Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
75.1. Rubico fluuius finis olim fuit Cisalpinę Gallię et Italię. Hic proximo amni aquis et nomine confusis in Adriam inter Ariminum et Rauennam euoluitur. [ERROR: no reftable :](CAESAR) Ad hunc cum cohortibus adueniens Cęsar (ut Suetonius refert) parumper constitit ac reputans quantum moliretur (ad imperium enim aspirabat) conuersus ad proximos: [ERROR: no reftable :]Post proximos delevi et "Etiam nunc", inquit, "regredi possumus. Quod si ponticulum transierimus, omnia armis agenda erunt." [ERROR: no reftable :]Suet. Caes. 31,2 Deinde ostento quodam confirmatus: "Iacta est alea", inquit traiectoque exercitu Picenum, Vmbriam, Hetruriam occupauit atque hinc secutum est ciuile bellum. [ERROR: no reftable :]Cf. Suet. Caes. 32-34 Sanctio igitur ista plebisciti senatusque consulti fuit ut dux militum ibi successori suo cęderet exercitum nec ultra amnem traduceret. 75.2. IMP. MIL. TIRO. Imperator, miles, tiro. Imperator dicitur tam qui militum dux est quam qui pręest imperio. [ERROR: no reftable :]Cf. Per. 2,788,8-12 MIL. Miles. De ueteranis intelligit. [ERROR: no reftable :](Tiro) Tiro autem miles nouus est et uox Gręca fortem sonat. [ERROR: no reftable :]Cf. Tort. 'Tyro' Fortes enim oportet esse qui ad militiam exercentur. RVBICON. Rubiconem. P. R. Populi Romani.
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.