Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
87.2. [ERROR: no reftable :](Isis, Io) ISIS autem fuit Inachi, Argiuorum regis, filia, dicta prius
Io, quę a Ioue stuprata fugit in Ęgyptum. [ERROR: no reftable :](Osiris) Hanc Osiris, Iouis filius,
quum Phoroneo auo in Argiuorum regno successisset et regnum Aegilao fratri reliquisset
Ęgyptiosque subiugasset, sibi copulauit. Illa Ęgyptios litteras docuit, ipse
agriculturam. Deinde Osirim a Tiphone fratre clam laniatum Isis perquisiuit flens ac
moerens et tandem iuxta Syenem in loco Philas inuentum fleuit acerbe. Eum in insula
Abaton sepeliuit iuxta Memphim et paludem Stygem. Apparuit Ęgyptiis de improuiso bos.
(Apis) Illum Osirim esse putauerunt adorabantque ut deum, Apin uocantes, alii
Serapin dixerunt. Apis enim eorum lingua bos dicitur. Hunc bouem annuis temporibus (ut
aiunt) cum luctu quęsitum et casu compertum per annum alunt, certoque tempore Memphim
adductum, sequentibus sacerdotibus et populo et pueris cum sonis et cantibus musicis, in
fonte sacro submergunt et alium ei similem cum luctu quęrunt, inuento letantur et post
annum similiter mergunt, atque ita annua sacra Osiridi persoluunt.
[ERROR: no reftable :]ISIS autem fuit eqs.: cf. Tort.
'Io'; 'Isis'; 'Osiris'; cf. Per. 2,21-24
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
|