Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Previous section

Next section

V. Peroratio

V.1. Hęc habui, Dominice iocundissime, quę de ueteribus collecta monumentis tuo rogatu tibi exponerem. In quibus (ut uides) manifesto apparet illis qui aliquo uirtutis studio claruerunt et uel foris uel domi magni habiti sunt honorem publice exhibitum laudemque litteris, quo perennior fieret, marmore insculptis memorię mandatam.

V.2. Sed nos pręmia ista, quę momentanea sunt et tam uulgi quam temporis obnoxia iniurię, contemnentes ad illam tantum totis animi corporisque uiribus capiendam mercedem contendamus quę nobis ab ipso omnium rectore ac dominatore Deo promissa est. Sola enim neque uetustatis sentit situm neque sui status mutationem formidat nec ullum suę felicitatis finem futurum expectat. Eam autem assequemur si, sicut Romani

-- 63 --

imperatores contra inimicos magno animo dimicabant, ita nos aduersus prauas cupidines boni et ęqui rationem tuendo depugnabimus acriterque resistemus.

V.3. Gloriosum est profecto aduersariorum conatibus reluctari, reluctando superare, superando uel tropheum uel ouationem uel triumphum demereri; nulla tamen gloriosior est uictoria quam se ipsum uincere et affectibus imperare, et non ea quę corporis uoluptas suggerit facere, sed quod lex pręcipit diuina: illud meditari, illud exequi uelle, ad illud perficiundum tota animi affectione niti atque contendere. Eos enim qui sic agunt non terrena manet remuneratio, sed cęlestis, non laus in marmore incidenda uel in chartis describenda, sed illa inęstimabilis atque ineffabilis gloria in cęlesti regno perpetuo permanenda diuinęque destinationis immobilitate stabilienda, neque minuenda unquam neque finienda. Non hanc acceperunt ueteres Romani, non Carthaginenses, non Macedones, non Athenienses, non Thebani, non Lacones, non alię nationes quę

-- 63v --

diu multumque dominatę sunt, quoniam quos uera latuit religio, ueri boni mercede indigni fuerunt.

V.4. Solis itaque in Christum credentibus et unum Deum pie sancteque colentibus ea impenditur. Quę quidem tanta ac talis est ut (sicut Paulus apostolus ait) omnem sensum superet humanum, [ERROR: no reftable :]Cf. Phil. 4,7 omnem uincat mundanę opulentię taxationem. Nec oculus uidit igitur, nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit quam grande bonum illud sit quod pręparauit Deus iis qui diligunt eum. [ERROR: no reftable :]Cf. 1 Cor 2,9 Nihil enim aut maius cogitare aut pulchrius cernere aut dulcius gustare aut suauius audire aut iocundius odorari aut perennius possidere quam eum possumus in quo uno sunt omnia et a quo omnia et per quem omnia. [ERROR: no reftable :]in quo eqs. : cf. Rm 11,36 Semel denique statuendum est, qui Deum habet, eum nullius unquam boni indigere, qui uero Deum non habet, eum habere nihil. Deum autem habent qui iussa eius perficere student atque conantur, cauendo a uitiis uirtutibusque inhęrendo. In Deo enim manent, et Deus in illis, hic per fidem firmam, illic per charitatem perpetuam atque sempiternam.

FINIS

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.