Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
139.
[ERROR: no reftable :]Cf. CIL
A. IANIO SATYRO DELMINIO DECVR. LEG. II. VIRTVTISQ. CAVSA DONIS DONATO. GEM. TORQ. CORON. MVRALIB. AVRE. .II. VEXILL. SVO. B. M. 139.1. Legendum sic: Aulo Ianio Satyro Delminio, decurioni legionis secundę, uirtutis causa donis donato, gemmis, torquibus, coronis muralibus aureis duabus, uexillis tribus, Vibius Pius militi suo benemerito. 139.2. Ianius iste uidetur Delmata fuisse et quidem Delminius, hoc est a Delminio oriundus. De quo oppido Strabo libro suę Geographię VII: Delminium, inquit, ampla ciuitas, a qua cognomen gens illa uendicat. Eam Nasica exilem reddidit agrumque desolatum pecori pascendum reliquit. [ERROR: no reftable :]Strab. Geogr. 7,5,5 Ianius ergo Delminius, dum sub Vibio Pio militaret, ita strenue se gessit ut his donis quę hic memorata sunt [ERROR: no reftable :] Paginarum quae sequuntur numeri manu recentiore, stilo plumbeo, suppleti sunt. affici mereretur. De coronis autem militaribus superius a nobis tractatum est, [ERROR: no reftable :]Cf. In epigr. 108,2 et qui plenius uult discere, legat Auli Gelii libro quinto caput sextum. [ERROR: no reftable :]Cf. Gell. 5,6 Ibi idem ait muralem coronam, etiam castrensem et naualem, ex auro fieri solitam. 139.3. Porro Vibius Pius tertio citra hoc epigrammate aram dedicat Soli inuicto, ut sit
ipsi propicius, militibus centurionibusque suis.
[ERROR: no reftable :]Cf. In epigr. 137
Inuenies in hoc libello inter externa et alium Vibium, Gallum,
primipilarem pręfectumque castrorum, et ipsum quidem donis donatum honoris uirtutisque
causa.
[ERROR: no reftable :]Cf. In epigr. 108
Noster uero Ianius Delminius nequaquam posthabendus Vibiis
istis, uel etiam Sicinio
[ERROR: no reftable :]Recte Siccio
illi Dentato, quem Plinius in libris Naturalis
historię donatum refert hastis puris duodeuiginti, phaleris XXV, torquibus 139.4. Huic militi bene de se merito Vibius Pius imperator siue sepulturam siue statuam posuit, ut in epigrammate apparet.
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.