Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Previous section

Next section

62. [ERROR: no reftable :]A 81v/1 ? , ubi Rauennę; cf. CIL XI 5 Ibidem ad Portam auream

T. CLAVDIVS DRVSI. F. CAESAR

AVG. GERMANICVS PONT. MAX.

TRIB. POT. II . COS. DESIG. IIII . IMP.

. III . P. P. DEDIT.

62.1. Integrandum sic: Titus [ERROR: no reftable :]Pro Tiberus Claudius, Drusi filius, Cęsar Augustus Germanicus, pontifex maximus, tribunitię potestatis secundum, consul designatus tertium, imperator quartum, pater patrię, dedit.

62.2. (T. Claudius [ERROR: no reftable :] Hic est Tiberius Claudius Caesar Augustus Germanicus ) Siue quod dederit muri siue templi fabricandi impensam, in quo insertum epigramma fuit, alioquin quid dederit mihi non constat. Hic autem natus e Druso, Tyberii fratre, et minore Antonia fuit triumphauitque de Germanis, quos sub Augusti exitum pręlio uicit. Periit secundo suo consulatu Antiochię, ut scriptores tradunt. [ERROR: no reftable :]Hic autem natus eqs .: cf . Suet . Calig . 1 ( ubi de Germanico Iulio Caesare ) Fuit uir in omni laudis genere pręstantissimus. [ERROR: no reftable :]Cf. Suet. Calig. 3 ( ubi de Germanico Iulio Caesare ) Sed quomodo hic dicitur "consul designatus quartum", si in secundo suo consulatu periit? Igitur si huic inscriptioni magis quam historię autoribus

-- 31v --

credimus, in quarto suo consulatu eum periisse dicemus.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.