Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
120.
[ERROR: no reftable :]Cf. CIL
Salonis DEP. IVLII ZACONI DIE. IIII. NO- NAS NOVEMBRES. DECIANO ET CEREALE. COSS. FL. IVLIVS ZACONVS ET AVRE- LIA MERIA CONIVX EIVS. HOC SARCOPHACVM SIBI VIVI POSV- ERVNT. SIQVIS POST NOSTRAM PAVSATIONEM HOC SARCOPHA- CVM APERIRE VOLVERIT, INFE- RAT ECCLESIAE SALONARVM CENTILIBRAS [ERROR: no reftable :]Pro ARGENTI LIBRAS QVINQVAGINTA. 120.1. DEP. Depositio. COSS. consulibus. FL. Flauius. 120.2. Pausationem, id est requiem. [ERROR: no reftable :](Pausa) Pausa enim (ut Nonius ait) requies est. [ERROR: no reftable :]Cf. Non. lib. 2, pag 158 M, lin. 6 120.3. Inferat, inquit, ecclesię Salonarum centilibras L. Ex hoc patet iam tunc [ERROR: no reftable :] Suprascriptum Christianos fuisse Salonis. Ecclesia enim Christianorum est, non infidelium. Centilibrę quoque nouitium monetę genus, non uetus. Sarcophagus autem (ut Plinius ait) lapis est fissili uena; corpora defunctorum condita in eo absummi constat intra quadragesimum diem. [ERROR: no reftable :]Cf. Plin. Hist. nat. 36,131 Ideo nomen habet a carne edenda. σαρξ enim caro est et πατων edo. Hinc quidam sarcophagum pro sepulchro usurpant. Quod autem hic scribitur "sarcophacus", manifestum est in multis "c" loco "g" usurpari.
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.