Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Previous section

110.1. Olympus mons in Thessalia, ubi Pellion et Pyerus et Ossa et Pindus et Othris. Olympi huius uerticem nubibus celsiorem esse aiunt. Est et alius mons Olympus in Gallogręcia, [ERROR: no reftable :]Correxi ex Gallogrecia alius apud Mysios, in cuius radice est urbs Prusa, alius est secus Mare rubrum in Ęthiopia, haud longe ab Heliopoli oppido, qui oriente sole usque ad horam quintam diei flammas emittit. [ERROR: no reftable :]Cf. Tort. 'Olympus'; cf. Plin. Hist. nat. 4,8,30 Hic de illo qui in Thessalia est dici certum est, alioqui Latinam non haberet inscriptionem.

110.2. Examusim , id est examinate ad regulam. [ERROR: no reftable :](Amusis) Amusis enim regula fabrorum est quam architecti, quum opus probant, rubrica illiniunt. [ERROR: no reftable :]C. Mai. 'Examussim' [ERROR: no reftable :](Stadium) Stadium octaua pars miliarii est. Vndecim ergo stadia sunt mille trecenti et septuagintaquinque passus. PLETHIO minus quadrupedali : mensurę genus est quattuor pedum. Plethii tamen uocabulum nusquam alibi memini me legere, nisi forte harundinem significet, quam Plinius (liber XVI, caput XXXVII) inter harundinum genera non plethium sed plociam appellatam ait, graciliorem

-- 49v/ --

cęteris. [ERROR: no reftable :]Cf. Plin. Hist. nat. 16,168, ubi Characian vocabant crassiorem firmioremque, plocimon vero subtiliorem Harundo autem apta est ad aliquid metiendum, unde in Ezechiele legimus: Et calamus mensurę in manu eius. [ERROR: no reftable :]Ez 40,3

110.3. Potuit iure suo gloriari Xenogoras [ERROR: no reftable :]Pro Xenagoras et, sicut fecit Thales philosophus ęquilatere circuli triangulo descripto, bouem immolare, [ERROR: no reftable :]Cf. Diog. Laert. 1,24 nisi quidam promere ausi fuissent quot stadia totius terrę ambitus contineat, quantum a terra distet nubium altitudo atque uentorum, quantum inde spacii sit ad lunam, ad solem, ad cętera errantia sydera.

110.4. Sed certe his omnibus longe pręstabilius est mensuram nosse uitę atque morum. Est enim modus in rebus (ut Lucretius [ERROR: no reftable :]Recte Horatius inquit), sunt certi denique fines, quos ultra citraque nequit consistere rectum. [ERROR: no reftable :]Hor. Sat. 1,1,106-7 Non hoc dicimus ut geometrię rationem improbemus – utilis est multis –, sed ut bono melius pręferamus.

Previous section


Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.