Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
94.3. Verum enim uero tam abominandum flagitium multo magis imputabitur illis quibus
matrimonii sanctitudo diuina lege commendatur quam his qui Deum ignorantes suę ipsi
libidini frena permittebant. Excusabiliores enim sunt qui pręceptis cęlestibus nondum
instructi peccauerunt et licet naturalis quoque legis rationem peruerterint, longe
deterius est cognita diuinę reuelationis ueritate summę maiestatis autoritatem
contemnere quam non obe -- 44 -- disse naturę.
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
|