Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1505], Epistulae, versio electronica. (), Verborum 166, Ed. Petrus Kasza [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepistulae].
Previous paragraph

Next paragraph

[3.] Expensas ego nullas penitus habeo. Deus immortalis scit, quod non solum vehementissime angor, sed et supra modum admiror, quod Vestra Maiestas ita me sine expensa reliquerit. Maiestas Vestra scribit 11 et item reverendissimus dominus cancellarius 12 ex voluntate Maiestatis Vestrae Fukaros 13 mihi satis expensarum daturos, ab eis ne obolum quidem habere possum. Immo derideor ab eis, qui orator Maiestatis Vestrae existens ab eis sumptus mendicem. Iam si Vestra Maiestas ad tot meas supplicationes nihil mihi suppeditat, Deus scit, nescio quid faciam, nisi forte, ut vendam omnia, quae mecum habeo, habitu mutato redeam cum uno famulo ad Vestram Maiestatem incognitus cum extrema ignominia mea et damno non parvo Vestrae Maiestatis. Videt enim Vestra Maiestas totam rerum suarum summam hinc pendere.

Previous paragraph

Next paragraph


Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1505], Epistulae, versio electronica. (), Verborum 166, Ed. Petrus Kasza [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepistulae].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.