Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Previous section

Next section

133. [ERROR: no reftable :]Cf. CIL III 135*

-- 65 --

Salonis

C. SEXTIO QVOD. C. BELLO.

CONF. RELIQVIAS NON DE-

SERVERIT POMPEIANORVM.

VICTORIS IVSSV. M. K. D. MVL-

TATO. ET IN EXIL. ACTO. C. SEX-

TIA VXOR PARVVLIS CVM LI-

BERIS OBSERVARI IVSSA. SEQ.

IPSOSQ. REPENTI PRAECIPITIO

VINDICAVIT IN LIBERTATEM.

VIXIT LIBERA. ANN. XLVI. SER-

VA NEC DIEM.

133.1. C. bello conf., id est ciuili bello confecto. M. K. D. Maxima capitis diminutione multato. Caius iuris consultus: Capitis, inquit, diminutio est status permutatio. [ERROR: no reftable :]Maph. Veg. 'Capitis diminutio' ( cf. Dig. 4,5,1) Paulus etiam ait: Capitis diminutionis tria genera sunt: maxima, media, minima. Tria enim sunt quę habemus: libertatem, ciuitatem, familiam. Igitur quum hęc omnia amittimus, hoc est et libertatem et ciuitatem et familiam, maximam esse capitis diminutionem; quum uero amittimus ciuitatem et libertatem

-- 65v --

retinemus, mediam esse capitis diminutionem; quum libertas et ciuitas retinetur, familia tantum mutatur, minimam esse capitis diminutionem constat. [ERROR: no reftable :]Maph. Veg. 'Capitis diminutionis' ( cf. Dig. 4,5,11) Cętera in epitaphio posita patent.

133.2. Nequis autem ulla unquam de causa sibi ipsi manum inferendam putet, Platonis in Phedone sententia est nemini fas esse sibi mortem consciscere. [ERROR: no reftable :]Cf. Macr. Somn. Scip. 1,13,5 ( cf. Plat. Phaed. 61 E) Animam enim dei, omnium domini, depositum esse in corpore, quam qui excluserit illo inuito, grauiter peccabit. [ERROR: no reftable :]Cf. Macr. Somn. Scip. 1,13,8 ( cf. Plat. Phaed. 62 B et C) Photinus [ERROR: no reftable :]Pro Plotinus quoque philosophus animam corporeis passionibus liberam exire oportere ait, quam qui de corpore uiolenter excludit, liberam esse non patitur; aut enim metu aut odio id agit et animam talium passionum sordibus inquinat. [ERROR: no reftable :]Cf. Macr. Somn. Scip. 1,13,9 ( cf. Plot. Enn. 1,9)

133.3. Quod si philosophis diuinę legis ignaris hęc sententia sederit, quanto magis Christianis Deo cui seruiunt id ipsum asserente placere debet? Ait enim: Non occides, [ERROR: no reftable :]Ex 20,13 et si alios occidere uetamur, quanto magis nos ipsos? Longe autem satius est seruitutem, exilium, proscriptionem et quęque aduersa inuita pati quam malis istis quę temporaria sunt euitatis in malum ęternum incidere, et post corporis animęque solutionem ad inferos relegari. Diuini quippe mandati pręuaricatoribus talis proposita est poena.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.