Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Previous paragraph

Next paragraph

87.2. [ERROR: no reftable :](Isis, Io) ISIS autem fuit Inachi, Argiuorum regis, filia, dicta prius Io, quę a Ioue stuprata fugit in Ęgyptum. [ERROR: no reftable :](Osiris) Hanc Osiris, Iouis filius, quum Phoroneo auo in Argiuorum regno successisset et regnum Aegilao fratri reliquisset Ęgyptiosque subiugasset, sibi copulauit. Illa Ęgyptios litteras docuit, ipse agriculturam. Deinde Osirim a Tiphone fratre clam laniatum Isis perquisiuit flens ac moerens et tandem iuxta Syenem in loco Philas inuentum fleuit acerbe. Eum in insula Abaton sepeliuit iuxta Memphim et paludem Stygem. Apparuit Ęgyptiis de improuiso bos. (Apis) Illum Osirim esse putauerunt adorabantque ut deum, Apin uocantes, alii Serapin dixerunt. Apis enim eorum lingua bos dicitur. Hunc bouem annuis temporibus (ut aiunt) cum luctu quęsitum et casu compertum per annum alunt, certoque tempore Memphim adductum, sequentibus sacerdotibus et populo et pueris cum sonis et cantibus musicis, in fonte sacro submergunt et alium ei similem cum luctu quęrunt, inuento letantur et post annum similiter mergunt, atque ita annua sacra Osiridi persoluunt. [ERROR: no reftable :]ISIS autem fuit eqs.: cf. Tort. 'Io'; 'Isis'; 'Osiris'; cf. Per. 2,21-24

Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.