Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Previous section

126.1. D. M. Diis manibus. L. Lucio. L. F. Lucii filio. Ordinis militaris cohortis primę.

126.2. Habuit septem spolia quia ex prouocatione septies singulari certamine uicerat. Vndecim coronas ciuicas: toties ciue in pręlio seruato. Ciuica enim corona donabatur qui ciuem ab inimicorum oppressione liberasset. Ea erat ex fronde querna, quoniam cibus uictusque e quercu capi quondam solebat. [ERROR: no reftable :]Ciuica enim corona eqs. : cf. Per. 27,10,1-3 A classe Romanorum fuit interfectus: tunc, opinor, quum Marcus Octauius (ut dictum est supra) [ERROR: no reftable :]Cf. In epigr. IV,2

-- 60 --

Salonas cum nauibus ueniens obsedisset et quum per dolum ex insidiis fuit interceptus. Ideo cum eorum nota, id est ignominia, fuit interceptus dicitur. A sociis conclamatus est, id est deploratus atque defletus et ad rogum usque deductus et decreto senatus uel decurionum sepultura honoratus ex ęrario collata pecunia.

126.3. S. C. Senatus consultum. B. M. P. Benemerito posuit. VIX. ANN. XXIX. PL. M. Vixit annos XXIX plus minus, id est circiter. III Idus et cętera.

Previous section


Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.