Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1505], Epistulae, versio electronica. (), Verborum 166, Ed. Petrus Kasza [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepistulae].
Previous paragraph

Next paragraph

[1.] Acceperam rursus litteras a Vestra Maiestate super negotio ecclesiae Plocensis, in quo rursus apud Sanctissimum Dominum Nostrum omni studio, fide et diligentia elaboravi. Contigit autem reverendissimum etiam dominum cardinalem de Grassis, 1 qui per hos superiores dies abfuerat, neque prioribus illis apud pontificem actionibus atque intercessionibus interesse potuerat, praesenti negotio affuisse. Itaque cum ipse prior (ut par erat) apud pontificem diligentissime pro hoc negotio egisset, responsumque non valde a desiderio Vestrae Maiestatis alienum reportasset, ego suam praeterea reverendissimam dominationem subsecutus et re omni rursus ex integro Sanctissimo Domino Nostro declarata commemoratisque incommodis et incendiis, quae ex hoc 1  Achilles de Grassis (or Achille Grassi) (1456–1523), Cardinal. A high priest of Polish origin. He went on diplomatic missions to several European courts from 1508. Sigismund wrote several letters to him concerning the Płock bishopric in the autumn of 1522, and asked for his intervention. (Compare: AT VI. 145–146, 153–154, 207.)

-- 64 --

oriri possent, non potui tamen aliud et magis praesentaneum responsum a Sua Sanctitate impetrare.

Previous paragraph

Next paragraph


Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1505], Epistulae, versio electronica. (), Verborum 166, Ed. Petrus Kasza [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepistulae].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.