Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
61.1. Hoc ita legendum censeo: Flauię, Quinti filię, Salutari, coniugi rarissimę,
Lucius Publicius Italicus decurionatu ornatus et sibi uiuus posuit. Hic collegio fabrum
municipum Rauennatium sestertia triginta milia numero uiuus dedit. Ex quorum redditu
quodannis decurionibus collegii fabrum municipum Rauennatium in ęde Neptuni, quam ipse
extruxit, die Neptunaliorum pręsentibus sportulę denarii bini diuiderentur et decurię
uigesimę octauę suę denarii centeni quinquageni quodannis darentur, ut ex ea summa,
sicut soliti sunt, arcam Publiciorum Flauiani et Italici, filiorum, et arcam in qua
posita est Flauia Salutaris, uxor eius, rosis exornent de denariis XXV sacrificentque ex
XX sestertiis et de reliquo ibi epulentur. Ob quam liberalitatem collegium fabrum
municipum Rauennatium inter benemeritos quodannis rosas Publiciis super sepulturam et
Flauię Salutari, uxori eius, mittendas ex denariis XXV, sacrificium -- 30v --
faciundum de XX sestertiis, per magistros decreuit.
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
|