Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Previous paragraph

Next paragraph

130.2. L. IVLIVS. C. F. TRO. CLEMENS NEGOTIATOR. T. F. IVSSIT SIBI, id est Lucius Iulius, Cai filius, Troezenus, cui Clementi agnomen fuit. Externus enim fuit, ex Troezene, [ERROR: no reftable :]Cf. Plin. Hist. nat. 4,18 Achaię [ERROR: no reftable :]Ipse ex Peloponessi correxit oppido, et Salonis residens negotiabatur. Is testamento fieri iussit sibi: iussit quippe fieri sibi sepulchrum cum ędificio superposito et parentibus et filiis iam uita defunctis, unde dicitur: et Iulio, Cai filio, Troezeno Maximo patri, et Nonię, Lacri filię, Marulię matri, et Lucio Iulio, Lucii filio. Ipse atem Lucius est dictus. Troezeno Maximo filio: ideo Troezeno quia quum maximus natus esset, in patria eum genuerat, reliquos Salonis. De quibus dicitur: et Iulię, Lucii filię, Marulię filię, et Iulię, Lucii filię,

-- 62v --

Clementilla filia fecit.

Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.