Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Previous section

-- 33 --

67.1. Bello Sertoriano : id est quando bellatum est in Hispania aduersus Sertorium. Vulnus suscepit a Mitia Calaguritano: Calaguritani sunt in Hispania cognominati (ut Plinius ait) [ERROR: no reftable :]Cf. Plin. Hist. nat. 3,24, ubi Calagurritanos qui Fibularenses cognominantur Fanularenses. [ERROR: no reftable :](Aesculapius) Aesculapio uota uouit: Aesculapius, Apolinis et Coronidis nymphę filius, a Chirone didicit medicinam. [ERROR: no reftable :]Cf. Tort. 'Aesculapius' Ei morbo affecti uota faciebant.

67.2. Hic tamen Romanus iniuste de morte queritur, quam ab eo passus est quem ipse interemit. Ne autem nomen hic sepulti lateret, subsignatum est: EQ. M. SP. POM., id est equitum magister Spurius Pomponius siue Pompeianus. Pompeius enim prętor in Hispaniam pro consulibus missus Sertorium uicit. [ERROR: no reftable :](Magister equitum) Magister autem equitum erat, ius in milites et accensos habens, a dictatore uel a consule constituebatur. [ERROR: no reftable :]Cf. Per. 3,447,11-12

Previous section


Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.