Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Previous section

104.1. Sic integrandum: Tito Flauio, Titi filio, Cultori Isidoro, equiti Romano, patri duorum equitum, publicis omnibus honoribus honeste functo, consuli quinquies, bis auguri, sacerdoti, pontifici, pręfecto sacrorum, patrono municipii Interamnatum, Causentinorum, Vindemnatium, uiro bono, et quę sequuntur.

-- 47 --

L. D. D. D. Locum dedicarunt decreto decurionum, ut tanquam diuini hominis memoria conspiceretur essetque in oculis omnium. Equiti Romano: uel quod equestris ordinis esset uel quod equo meruerat.

104.2. Erat etiam sacerdotali pontificalique dignitate pręditus pręfecturaque sacrorum, et ut his dignum ostenderet, probitatem naturę eius extollit, denique locum eius memorię assignatum dicit ab omnibus qui uiam stratam frequentabant prope fanum Herculis, et id quidem decurionum decreto. Non enim hoc agere poterant nisi ex autoritate decurionum.

Previous section


Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.