Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].

Next paragraph

125.1. Hoc ita descriptum in tabellis ęneis intra Salonarum ruinas repertum uidimus, legimus, exscripsimus. [ERROR: no reftable :](Tabellę ęneę) Has autem tabellas nunc tu, Dominice, dono tibi datas in deliciis habes, quasi heres eorum quibus olim in testimonium uirtutis ab imperatore traditę fuere. Nec iniuria id facis, quando quidem auorum gloria ad nepotum redundat laudem, tantoque ad te magis quanto plenius eos expresseris et militię studio et animi uigore. Dum enim uirenti adhuc ętate floreres, equos alere, arma tractare et nunc hasta, nunc ense pugnę simulacra cum ęqualibus ciere magnopere te delectabat. Quin etiam, quoties incursiones pati contigit, toties obuiam hosti cum armatorum manu prodibas, contempto uitę periculo pro patrię honore. Post hęc in classe Veneta triremis pręfectus Ottomanico bello ita te gessisti ut iam

-- 58 --

emeritis stipendiis domum reuersus domesticis laudem attuleris, amicis lętitiam, patrię decorem.

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.