERROR: no reftable :] Hic est Tiberius Claudius Caesar Augustus Germanicus ) Siue quod dederit muri siue templi fabricandi impensam, in quo insertum epigramma fuit, alioquin quid dederit mihi non constat. Hic autem natus e Druso, Tyberii fratre, et minore Antonia fuit triumphauitque de Germanis, quos sub Augusti exitum pręlio uicit. Periit secundo suo consulatu Antiochię, ut scriptores tradunt. [ERROR: no reftable :]Hic autem natus eqs .: cf . Suet . Calig . 1 ( ubi de Germanico Iulio Caesare ) Fuit uir in omni laudis genere pręstantissimus. [ERROR: no reftable :]Cf. Suet. Calig. 3 ( ubi de Germanico Iulio Caesare ) Sed quomodo hic dicitur "consul designatus quartum", si in secundo suo consulatu periit? Igitur si huic inscriptioni magis quam historię autoribus credimus, in quarto suo consulatu eum periisse dicemus.
63.
[ERROR: no reftable :]A 81v/2 ? , ubi Marciae pro
MARTIAE; cf. CIL XI 176
Ad S. Agnetem
D. M. A. FABIVS ONESIMVS. V. F. SIBI ET MARTIAE NYMPHAE. CON. OPT. 63.1. Integrum sic: Aulus Fabius Onesimus uiuus fecit sibi et Martię Nymphae, coniugi optimę. 63.2. Commune sepulchrum esse uoluit ut, quorum animos amor iunxerat, eorum ossa mors non separet. Nostris tamen magis optandum est ut ossa ipsa, quanuis diuersis locis, in terra iaceant, dummodo animis una uiuere detur in cęlo.
64.
[ERROR: no reftable :]A 81v/3, ubi Ibidem ad Sanctum
Ioannem Euangelistam; cf. CIL XI 158
Ad S. Ioannem
AVRELIAE MATERNIANAE CON- [ERROR: no reftable :] MECVM. XXII. SINE VLLA QVERE- LA AVRELIVS [ERROR: no reftable :]Ipse ex AVREIVS correxit LIBERAL. MARIT. .B. M. 64.1. INCOMP. Incomparabili. ANN. Annos. Liberalis maritus benemeritę. 64.2. Sine ulla querela: rara res profecto et omnium laude celebranda, cum uxore XXII uixisse annos et nullam inter se querelę causam habuisse. Felix ille maritus qui uel talem nactus fuerit ut minus domi quam foris litiget, nedum qui nunquam conqueratur.
65.
[ERROR: no reftable :]Cf. CIL XI 782*
FAVENTIAE
P. F. A. PRIMOPILO. SPECTATAE VIR- TVTIS EQVESTRIS ORDINIS. V. PATRIBVS ET PLEBI GRATO OB CLARAM ADVLESCENTIS INDO- LEM BENE MERITO SAXVM DEDIT. 65.1. P. F. Populus Fauentinus. A. PRI. Aulo primopilo. [ERROR: no reftable :]Correxi ex Primipilo 65.2. [ERROR: no reftable :](Primopilus) Centurio erat quem deinde p rimopilum appellarunt. Pręerat quattuor centuriis quę circum signa stabant primę legionis. Et hi ante dicti primopilares, postea pilani . Mos autem erat ut centuriones uirtutis causa a decima cohorte promouerentur ad nonam, a nona ad octauam et deinceps usque ad primam. [ERROR: no reftable :]Centurio erat eqs. : cf. Per. 3,380,9-22 [ERROR: no reftable :](Equester ordo) Equestris ordinis uiro : equester ordo erat medius inter patricios et plebem: his annuli aurei gestandi ius erat. [ERROR: no reftable :]Cf. Per. 3,355,6-8 Saxum dedit : id est statuam siue scopulum aliquem datum arbitror, siue saxeum collem, ex quo uectigal aliquod caperet, siue locum sic cognominatum. 65.3. Porro unius uirtus iustis donis donata incitamentum multorum est.
66.
[ERROR: no reftable :]Cf. CIL IX 5742
MACERATI NVMINI MERCVRII. SACR. P. LICINIVS SATVRNINVS. P. S. F. 66.1. Integrum hoc modo: Numini Mercurii sacrum. Publius Licinius Saturninus pecunia sua fecit. 66.2. Fanum aliquod Mercurio posuisse illum credo atque ita inscripsisse. Inscriptio ipsa in quo fixa stabat illud ab eo factum esse indicio erat. [ERROR: no reftable :](Mercurius) Mercurius autem, Iouis filius ex Maia, Athlantis filia, mercaturę deus putabatur et deorum interpres. Palestram docuit et lyram inuenit. [ERROR: no reftable :]Mercurius autem eqs. : cf. Per. 2,141,1-5
67.
[ERROR: no reftable :]A 80v/4 ? , ubi deest in
Hispania; Calaguritano pro CALAGORITANO; Aesculalapio pro
AESCVLAPIO; cf. CIL II 410*
BARCHINONAE in Hispania
D. M. S. BELLO SERTORIANO VVLNERE SVSCEPTO A CALAGORITANO MI- TIA QVEM MANV EXTEMPLO FO- DI. ACQVIRENDAE VALITVDINIS GRATIA BARCHINONAM PETII. AESCVLAPIO VOTA VOVI. TEMP- LVM INGRATO VT FIERET STA- TVI. MORTE IMMATVRA ME IN- TERCIPIENTE. ET A VALITVDINE ET AB AVRA ADVLESCENTEM MI- SERABILITER DESTITVTVM VIDES. EQ. .M. .SP. POM. [ERROR: no reftable :]Correxi ex DOM 67.1. Bello Sertoriano : id est quando bellatum est in Hispania aduersus Sertorium. Vulnus suscepit a Mitia Calaguritano: Calaguritani sunt in Hispania cognominati (ut Plinius ait) [ERROR: no reftable :]Cf. Plin. Hist. nat. 3,24, ubi Calagurritanos qui Fibularenses cognominantur Fanularenses. [ERROR: no reftable :](Aesculapius) Aesculapio uota uouit: Aesculapius, Apolinis et Coronidis nymphę filius, a Chirone didicit medicinam. [ERROR: no reftable :]Cf. Tort. 'Aesculapius' Ei morbo affecti uota faciebant. 67.2. Hic tamen Romanus iniuste de morte queritur, quam ab eo passus est quem ipse interemit. Ne autem nomen hic sepulti lateret, subsignatum est: EQ. M. SP. POM., id est equitum magister Spurius Pomponius siue Pompeianus. Pompeius enim prętor in Hispaniam pro consulibus missus Sertorium uicit. [ERROR: no reftable :](Magister equitum) Magister autem equitum erat, ius in milites et accensos habens, a dictatore uel a consule constituebatur. [ERROR: no reftable :]Cf. Per. 3,447,11-12
68.
[ERROR: no reftable :]A 81v/6; cf. CIL VI 885
CESENAE
.OSSA. TI. CAESARIS DIVI AVG. F. AVGVSTI PONTIFICIS MAXIMI TRIB. POT. XXXII. IMP. VIII. COS. V. 68.1. Integrandum sic: Ossa Tiberii Cęsaris, diui Augusti filii, Augusti, pontificis maximi, tribunicię potestatis XXXII, imperatoris VIII, [ERROR: no reftable :]Correxi ex V consuli quintum. 68.2. [ERROR: no reftable :](Pontifex maximus) Pontifici maximo sacra publica priuataque curę erant, sub eo pontifices octo minores. Pontificem Sceuola a "posse" et "facem" dictum putat. Marcus Varro a "ponte" et "facio", quod ab iis primum pons sublicius factus ac sępe restitutus fuisse perhibeatur. [ERROR: no reftable :]Pontificem Sceuola eqs. : cf. Varr. L. L. 5,15,83 [ERROR: no reftable :](Tribuni) Tribunicia potestas: erant tribuni plebis et tribuni militum. Tribuni plebis consulibus non parebant, quum cęteri magistratus parerent. Acta senatus modo probabant, modo scindebant. [ERROR: no reftable :]Tribuni plebis eqs. : cf. Pomp. Laet. ' De tribuno plaebis' , f. [Aiii] Tribuni militum omnem consularem autoritatem primitus habuerunt, deinde ius imperii ad consules rediit. Officium tamen tribunorum militarium erat in castris milites continere et ad exercitationem producere, uigilias circuire, rei frumentarię pręesse, querelas commilitonum audire, ualitudinarios inspicere. [ERROR: no reftable :]Tribuni militum eqs. : cf. Pomp. Laet. ' De tribunis militum' , f. [Aiii v] Tribuni a tribu dicti, tribus autem appellata ex eo quod populus in partes tris erat distributus, in singulis uero partibus fuere tribus decem. Porro in hoc epitaphio de tribunicia potestate militari intelligendum puto. [ERROR: no reftable :](Tiberius) Tiberius enim magis in militia foris uersatus est quam in republica domi. Fuit autem Augusti filius non natura, sed adoptione. Imperauit annos XXIII, obiit anno salutis XV. [ERROR: no reftable :]Cf. Euseb. Chron. A. D. 15
69.
[ERROR: no reftable :]A 81v/6; cf. CIL VI 887
Ibidem
OSSA NERONIS CAESARIS GERMANICI CAE- SARIS. F. DIVI. AVG. PRONE. FLAMIN. AVGVSTALIS QVAESTORIS. 69.1. Legendum hoc modo: Ossa Neronis, Germanici Cęsaris filii, diui Augusti pronepotis, flaminis augustalis, quęstoris. 69.2. [ERROR: no reftable :](Nero) Hunc esse Neronem mihi uidetur qui Germanici et Agrippinę, M. Agrippę filię, fuit filius. Quem Augusti pronepotem fuisse ita inuenio: Agrippa ex adoptione fuit Augusti filius; Agrippina, Agrippę filia, neptis Augusti; Agrippinę autem ex Germanico filii fuere Drusus et Nero, ideoque Augusti pronepotes. Sed quum Tiberius, Tiberii Neronis et Liuię filius, quę deinde nupsit Augusto, esset et ipse ab Augusto in filium adoptatus, suscepto imperio Agrippam, regni coheredem, interimi fecit et Germanicum, Drusi fratris filium, quem ipse iussu Augusti sibi adoptauerat, ueneno sustulit. Agrippinam quoque, Germanici coniugem, liberosque eorum Neronem et Drusum senatui damnandos obiecit ac mori compulit. [ERROR: no reftable :]Cf. Suet. Tib. 53; 54 Succesit tamen Tiberio C. Caligula, Germanici filius, Caligulę autem Claudius Nero, eius patruus, Claudio Neroni Nero ille crudelitate et libidine nobilis, Domitii Neronis et Agrippinę, Germanici filię, filius, a Claudio tunc adoptatus quum hanc secundam Agrippinam duxisset uxorem defuncto Domitio Nerone, eius uiro. [ERROR: no reftable :]Cf. Suet. Claud. 39 In isto autem Nerone postremo omnis Augusti familia finem accepit, [ERROR: no reftable :]Cf. Hier. Chron. A. D. 70 qui a senatu hostis iudicatus Roma fugiens semet interfecit et conditi fuere eius cineres Romę in campo Martio, in uetusto Domitiorum monumento. [ERROR: no reftable :]qui a senatu eqs.: cf. Suet. Ner. 49,2; 50,1 69.3. [ERROR: no reftable :](Flamen) FLAMINIS Augustalis: Numa Pompilius singulis diis singulos flamines dedit, per quos sacra fiebant. [ERROR: no reftable :]Cf. Pomp. Laet. 'De flaminibus', f. [Biv] Fuit ergo Iouis sacerdos flamen Dialis, Martis Martialis, Quirini Quirinalis, Augusti itaque in deos relati factus est flamen Augustalis. Dicti autem sunt flamines uel a pileo quem gerebant, qui pilamines, uel ab infulis, quas flaminea uocabant. [ERROR: no reftable :]Cf. Pomp. Laet., ibid. [ERROR: no reftable :](Quaestor) QVAESTORIS: quęstores ab inquirenda et seruanda publica pecunia dicti sunt; duo creati qui rem militarem comitarentur et duo qui res urbanas curarent. Postea multiplicatus est numerus. [ERROR: no reftable :]quęstores eqs. : cf. Pomp. Laet. ' De quaestoribus' , ff. Aii v – [Aiii]
70.
[ERROR: no reftable :]A 82/1; cf. CIL VI 886
Ibidem
AGRIPPINAE. M. AGRIPPAE. F. DIVI AVG. NEPTIS [ERROR: no reftable :]Ipse ex NEPOTIS correxit VXORIS GERMANICI CAESARIS. MATRIS. C. CAESARIS AVG. GERMANICI PRINCIPIS. 70.1. [ERROR: no reftable :](Agrippina) Hęc fuit M. Agrippę et Iulię, Augusti filię, filia. Ob hoc dicitur Augusti neptis. [ERROR: no reftable :]Cf. Suet. Aug. 86,3; Calig. 8,4 Vxor autem fuit Germanici Cęsaris, qui ante extinctus est quam ad principatum peruenisset, relicto Caio filio superstite, qui cognominatus est Caligula, et hic Tiberio successit in imperium. Ideo dicitur mater Cai Cęsaris Augusti Germanici principis. Cui successit patruus suus, Germanici frater, Claudius Nero, qui Messalinam uxorem ob impudiciciam interimi fecit, sed non minus impudicam superduxit Agrippinam, Germanici fratris et Agrippinę filiam, quę ante Domitii Neronis fuerat uxor et eidem genuerat Neronem, qui a Claudio uictrico in filium adoptatus eidem successit in regno et postquam principatum adeptus est, omnium immanissimus euasit. [ERROR: no reftable :]Cf. Suet. Calig . 7; Ner. 1,2 et passim
71.
[ERROR: no reftable :]A 84/3-84v; cf. CIL XI 1828
ARIMINI
Q. F. MAXI. DICTATOR BIS. COS. Q. IN- TERREX. II. AED. CVR. Q. TRIB. MILI- TVM. PONTIFEX AVGVR. PRIMO CON- SVLATV LIGVRES SVBEGIT. EX IIS TRIVMPHAVIT. TERTIO ET QVAR- TO HANNIBALEM COMPLVRIBVS VICTORIIS FEROCEM SVBSEQVENDO COERCVIT. MAGISTRO EQVITVM MINVCIO CVIVS POPVLVS IMPERIVM DICTATORIS IMPERIO ADAEQVAVE- RAT EXERCITV PROFLIGATO SVB- VENIT. ET EO NOMINE AB EXERCITV
MINVCIANO PATER APPELLATVS EST. CONSVL. QVIN. TARENTVM CAEPIT. TRIVMPHANS DVX AETATIS SVAE CAS- TISSIMVS ET REI MILITARIS PERI- TISSIMVS HABITVS EST. PRINCEPS IN SENATV DVOB. LVSTRIS FACTVS EST. 71.1. Q. F. Maxi., id est Quintus Fabius Maximus. COS. Q. Consul quinquies. Aed. cur. Q. Aedilis curulis quinquies. Trib. Tribunus. Cętera plena sunt. 71.2. De magistratibus qui hic commemorantur tractatum est supra, [ERROR: no reftable :]Cf. In epigr. 2,1; 15,2; 40,2; 59,2; 67,2; 68,2 pręter quam de interrege. [ERROR: no reftable :](Interrex) Spacium temporis a defuncto rege usque ad creationem sequentis interregnum dicebatur et qui interim pręerat cum regia potestate, interrex fuit dictus. [ERROR: no reftable :]Cf. Pomp. Laet. 'De interrege' , f. A v Porro de ipso Fabio Plinius Primus ita refert: Quintus Fabius Maximus, inquit, consul de Liguribus triumphauit. Hannibalem mora fregit. Minucium, magistrum equitum, imperio ęquari passus est et nihilominus periclitanti subuenit. Hannibalem in agro Phalerno inclusit. Marium Statillium transfugere ad hostes uolentem equo et armis donatis retinuit et Lucano cuidam, fortissimo uiro, ob amorem mulieris infrequenti, eandem emptam dono dedit. Tarentum ab hostibus recępit, Herculis signum inde translatum in Capitolio dedicauit. De redemptione captiuorum cum hostibus pepigit, quod pactum quum a senatu improbaretur, fundum suum ducentis milibus uendidit et fidei satisfecit. [ERROR: no reftable :]Vir. ill. 43,1-7, ubi Quintus Fabius Maximus Cunctator, Verrucosus a verruca in labris sita, Ovicula a clementia morum dictus, consul eqs. ; imperio sibi aequari passus est et pro imperio ęquari passus est; fortissimo pro fortissimo uiro Per illud autem quod supra in epigrammate dicitur: PRINCEPS in senatu duobus lustris factus est, bis censorem fuisse arbitror. Quinquennale enim officium erat, quod est lustri tempus. [ERROR: no reftable :](Censor) Censoris autem censione, id est arbitrio, censebatur populus post lustrum: notabantur mores ac pro merito puniebantur. [ERROR: no reftable :]Quinquennale eqs. : cf. Pomp. Laet. ' De censoribus' , f. [Aiv]
72.
[ERROR: no reftable :]A 84v; cf. CIL XI 1831
Ibidem
CAIVS MARIVS. C. F. COS. VII. PR. TR. C. Marius PL. Q. AVG. TRIBVNVS MILITVM EX- TRA SORTEM BELLVM CVM IVGVRTA REGE NVMIDIAE. COS. GESSIT. EVM CAEPIT. TRIVMPHANS IN SECVNDO CONSVLATV ANTE CVRRVM SVVM DVCI IVSSIT. TERTIVM COS. ABSENS CREATVS EST. IIII. COS. TEOTONO- RVM EXERCITVM DELEVIT. V. COS. CIMBROS FVDIT. EX IIS ET TEOTO- NIS ITERVM TRIVMPHAVIT. REM- PVBLICAM TVRBATAM SEDICIONI- BVS. TR. PL. ET PRAETOR. QVI AR- MATI CAPITOLIVM OCCVPAVERANT. VI. COS. VINDICAVIT. POST. LXX. AN- NVM PATRIA PER ARMA CIVILIA
PVLSVS. ARMIS RESTITVTVS. VII. COS. FACTVS EST. DE MANVBIIS CIMBRICIS ET TEOTONICIS AE- DEM HONORI ET VIRTVTI VIC- TOR FECIT. VESTE TRIVMPHA- LI CALCEIS PATRICIIS. MVLACI- VS ME FECIT. 72.1. Legendum ita: Caius Marius, Cai filius, consul septies, prętor, tribunus plebis quinquies, augur. Tribunus militum extra sortem, id est non per comitia creatus, sed in exercitu. [ERROR: no reftable :](Tribuni militares) Vnde Pedianus ait tribunorum militarium duo genera esse, primum eorum qui Rusulei [ERROR: no reftable :]Pro Rufuli ( cf. Pomp. Laet., ' De tribunis militum', f. [Aiii v], ubi Rufulci) dicuntur et in exercitu creari solent, alterum eorum qui comitiis designati comitiati appellantur. [ERROR: no reftable :]Vnde Pedianus eqs. : cf. Pomp. Laet. ' De tribunis militum' , f. [Aiii v] Reliqua patent legenti. 72.2. De magistratibus quorum hic fit mentio alibi est explicatum, [ERROR: no reftable :]Cf. In epigr. 2,1; 15,2, 59,2; 68,2 de prętore tamen nondum est dictum. [ERROR: no reftable :](Prętores) Post tribunos plebis anno quinto creatus est prętor, a pręessendo sic uocatus. Prętoris insignia erant sella curulis, trabea, lictores sex, cętera consulum insignia. Quum consules ad bella proficiscerentur [ERROR: no reftable :]Correxi ex proficescerentur neque esset in ciuitate qui ius reddere posset, creatus est prętor urbanus, qui in urbe ius redderet. Postea creatus est prętor peregrinus, qui peregrinis ius diceret. Postremo prętores creati sunt numero captarum prouinciarum, qui partim urbanis rebus, partim prouincialibus pręessent. Ab honore qui pręturę debebatur ius honorarium appellarunt prętorum edicta. [ERROR: no reftable :] Post tribunos plebis eqs. : cf. Pomp. Laet. ' De praetoribus et X uiris et curatoribus uiarum et triumuiris et V uiris et C uiris' , ff. [Aiv v – B] 72.3. Quę uero hic de Mario dicuntur, cuncta eadem ferme breuitate testatur Plinius Primus commentario quod De uiris illustribus inscripsit, [ERROR: no reftable :]Cf. Vir. ill. 67,1-5 sed plenius Plutarchus in Vita Marii. [ERROR: no reftable :]Cf. Plut. Mar., passim 72.4. De manubiis Cimbricis et Teotonicis ędem Honori et Virtuti uictor fecit: discite, Christiani principes, hoste superato non insolescere, sed Deo gratias agere et quod uicistis ei potius quam uestrę uirtuti tribuere. Marius, quum idolatra esset, de hostium spoliis diis suis templum posuit, quod nequaquam fecisset nisi ipsis autoribus se uictoria potitum putasset. Quod ergo ille honori et uirtuti contulit, deos esse ratus, uos Deo uero reddite, [ERROR: no reftable :]Correxi ex redditte cuius donum est et honor ipse et ipsa uirtus. 72.5. Illud quod in fine apponitur, MVLACIVS ME FECIT, nomen fabri est, a quo arcus ipse se structum fatetur.
73.
[ERROR: no reftable :]A 82/2, ubi prope pro
SVPRA; cf. CIL IX 5894
ANCONAE SVPRA PORTVM
IMP. CAESARI DIVI NERVAE. F. NERVAE TRAIANO OPTIMO AVG.
GERMANICO DACICO. PONT. MAX. TR. POT. X VIIII . IMP. I X I . COS VI . P. P. PROVIDENTISSIMO PRINCIPI SE- NATVS. P. Q. R. QVOD ACCESSVM ITALIAE HOC ETIAM ADDITO EX PECVNIA SVA PORTV TVTIOREM NAVIGANTIBVS REDDIDERIT PLOCINIAE AVG. .DIVAE MARCINIANAE CONIVGI AVG. AVG. SORORI AVG. 73.1. F. Filio. AVG. Augusto. PONT. MAX. Pontifici maximo. TR. POT. Tribunicię potestatis. IMP. COS. P. P. Imperatori, consuli, patri patrię. P. Q. R. Populusque Romanus. 73.2. Humanę salutis anno centesimo Nerua post Domitianum imperauit. Anno imperii sui secundo morbo periit, [ERROR: no reftable :](Traianus) quum iam Traianum, genere Hispanum, qui ei successit, adoptasset. [ERROR: no reftable :]Cf. Euseb. Chron., A. D. 100 [= 99] Hic, ut Eusebius refert, de Dacis et Scythis triumphauit, [ERROR: no reftable :]Cf. Euseb. Chron., A. D. 104 [= 103] Hyperboreos, Sarmatas, Agarenos, Arabes, Bosphoranos, Colchos in fidem accepit, Seleuciam et Thesiphontem Babylonem occupauit, misit classem in Mare rubrum, qua Indię fines infestabat. Armeniam, Assyriam, Mesopotamiam fecit prouincias. [ERROR: no reftable :]Cf. Euseb. Chron., A. D. 115 [= 114] Ex rebus pręclare gestis a senatu Optimi cognomen accepit. [ERROR: no reftable :]Cf. Plin. Pan. 88,4 Morbo periit Seleucię. [ERROR: no reftable :]Cf. Euseb. Chron., A. D. 119 [= 118] Ossa Romam translata et in foro sub columna posita, solusque omnium intra urbem et in foro sepultus est. [ERROR: no reftable :]Cf. Euseb. Chron., ibid. Imperauit annos XIX, menses VI, [ERROR: no reftable :]Cf. Euseb. Chron., lemm. ante A. D. 101 [= 100] uixit annos LXIII. [ERROR: no reftable :]Cf. Euseb. Chron., A. D. 119
74.
[ERROR: no reftable :]A 80v/2 ? , ubi reficiendum;
cf. CIL XI 5392
ASISII
C. VOLCASIVS. C. F. PERTICA. Q. AT- TIVS. Q. F. CAPITOL. VOLCASIVS. C. F. SCAEVA. V. VIR. S. C. MVRVM RE- FICIVNDVM CVRARVNT PROBARVNTQ. 74.1. Integrum sic: Caius Volcasius, Cai filius, Pertica, Quintus Attius, Quinti filius, Capitolinus, Volcasius, Cai filius, Scęua, quinque uir, senatus consulto murum reficiundum curarunt probaruntque. 74.2. [ERROR: no reftable :](Senatus consultum) Senatus autem consultum est quod senatus constituit, [ERROR: no reftable :](Plebiscitum) plebiscitum quod plebs. [ERROR: no reftable :]Cf. Pomp. Laet. ' De senatoribus' , f. A v
75.
[ERROR: no reftable :]Cf. CIL XI 30* (2)
IN PICENO AD FLVMEN RVBICONEM
IMP. MIL. TIRO. ARMATE QVISQVIS ES. HIC SISTITO. VEXILLVM SINITO. ARMA DEPONITO. NEC VLTRA HVNC AMNEM RV- BICON. SIGNA. ARMA. EXERCI- TVMVE TRADVCITO. SIQVIS ERGO ADVERSVS IERIT. FECERITVE. ADIVDICATVS ESTO HOSTIS. P. R. AC. SI CONTRA PAT-
RIAM ARMA TVLERIT. SACROSQVE PENATES E PENET- RALIBVS ASPORTAVERIT. SANCTIO PLEBISCITI SENATVSQV. CONSVLTI. VLTRA HOS FINIS ARMA PRO- FERRE LICEAT NEMINI. 75.1. Rubico fluuius finis olim fuit Cisalpinę Gallię et Italię. Hic proximo amni aquis et nomine confusis in Adriam inter Ariminum et Rauennam euoluitur. [ERROR: no reftable :](CAESAR) Ad hunc cum cohortibus adueniens Cęsar (ut Suetonius refert) parumper constitit ac reputans quantum moliretur (ad imperium enim aspirabat) conuersus ad proximos: [ERROR: no reftable :]Post proximos delevi et "Etiam nunc", inquit, "regredi possumus. Quod si ponticulum transierimus, omnia armis agenda erunt." [ERROR: no reftable :]Suet. Caes. 31,2 Deinde ostento quodam confirmatus: "Iacta est alea", inquit traiectoque exercitu Picenum, Vmbriam, Hetruriam occupauit atque hinc secutum est ciuile bellum. [ERROR: no reftable :]Cf. Suet. Caes. 32-34 Sanctio igitur ista plebisciti senatusque consulti fuit ut dux militum ibi successori suo cęderet exercitum nec ultra amnem traduceret. 75.2. IMP. MIL. TIRO. Imperator, miles, tiro. Imperator dicitur tam qui militum dux est quam qui pręest imperio. [ERROR: no reftable :]Cf. Per. 2,788,8-12 MIL. Miles. De ueteranis intelligit. [ERROR: no reftable :](Tiro) Tiro autem miles nouus est et uox Gręca fortem sonat. [ERROR: no reftable :]Cf. Tort. 'Tyro' Fortes enim oportet esse qui ad militiam exercentur. RVBICON. Rubiconem. P. R. Populi Romani.
76.
[ERROR: no reftable :]A 77/1, ubi parentes; cf. CIL V 607
TERGESTE
C. IVLIO NICOSTRATO. FIL. PIIS- SIMO ANN. XVIII. M. VIIII. D. XII. [ERROR: no reftable :].D. XII. ipse addidit in margine C. IVLIVS NICOSTRATVS ET IVLIA NYMPHE PARENT. INFELICISS. V. F. 76.1. Hoc est: Caio Iulio Nicostrato, filio piissimo, annorum XVIII, mensium VIIII, dierum XII, Caius Iulius Nicostratus et Iulia Nymphe, parentes infelicissimi, uiui fecerunt.
77.
[ERROR: no reftable :]A 77/8; cf. CIL V 525
Ibidem
IMP. CAESAR. CONS. DESIGN. TERT. TVRRESQVE FECIT. 77.1. Integrum hoc modo: Imperator Cęsar, consul designatus tertium, trium uir, rei publicę constituto [ERROR: no reftable :]Ipse ex causa correxit iterum murum turresque fecit. 77.2. Iulii Cęsaris opus hoc fuit. Sed quota pars glorię eius, uictorias triumphosque quos adeptus est si ęstimabimus? Qui quum omnia sibi subiecisset, in senatu cęsus occubuit. Hic fere finis eorum qui patrię libertatem suo conantur opprimere dominatu. 77.3. [ERROR: no reftable :](
78.
[ERROR: no reftable :]A 77/7; cf. CIL V 615
Ibidem
MANLIA PIA. Q. MANLIO HERMETI. ET MANLIAE EPIGONAE PAREN- TIBVS. V. F. 78.1. Hinc discant filię atque filii honorem deferre parentibus et quos uiuos debita pietate colunt, his officium pręstare etiam defunctis. Qui defunctorum parentum manes nullo prosequuntur obsequio, ne uiuos quidem uere atque ex animo dilexerunt. 78.2. Q. Quinto. V. F. Viua fecit.
79.
[ERROR: no reftable :]A 74v/2; cf. CIL
ET MARTI. AVC. ET CET. DD. OMNI- BVS INMORTALI. VLP. MARTINVS PRO SE SVISQVE LIBERIS EX VOTO .P. V. S. L. M. 79.1. Ita legendum: Et Marti auctori et cęteris diis omnibus immortalibus Vlpianus Martinus pro se suisque liberis ex uoto pecuniam uolens soluit libero munere. 79.2. Hic idolatra arguit illos Christianos qui uero Deo uota soluere negligunt, quum ipse soluat fallacibus diis. Et piis quidem, non impiis, lex pręcipit diuina: [ERROR: no reftable :](Deuteronomium XXIII) Quum uotum uoueris Domino Deo tuo, non tardabis reddere, quia requiret illud Dominus Deus tuus, et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum. [ERROR: no reftable :]Dt 23,21, ubi uoueris uotum Et in Ecclesiaste est scriptum: [ERROR: no reftable :](IIII) Siquid uouisti Deo, ne moreris reddere. Displicet enim ei infidelis et stulta promissio. Sed quodcunque uoueris, redde. Multoque melius est, inquit, non uouere quam post uotum promissa non reddere. [ERROR: no reftable :]Ecl 5,3-4, ubi non complere pro non reddere
80.
[ERROR: no reftable :]A 74v/3; cf. CIL V 611
Ibidem
Q. LVRIVS. Q. L. APOLLOPHANES HEIC CVBAT. 80.1. Sic lege: Quintus Lurius, Quinti libertus, hic cubat. 80.2. Heic pro hic; "i" productum per "ei", Gręcam diphtongon, scribere solebant. [ERROR: no reftable :]Cf. Prisc. 1,37,9-11; cf. In epigr. 46,2
81.
[ERROR: no reftable :]A 74/1; cf. CIL V 1772
Ibidem
CARIVS. C. F. MONVMENT. SIBI FIERI IVSSIT. SEX. ACILIVS. C. F. HERES FECIT. 81.1. Hoc est: Carius, Carii filius, monumentum sibi fieri iussit. Sextus Acilius, Carii filius, heres fecit. 81.2. Optimi heredis fungitur officio qui legata soluit.
82.
[ERROR: no reftable :]A 79v/1, ubi LLS. XXX; cf. CIL V 1894
CONCORDIAE
A. RITIVS. A. L. TERTIVS AVGVSTA- LIS TESTAMENTO VIAM STERNI IVSSIT. IN QVOD OPVS EROGATA SVNT. LL S. XXX . [ERROR: no reftable :]Correxi ex XXX 82.1. A. RITIVS. Aulus Ritius. A. L. Auli libertus. VIAM STERNI, id est lapidibus tegi. LL S XXX . Sestertia triginta milia. Nota sestertii est duę [ERROR: no reftable :]Correxi ex due LL et unum S, quia sestertius (ut alibi diximus) [ERROR: no reftable :]Cf. In epigr. 40,3; 140,3 duę librę sunt et semis.
83.
[ERROR: no reftable :]A 77/2; cf. CIL V 1260
AQVILEGIAE
DOMVM AETERNAM IVLIA AGAPE POSVIT OBSEQVENTI MARITO. 83.1. Sepulturam putauit domum esse ęternam mulier infidelis, rata eos qui sepeliuntur nunquam inde exituros. Nobis uero, qui credimus futuram corporum resurrectionem, non est domus ęterna sepulchrum, sed temporalis. Piis enim et fidelibus nulla alia ęterna habitatio est pręter cęleste regnum, nulla impiis pręter infernum. Ibunt hi (sicut in euangelio est scriptum) [ERROR: no reftable :]Cf. Mt 25,41; Mt 25,46 in ignem ęternum, iusti autem in uitam ęternam.
84.
[ERROR: no reftable :]A 77/6; cf. CIL V 631
Ibidem
.D. .M. SAVFEIA THREPTE. V. F. H. M. H. N. S. 84.1. Singulares litterę hoc habent: Diis manibus. V. F. Viua fecit. Viua enim sibi fabricauit sepulchrum et quum neminem secum iacere uoluit, subiunxit H. M. H. N. S., id est: hoc monumentum heredes non sequitur. 84.2. Timuit scilicet ne nimis arcte hinstaret si alii ibidem ponerentur. Sed meminisse debebat quia nemo unquam mortuorum de loci in quo positus est angustia conqueri sit auditus.
85.
[ERROR: no reftable :]A 79/1; cf. CIL V 767
Ibidem
DIS DEABVSQVE SACR. EX VOTO VICTOR AEDITVVS. 85.1. Victor hoc loco nomen est proprium. [ERROR: no reftable :](Ędituus) Aedituus autem is dicitur cui cura iniuncta est ędis sacrę, ab ęde tuenda. [ERROR: no reftable :]Cf. Per. 2,151,8 85.2. Votum se soluisse fatetur et inscribi uoluit ueritus fortasse ne dii deęque quos coluit solutionem factam inficiari uellent, si soluti cautio non extaret.
86.
[ERROR: no reftable :]A 81/6; cf. CIL V 24*
Ibidem
Q. SVLP. VXORI TERENTIAE NON LVBENS. F. FATVM F. 86.1. Id est: Quintus Sulpicius uxori Terentię non lubens fecit, fatum fecit. Quasi dicat: ipse tristis de morte uxoris, atque ideo non lubens fecit ei sepulturam, sed fato coactus fecit.
87.
[ERROR: no reftable :]A 77/3; cf. CIL V 484
IVSTINOPOLI
ISIDI SACRVM EX MONIT. EIVSD. .D. L. VALERIVS MEMOR. VI . VIR. AVG. L. D. P. 87.1. Id est: Isidi sacrum ex monitis eiusdem deę. Lucius Valerius Memor, sex uir Augustalis, locum dedit publicum. In quo uidelicet ei ędes poneretur. 87.2. [ERROR: no reftable :](Isis, Io) ISIS autem fuit Inachi, Argiuorum regis, filia, dicta prius Io, quę a Ioue stuprata fugit in Ęgyptum. [ERROR: no reftable :](Osiris) Hanc Osiris, Iouis filius, quum Phoroneo auo in Argiuorum regno successisset et regnum Aegilao fratri reliquisset Ęgyptiosque subiugasset, sibi copulauit. Illa Ęgyptios litteras docuit, ipse agriculturam. Deinde Osirim a Tiphone fratre clam laniatum Isis perquisiuit flens ac moerens et tandem iuxta Syenem in loco Philas inuentum fleuit acerbe. Eum in insula Abaton sepeliuit iuxta Memphim et paludem Stygem. Apparuit Ęgyptiis de improuiso bos. (Apis) Illum Osirim esse putauerunt adorabantque ut deum, Apin uocantes, alii Serapin dixerunt. Apis enim eorum lingua bos dicitur. Hunc bouem annuis temporibus (ut aiunt) cum luctu quęsitum et casu compertum per annum alunt, certoque tempore Memphim adductum, sequentibus sacerdotibus et populo et pueris cum sonis et cantibus musicis, in fonte sacro submergunt et alium ei similem cum luctu quęrunt, inuento letantur et post annum similiter mergunt, atque ita annua sacra Osiridi persoluunt. [ERROR: no reftable :]ISIS autem fuit eqs.: cf. Tort. 'Io'; 'Isis'; 'Osiris'; cf. Per. 2,21-24 87.3. [ERROR: no reftable :](Templum Isidis) Erat Romę templum Isidis iuxta campum Martium, cui sacra faciunt sacerdotes. [ERROR: no reftable :]Cf. Tort. 'Osiris'; cf. Per. 2,24,6-7 In ueste linea uagantur et lugent, deinde gaudio exultant et Salomonis illud implere uidentur: [ERROR: no reftable :](Prouerbia XIIII) Risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat. [ERROR: no reftable :]Prv 14,13 Neque aduersa enim neque prospera in hac uita diuturna sunt.
88.
[ERROR: no reftable :]A 77/5, ubi deest nomen loci ;
cf. CIL V 504
Ibidem
TVLIAE SEPTIMINAE ANIMAE IN- NOCENTISSIMAE. QVAE VIXIT ANNIS VI. MENS. VIIII. DIEBVS. VIII. TVLIA PRIVATA MATER INFELICISSIMA. 88.1. Aperta est lectio. Non sunt tamen infelices dicendi illi qui innocentes amittunt liberos. Si enim innocentes et fideles fuerint, corpore exuti ad Deum transmigrant, apud quem ipsis etiam parentibus adipiscendę beatitudinis gratiam et orabunt erga suos grati et exorabunt Deo accepti.
89.
[ERROR: no reftable :]A 77/4, ubi Emonię; passim
Calpu-; cf. CIL V 379
Ibidem
L. CALPHVRNIVS CVPITVS. V. F. SIBI ET. L. CALPHVRNIO DEXTRO. F. ANN. VIII. ET CALPHVRNIE. SP. F. PROCV- LAE VXORI. 89.1. Legendum sic: Lucius Calphurnius Cupitus uiuus fecit sibi et Lucio Calphurnio Dextro, filio annorum VIII, et Calphurnię, Spurii filię, Proculę uxori. 89.2. Viuus, inquit, fecit: prodest utique uiuentibus sepulchra ędificare. Fit enim ut de morte cogitent et dum se Dei iudicio mox excutiendos nouerint, peccatis abstineant, si modo sepulchra ipsa non ad inanis glorię pompam, sed ad fati necessitatem ędificent.
90.
[ERROR: no reftable :]A 81/1; cf. CIL V 210
POLAE
PAPIRIA PRIMA VIVA POSVIT SIBI. 90.1. Sciebat enim se esse mortalem et prouidit ponendis ossibus suis locum.
91.
[ERROR: no reftable :]A 81/2; cf. CIL V 121
Ibidem
AVIDIA MAXIMINA G DOMVM [ERROR: no reftable :]Ante DOMVM spatium aliquot litterarum habent A, O AETERNAM VIVA SIBI POSVIT. SI- QVIS ALIVM CORPVS SVPERPOSVE- RIT. DET FISCO. 𐆖 CCC . MILIA. 91.1. Verita (ut reor) ne alio superposito corpore ipsa pondere oppressa respirare non possit, et superponere uolentes poenę denunciatione deterrere uoluit. Alium corpus, inquit: nos dicimus aliud. Denarii nota est 𐆖. 91.2. Dent fisco, inquit, denarium trecenta milia. Vbi nunc est fiscus iste? Nunquam profecto: pertranseunt omnia, multi nunc ibidem sepeliuntur et poenam soluit nemo.
92.
[ERROR: no reftable :]A 81/3, ubi Polę ad. S. Germanum;
cf. CIL V 13
Ibidem
.I. .O. .M. C. IVLIVS CRYSOGONVS EX VOTO FECIT. 92.1. I. O. M. Ioui optimo maximo. Aram aut templum posuit Ioui, soluens quod uouerat.
93.
[ERROR: no reftable :]Cf. CIL V 74
Ibidem
Q. SIRTIVS CALLISTVS. VI . VIR. AVG. V. F. SIBI ET LAECANIAE PRI- SCAE CONIVGI OPTIMAE LIBER- TIS LIBERTABVSQ. SVIS OMNIBVS. 93.1. Ergo breuis urna eos suscepit, quos ampla uix capiebat domus. Recte itaque satyricus poeta: Mors sola fatetur quantula sunt hominum corpuscula. [ERROR: no reftable :]Iuv. 10,172-3
94.
[ERROR: no reftable :]A 81/4; cf. CIL V 3
Ibidem
PATER CVM FILIA. FRATER ET SOROR. SOCER ET NVRVS. HIC TANTVM DVO IACENT. 94.1. Hoc simile est illi quod de Hersalo et Merhalla superius recitauimus, [ERROR: no reftable :]Cf. In epigr. 29 sed aliter exponendum. Filius de matre filium genuit et filiam. Hęc fratris facta est uxor: pater et filia hic sepulti sunt. Pater ergo et filia ex parte matris frater et soror sunt, ex parte filii socer et nurus sunt. Socer enim uiri et uxoris pater est, nurus filii uxor est. Atque ita hic tamen duo iacent. 94.2. Quod facinus, si non ad ostentationem ingenii confictum sit, nemo negabit quin fuerit maxime omnium execrabile atque detestandum. [ERROR: no reftable :](Cymon) Quanquam legimus et Cymonem, principem inter Athenienses uirum, Elpenicem sororem habuisse in matrimonio, patria lege tunc istud concedente, [ERROR: no reftable :]Cf. Nep. Prol. 4; Cim. 1,2 [ERROR: no reftable :](Garamantes) et apud Garamantas nullam certam fuisse uxorem, [ERROR: no reftable :]Cf. Mela 1,45 sed filios cum matribus, filias cum patribus coire consuesse, Romanos tamen talibus ac tam foedis coniugiis nunquam fuisse usos. [ERROR: no reftable :](Neruę lex) Nam si Nerua imperator fratris sororisue filiam haberi uxorem lege prohibuerit, [ERROR: no reftable :]Cf. Rep II, 288 (excerptum ex M. A. Sabellici Enneadibus ab orbe condito [cf. Dio 68,2,4]) satis constat ante illum sororibus copulari nefas fuisse. Quanto parentibus magis? Equum quendam admissarium detracto oculorum operimento (Plinius autor est) cognito cum matre coitu petisse pręrupta atque exanimatum. [ERROR: no reftable :]Cf. Plin. Hist. nat. 8,56 Bestię igitur sanguinis cognationem sentiunt, homo non intelligit? Non ne, qui talis fuerit, bestiis omnibus et insipientior et impudentior erit habendus omnique damnabilior deuotione? 94.3. Verum enim uero tam abominandum flagitium multo magis imputabitur illis quibus matrimonii sanctitudo diuina lege commendatur quam his qui Deum ignorantes suę ipsi libidini frena permittebant. Excusabiliores enim sunt qui pręceptis cęlestibus nondum instructi peccauerunt et licet naturalis quoque legis rationem peruerterint, longe deterius est cognita diuinę reuelationis ueritate summę maiestatis autoritatem contemnere quam non obe disse naturę. 94.4. Sed dum nefando uitio irascor, sentio me egredi interpretis modum; igitur propositi nostri ordinem compressa tandem indignatione repetamus.
95.
[ERROR: no reftable :]A 79/3, ubi Nepesini in foro;
cf. CIL XI 3210
NEPESINI
.L. AVRELIO COMMODO VICTORI NEPESINI DIANENSES AERE CON- IACTO. 95.1. Lucio Aurelio statuam, puto, statuerant, uictis ab eo hostibus, ęre collato, ut pro accepto beneficio gratiam referrent.
96.
[ERROR: no reftable :]A 81/6; cf. CIL V 312
In Istria ad Duo castra
qVod fas erat filiVm facere parentibVs morte inmatV- ra. q. serg. et sex. r. filio fe- cere parentes infelicissimi. 96.1. Q. SERG. ET SEX. R. Quintus Sergius et Sexta Roscia [ERROR: no reftable :]Correxi ex Rosia siue Ruffa, parentes infelicissimi, queruntur quod filium sepelierint quum per ętatem filius debuisset sepelire parentes. 96.2. [ERROR: no reftable :](Mors) Sed mors cęca neminem internoscit et dum passim quosque rapit, neque ętatis neque sexus neque personę habet rationem, aliis quidem tardius, aliis citius occurrit, parcit nemini.
97.
[ERROR: no reftable :]A 81/7: cf. CIL V 131
Ibidem
AVR. RVFINAE ALVMNAE PIENTISSIMAE
ET INCOMPARABILI QVAE VIXIT ANN. XXVII. M. X. D. II. FIDE COGNI- TA MEMOR OBSEQVII. EIVS AV- RELIA SOTERIA PIETATIS PLENA POSVIT. B. M. 97.1. Patet lectio. Alumna ea proprie dicitur quam quis aluit et educauit. [ERROR: no reftable :]Cf. Per. 105,2,2; 8-9 Hoc autem epitaphio et alumnę obsequia commendantur et altricis pietas et amor utriusque mutuus. 97.2. AVR. Aurelię. B. M. Benemeritę.
98.
[ERROR: no reftable :]A 79/7 – 79v: cf. CIL XI 4639
TVDERTI
PRO SALVTE COLONIAE ET OR- DINIS DECVRIONVM ET POPVLI TVDERTIS. QVOD IS SCELERA- TISSIMI SERVI PVBLICI INFAN- DO LATROCINIO DEFIXA MONV- MENTIS ORDINIS DECVRIONVM NOMINA NVMINE SVO ERRVIT AC VINDICAVIT. ET METV PERI- CVLORVM COLONIAM CIVESQ. LIBERAVIT. L. CANCRIVS CLE- MENTIS LIB. PRIMIGENIVS SEX VIR. ET AVGVSTALIS [ERROR: no reftable :]Ipse ex AVSTALIS correxit ET FLAVIALIS PRIMVS OMNIVM HIS HONORI- BVS AB ORDINE DONATVS VOTVM SOLVIT. 98.1. In omni negocio quicquid prospere cesserit ut Deo acceptum referamus, hoc exemplo admonemur. Lucius Cancrius, Clementis libertus, sex uir et Augustalis et Flauialis (dignitatum quibus functus est hęc nomina sunt) uotum diis soluit quod Tudertes ab infestatione cuiusdam latronis, qui uias cum armis insidens ne ipsis quidem decurionibus parcebat, liberauit eo fugato uel interempto. Hoc itaque uoto soluto ostendit se et de patria benemeritum et erga deos non ingratum. 98.2. [ERROR: no reftable :](Colonia) COLONIA dicitur ad quam habitatum missi erant maioris urbis ciues. [ERROR: no reftable :]Cf. Per. 3,85,13-14 Libertus primigenius : qui primus inter libertos libertatem est consecutus.
99.
[ERROR: no reftable :]A 79v/2; cf. CIL
MELLIA ANNIANA IN MEMOR. Q. LEPICI. Q. F. SERG. BASSI MA- RITI SVI EMPORIVM STERNI ET ARCVM FIERI ET STATVAS SVPERPONI TEST. IVSS. EX. LLS. . DCD . XX. P. R. 99.1. IN MEMOR. In memoriam Quinti Lepici, Quinti filii, Sergii Bassi. TEST. IVSS. Testamento iussit. Ex sestertiis centum milibus. P. R. Ponderis Romani uel pecunię Romanę. 99.2. Emporium sterni, id est forum mercaturę [ERROR: no reftable :]Ipse ex uernale (?) correxit lapidibus tegi. [ERROR: no reftable :](Emporium) Emporium enim dicitur locus ubi exercetur mercatus, quem Gręci εμπωριον appellant, nos forum nundinarum. [ERROR: no reftable :]Cf. Per 13,12,3-7 ?
100.
[ERROR: no reftable :]A 79v/3; cf. CIL
C. BEGNIVS CASSIAE VXORI SVAE OPTATAE NON LVBENS FECIT. SED FATVM FECIT. 100.1. Non lubens, sed inuitus et fato compulsus. Mallet enim eam uiuere quam mortuę funus honorare.
101.
[ERROR: no reftable :]A 79v/4, ubi In vico Comagnano;
charissimo; cf. CIL
DIVO IVLIO PRIMIGENIO QVI VIX. ANN. XXV. IVLIA PALLAS FECIT CONIVGI CARISSIMO ET PIEN- TISSIMO DE SE BENE MERENTI. CVM QVO VIX. ANN. XV. MENS. VI. DVLCITER SINE QVERELA. 101.1. Nondum ergo decennis erat Iulius iste quum duxit uxorem. Sed qui congruum nuptiis tempus nosse cupiunt, audiant Platonem libro quarto De legibus dicentem: [ERROR: no reftable :](Ętas nubilis) Vxorem quisquis a trigesimo anno usque ad trigesimum quintum ducat. [ERROR: no reftable :]Plat. Leg. 4,11 (721B) Idem libro VI: Nuptiarum tempus puellę sit, inquit, a sextodecimo in uigesimum, idque sit longissimum tempus ad hoc institutum; masculo a trigesimo ad quintum et trigesimum. [ERROR: no reftable :]Plat. Leg. 6,23 (785B)
102.
[ERROR: no reftable :]A 80/1, ubi Ischoni; cf. CIL IX 2860
ISCONI [ERROR: no reftable :]Pro Histonii L. PVDENTI. HIC QVOM ESSET ANNOR. XIII. ROMAE CERTAMINE SACRO IOVIS CAPITOLINI LVSTRO. VI . CLARITATE INGENII CORONATVS EST INTER PO- ETAS LATINOS OMNIB. SENTENTIIS IVDICVM. HVIC PLEBS VNIVERSA MVNICIPVM ISCONENSIVM STATV- AM AERE CONLATO DECREVIT CVRAT. R. P. 102.1. Mira profecto in tam tenera ętate ingenii maturitas, ut puer tredecim annorum in poetarum certamine uincat et coronetur. Et quoniam hoc honore adepto patriam nobilitarat, non immerito patria illi statuam curauit erigendam. 102.2. Porro quum in ciuitate benemeritis digna pręmia impenduntur, cęteri omnes ad uirtutem capescendam excitantur, non tam mercedis cupiditate quam honestę laudis affectu. 102.3. CVRAT. R. P. Curante republica.
103.
[ERROR: no reftable :]A 77/9, ubi Interamni; Iter.
pro INTER.; cf. CIL XI 4170c
INTERAMNII
PROVIDENTIAE. TI. CAESARIS AV- GVSTI NATI AD AETERNITATEM. [ERROR: no reftable :]Correxi ex AETNITATEM COS. ROMANI NOMINIS SVBLATO HOSTE PERNICIOSISSIMO. P. R. FAVSTVS TI- TIVS LIBERALIS. VI. VIR. INTER. [ERROR: no reftable :]Ipse ex ITER. correxit P. S. F. C. 103.1. TI. Tiberii COS. Consulis. P. R. Populi Romani VI. VIR INTER. [ERROR: no reftable :]Correxi ex ITER P. S. F. C. Sex uir Interamnatum [ERROR: no reftable :]Correxi ex Iteramnatum pecunia sua faciundum curauit. 103.2. Arcum puto ei posuerat qui uictorię laudem testaretur hoste perniciosissimo sublato.
104.
[ERROR: no reftable :]A 77v/1, ubi deest COS.; L. D. D.
pro L. D. D. D.; cf. CIL XI 4209
Ibidem
T. FL. T. F. CVL. ISIDORO EQ. ROM. PA- TRI DVORVM EQ. PVB. OMNIBVS HONORIBVS HONESTE FVNCTO. COS. QVINQ. II. AVGVRI SACER. PONT. PRAEF. SACROR. PATRONO MVNICI- PI INTERAMNAT. CAVSENTINORVM VINDEMNATIVM. V. B. ET QVIDQVID IN EGREGIVM HOMINEM LAVDIS DICI POTEST. IN HOC SIT BENEFI- CIO NATVRAE CONLATVM. POSSES- SORES. INQVILINI. NEGOCIANTES. VIAE STRATAE CVLTORES HER- CVLIS RARISSIMO. L. D. D. D. 104.1. Sic integrandum: Tito Flauio, Titi filio, Cultori Isidoro, equiti Romano, patri duorum equitum, publicis omnibus honoribus honeste functo, consuli quinquies, bis auguri, sacerdoti, pontifici, pręfecto sacrorum, patrono municipii Interamnatum, Causentinorum, Vindemnatium, uiro bono, et quę sequuntur. L. D. D. D.
Locum dedicarunt decreto decurionum, ut tanquam diuini hominis memoria conspiceretur
essetque in oculis omnium. Equiti Ro 104.2. Erat etiam sacerdotali pontificalique dignitate pręditus pręfecturaque sacrorum, et ut his dignum ostenderet, probitatem naturę eius extollit, denique locum eius memorię assignatum dicit ab omnibus qui uiam stratam frequentabant prope fanum Herculis, et id quidem decurionum decreto. Non enim hoc agere poterant nisi ex autoritate decurionum.
105.
[ERROR: no reftable :]A 77v/2; cf. CIL XI 4213
Ibidem
A. POMPEIO A. F. CVL. Q. PATRONO MVNICIPI INTERAMNAT. NAHARTIS. QVOD EIVS OPERA VNIVERSVM MVNICIPIVM EX SVMMIS PERICV- LEIS ET DIFFICVLTATIBVS EXPE- DITVM ET CONSERVATVM EST. EX TESTAMENTO. L. LICINI. T. F. STATVA STATVTA EST. 105.1. A. Aulo. A. F. CVL. Q. Auli filio Cultori Quinto. INTERAMNAT. Interamnatum. PERICVLEIS. Periculis. L. LICINI. T. F. Lucii Licini, Titi filii.
106.
[ERROR: no reftable :]A 83/3, ubi Flauosis ter;
cf. CIL XIV 3668
Ibidem
C. RVSTICVS. C. F. FLAVOSISTER. L. OCTAVIVS. L. F. VITVLVS. IIII . VIR. D. S. S.
VIAM INTEGENDAM CVRAVERE. 106.1. Legendum sic: Caius Rusticus, Cai filius, Flauosister, Lucius Octauius, Lucii filius, Vitulus, quattuor uir designatus, suo sumptu uiam integendam curauere. 106.2. Diximus supra [ERROR: no reftable :]Cf. In epigr. 60,2 quattuor etiam uiros fuisse creatos qui uiarum curam agerent.
107.
[ERROR: no reftable :]A 83/2, ubi Cleminini; cf. CIL V 3653
CIVIDATI
LELILLAE CLEMENINI VXORI INCOM- PARABILI. Q. FVRIVS SECVNDVS MA- RITVS ET SIBI VIVVS FECIT. Iuncta iaces primo et uiuis uiuisque secundo Lella tuo, debent nec benefacta mori. Te, tellus, sanctosque precor pro coniuge manes: Vos ite placidi, tu leuis ossa tegas. 107.1. Ita igitur Lelilla se in uita gessit ut bis uxor et a primo marito meruerit amari et a secundo laudari honorarique defuncta.
108.
[ERROR: no reftable :]A 82/3; cf. CIL
SEX. VIBIO GALLO RICINARIO [ERROR: no reftable :]Pro TRICENARIO PRI- MOPILARI PRAEF. KASTROR. LEG. XIII. GEM. DONIS DONATO AB IMPE- RATORIBVS HONORIS VIRTVTISQ. CAVSA. TORQVIBVS ARMILLIS PHA- LERIS CORONIS MVRALIBVS. LARIBVS. II. AVREA. I. HASTIS PVRIS. V . VEXILLIS. II. SEX. VIBIVS. COCCIANVS PATRONO BENEMERENTI. 108.1. Huic Vibio Vibius Coccianus libertus peregre defuncto posuit sepulturam titulosque eius descripsit et ab imperatoribus delata dona. Fuit igitur Vibius primopilaris, id est miles primę legionis, deinde castrorum pręfectus legionis tertiędecimę. [ERROR: no reftable :]Correxi ex tertiedecimę 108.2. [ERROR: no reftable :](Pręfectus castrorum) Pręfecti autem castrorum uel alarum uel cohortum a duce militię creabantur ut ea regerent et disponerent. [ERROR: no reftable :]Cf. Pomp. Laet. 'De praefecto in militia', f. Aii Quum itaque militare officium strenue obiret, promotus est ad pręfecturam castrorum, in qua ita se gessit ut dona quę commemorantur dignus fuerit ab imperatoribus recipere. Donatus est ergo gemmis, id est annulis gemmatis, torquibus – [ERROR: no reftable :](Torques) torques colli ornamenta erant –, armillis, quibus brachia ornabantur, [ERROR: no reftable :]Cf. Mai. 'Armillae' [ERROR: no reftable :](Phalerę) phaleris, quę non tantum equi ornamenta sunt, [ERROR: no reftable :]Cf. Mai. 'Phalerae'' sed etiam hominis, quum Vergilius dicat: (IX) phaleras Rhamnetis et aurea bullis cingula , [ERROR: no reftable :]Verg. Aen. 9,359-60 coronis muralibus tribus, uallaribus duabus, aurea una. [ERROR: no reftable :](Corona muralis) Muralis corona ei dabatur qui primus obsessę urbis inscendisset, [ERROR: no reftable :]Cf. Per. 27,11,1-3 [ERROR: no reftable :](Corona uallaris) uallaris qui primus pugnando uallum transcendens castra aduersariorum introisset. [ERROR: no reftable :]Cf. Per. 2,254,8-9 [ERROR: no reftable :](Corona obsidionalis) Aurea autem corona erat obsidionalis: ea donabantur illi qui obsidione ciues liberassent. [ERROR: no reftable :]Cf. Per. 27,8,1-2 [ERROR: no reftable :](Hastę purę) Hastis puris quinque: hoc donum eius erat qui in pręlio uicisset. [ERROR: no reftable :]Cf. Serv. Aen. 6,760 Hastis puris, id est sine ferro, ut Seruius ait [ERROR: no reftable :]Cf. Serv. Aen. 6,760 super illud Vergilii in VI: Ille, uides, pura iuuenis qui nititur hasta. [ERROR: no reftable :]Verg. Aen. 6,760 [ERROR: no reftable :](Vexillum) Vexillis duobus: uexillum dictum quasi paruum uelum; [ERROR: no reftable :]Cf. Per. 2,402,4-5 est enim uelum in summo hastę suspensum. Et his ergo uirtutis merito donatus fuit Vibius. 108.3. Egregium hoc sane et uiri uirtuti datum. Meminisse tamen debemus quia fortes uiros remunerat imperator, bonos Deus, et illis quidem terrena bona et caduca conferuntur, his uero cęlestia et ęterna.
109.
[ERROR: no reftable :]A 80/3, ubi In oppido Phrigiae
Ancira; sauss. pro SVAVISS.; sub pro SVIS; ᾿σνεκα
[sic pro ἕνεκα] pro ᾿CΝΕΚΑ[sic pro
ΕΝΕΚΑ]; cf. CIL
OLBIO ET NICANORI SVAVISS. [ERROR: no reftable :]Correxi ex SVAVSS FI- LIIS SVIS. L. LVCVLLO MILITIAE DVCE INTERFECTIS DOLENTISS. PARENTES POSVERE. ΧΑΙΡΕΤΕ ΜΝΗΜΗΣ ῎cΝΕΚΑ [ERROR: no reftable :]Pro ΕΝΕΚΑ (i. e. ἕνεκα) 109.1. Lucius enim Lucullus contra Mithridatem, Ponti regem, bella gessit eumque regno expulit. Hoc quod Gręce [ERROR: no reftable :]Correxi ex Grece subscribitur nomina parentum sunt.
110.
[ERROR: no reftable :]A 80v/3; cf. Plut.
Aem. 16,9
In OLYMPO monte
OLYMPI VERTEX EX QVA PARTE EST APOLLINIS PYTHII TEMPLVM ALTITVDINEM HABET AD SVB- IECTVM EXAMVSIM MENSVRA- TVM. X. INTEGRA STADIA ET VN-
VM PLETHIO [ERROR: no reftable :]Ipse ex PLETIO correxit MINVS QVADRVPE- DALI. XENOGORAS CELENTI FILIVS MENSVRAM POSVIT. TV VALE APOLLO. ET DA NOBIS BONA. 110.1. Olympus mons in Thessalia, ubi Pellion et Pyerus et Ossa et Pindus et Othris. Olympi huius uerticem nubibus celsiorem esse aiunt. Est et alius mons Olympus in Gallogręcia, [ERROR: no reftable :]Correxi ex Gallogrecia alius apud Mysios, in cuius radice est urbs Prusa, alius est secus Mare rubrum in Ęthiopia, haud longe ab Heliopoli oppido, qui oriente sole usque ad horam quintam diei flammas emittit. [ERROR: no reftable :]Cf. Tort. 'Olympus'; cf. Plin. Hist. nat. 4,8,30 Hic de illo qui in Thessalia est dici certum est, alioqui Latinam non haberet inscriptionem. 110.2. Examusim , id est examinate ad regulam. [ERROR: no reftable :](Amusis) Amusis enim regula fabrorum est quam architecti, quum opus probant, rubrica illiniunt. [ERROR: no reftable :]C. Mai. 'Examussim' [ERROR: no reftable :](Stadium) Stadium octaua pars miliarii est. Vndecim ergo stadia sunt mille trecenti et septuagintaquinque passus. PLETHIO minus quadrupedali : mensurę genus est quattuor pedum. Plethii tamen uocabulum nusquam alibi memini me legere, nisi forte harundinem significet, quam Plinius (liber XVI, caput XXXVII) inter harundinum genera non plethium sed plociam appellatam ait, graciliorem cęteris. [ERROR: no reftable :]Cf. Plin. Hist. nat. 16,168, ubi Characian vocabant crassiorem firmioremque, plocimon vero subtiliorem Harundo autem apta est ad aliquid metiendum, unde in Ezechiele legimus: Et calamus mensurę in manu eius. [ERROR: no reftable :]Ez 40,3 110.3. Potuit iure suo gloriari Xenogoras [ERROR: no reftable :]Pro Xenagoras et, sicut fecit Thales philosophus ęquilatere circuli triangulo descripto, bouem immolare, [ERROR: no reftable :]Cf. Diog. Laert. 1,24 nisi quidam promere ausi fuissent quot stadia totius terrę ambitus contineat, quantum a terra distet nubium altitudo atque uentorum, quantum inde spacii sit ad lunam, ad solem, ad cętera errantia sydera. 110.4. Sed certe his omnibus longe pręstabilius est mensuram nosse uitę atque morum. Est enim modus in rebus (ut Lucretius [ERROR: no reftable :]Recte Horatius inquit), sunt certi denique fines, quos ultra citraque nequit consistere rectum. [ERROR: no reftable :]Hor. Sat. 1,1,106-7 Non hoc dicimus ut geometrię rationem improbemus – utilis est multis –, sed ut bono melius pręferamus.
111.
[ERROR: no reftable :]A 80v/1; cf. CIL
L. BARBIVS [ERROR: no reftable :]Ipse ex BARBVS correxit CRAPVS. ET. Q. BARBI- VS RVFFVS SIBI ET SVIS. V. F. IN FR. P. XXXV. IN AG. P. X. 111.1. L. Lucius. Q. Quintus. V. F. Viuus fecit. In fronte pedes XXXV, in agro pedes X: in quo spacio aliis sepulturam ponere ius non est nisi domino loci permittente. 111.2. Frons autem illud sepulchri latus est in quo litterę incisę sunt. Quod terrę circa alia latera patet, ager dicitur.
112.
[ERROR: no reftable :]A 80/4; cf. CIL
L. STALLIVS SECVNDVS. VI. VIR. AVG. ET STALLIA CALIROHE VXOR CVM LIBERIS AEDEM MATRI MA- GNAE EX VOTO SVSCEPTO FECE- RVNT. S. P. 112.1. L. Lucius. VI. VIR. AVG. Sex uir Augustalis. S. P. Sua pecunia. 112.2. [ERROR: no reftable :](VI uir Augustalis) Sex uir Augustalis dicitur decreto Augusti extra ordinem constitutus. [ERROR: no reftable :](Cybele) Magna mater Cybele est, quę Ops dicitur et deum mater et Berecinthia et Rhea et Bona dea et Pales. Eam terrę pręesse fabulantur. Magna ergo mater quę mortalibus pręstat alimenta; Cybele a Cybelo, Phrigię oppido, in quo colebatur; Ops quod opem ferat agricolis; deorum mater quia Saturno Iouem et alios deos genuisse dicitur; Berecinthia a Berecintho, monte Phrigię; Rhea Gręce Ops est Latine; Bona dea quia fruges largitur; Pales quia gregibus pabula subministrat.
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.