Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
120.3. Inferat, inquit, ecclesię Salonarum centilibras L. Ex hoc patet iam tunc
[ERROR: no reftable :]
Suprascriptum
Christianos fuisse Salonis. Ecclesia enim Christianorum est,
non infidelium. Centilibrę quoque nouitium monetę genus, non uetus. Sarcophagus autem
(ut Plinius ait) lapis est fissili uena; corpora defunctorum condita in eo absummi
constat intra quadragesimum diem.
[ERROR: no reftable :]Cf. Plin. Hist. nat. 36,131
Ideo nomen habet a carne edenda. σαρξ enim caro est et πατων
edo. Hinc quidam sarcophagum pro sepulchro usurpant. Quod autem hic scribitur
"sarcophacus", manifestum est -- 55 -- in multis "c" loco "g" usurpari.
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
|