Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
IV.2. Qualis enim quantaue urbs ista extiterit, quę a Gothis solo ęquata esse desiit, non
modo reliquię eius testantur, uerum etiam ueteris historię scriptorum indicat autoritas.
[ERROR: no reftable :](Strabo) Nam et Strabo in suo Geographię libro Delmatarum emporium
Salonas esse asserit ac de ipsis Delmatis Ea gens, inquit, annos
compluris aduersus Romanos bella gessit.
[ERROR: no reftable :]Strab. Geogr. 7,5,5
[ERROR: no reftable :](Plinius) Plinius quoque Secundus ait: Salona
colonia ab Iadera CCXXII milia passuum. Petunt in ea iura uiribus
[ERROR: no reftable :]Correxi ex iuribus
descriptis in decurias CCCLXII Delmatę,
[ERROR: no reftable :]Plin. Hist. nat. 3,141-142, ubi
Iader CXII pro Iadera CCXXII milia passuum; discriptis pro
descriptis; CCCXLII pro CCCLXVII ( cf. In epigr. 61,2)
quos ibi nominatim recenset. Inter eos autem Ardeatum
[ERROR: no reftable :]Pro Vardaeum
meminit et Italię quondam populatores appellat. [ERROR: no reftable :](Cęsar)
Pręter hęc in Cęsaris Commentariis relatum legimus quod M. Octauius cum
nauibus Salonas peruenerit, ubi concitatis Delmatis reliquisque -- 51 -- barbaris
Clissam a Cęsaris amicicia auertit, conuentumque Salonensem quum neque pollicitationibus
neque denunciatione periculi permouere posset, oppugnare instituit.
[ERROR: no reftable :]Cf. Caes. Bell. civ. 3,9,1-2
Est autem oppidum, inquit, et loci natura et
colle munitum.
[ERROR: no reftable :]Caes. Bell. civ. 3,9,2
Octauius quinis castris oppidum pręmere coepit, illi se
defendere. Tandem dispositis per muros pueris ac mulieribus portis egressi Octauii castra
inuadunt expugnantque, deinde et reliqua, cędeque non parua facta eos qui superfuerant ad
naues fugere compellunt. Atque talis fidei talisque in bello uirtutis tunc fuere
Salonenses nostri!
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
|