Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
126.2. Habuit septem spolia quia ex prouocatione septies singulari certamine uicerat.
Vndecim coronas ciuicas: toties ciue in pręlio seruato. Ciuica enim corona donabatur
qui ciuem ab inimicorum oppressione liberasset. Ea erat ex fronde querna, quoniam
cibus uictusque e quercu capi quondam solebat.
[ERROR: no reftable :]Ciuica enim corona eqs. : cf.
Per. 27,10,1-3
A classe Romanorum fuit interfectus: tunc, opinor, quum
Marcus Octauius (ut dictum est supra)
[ERROR: no reftable :]Cf. In epigr. IV,2
-- 60 -- Salonas cum nauibus ueniens obsedisset et quum
per dolum ex insidiis fuit interceptus. Ideo cum eorum nota, id est ignominia, fuit
interceptus dicitur. A sociis conclamatus est, id est deploratus atque defletus et ad
rogum usque deductus et decreto senatus uel decurionum sepultura honoratus ex ęrario
collata pecunia.
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
|