Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
61.2. Denarii bini sportula uiginti librę sunt; denarius enim decem librarum est.
[ERROR: no reftable :]Cf. Val. Prob. f. d;
cf. Per. 40,9,11-13
Decurię uigesimę octauę suę : Plinius Italiam in regiones
diuidens in octaua Rauennam, Sabinorum oppidum, posuit.
[ERROR: no reftable :]Cf. Plin. Hist. nat. 3,115; cf. In epigr. IV,2
Singulas etiam regiones in decurias diuidi, ut credam, idem
facit. Nam in Delmatię descriptione: Salona , inquit, colonia ab
Iadera CCXXII milia passuum. Petunt in ea iura uiribus
[ERROR: no reftable :]Correxi ex iuribus
descriptis in decurias CCCLXII Delmatę.
[ERROR: no reftable :]Plin. Hist. nat. 3,141-142, ubi
Iader CXII pro Iadera CCXXII milia passuum; discriptis pro
descriptis; CCCXLII pro CCCLXII
Rauennatium igitur decuria uigesima octaua erat in regione
Italię octaua, quę decuria huius Publicii tunc erat, qui tam multa et decurię suę et
fabrum collegio reliquit. Ob quam liberalitatem collegium fabrum inter benemeritos
subintelligitur: eum habens. Sacrificium faciundum : nos dicimus: faciendum; moris autem
maiorum fuit ut in
[ERROR: no reftable :]
Suprascriptum
his quę a tertia coniugatione nascuntur, quoties "n" et "d"
ipsum "e" sequebantur, loco "e" ipsum "u" scriptitarent, ut "faciundum", "legundum",
"dicundum", "uertundum".
[ERROR: no reftable :]Cf. Prisc. 1,25,16-19
Ex denariis : fuit etiam denarius nummus argenteus XXIIII
siliquarum.
[ERROR: no reftable :]Cf. Per. 63,7,19-20
Siliqua autem omnium ponderum minimum est. Hoc est granum ex
ea siliqua quam fabam Gręcam appellant aut lothon.
[ERROR: no reftable :]Siliqua autem eqs. : cf. Font.;
cf. Plin. Hist. nat. 24 ,6
Per magistros: magistri pagorum, -- 31 -- societatum,
uirorum, collegiorum, equitum, qui magis pręsunt, dicuntur.
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
|