Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1505], Epistulae, versio electronica. (), Verborum 166, Ed. Petrus Kasza [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepistulae].
Scripsi alias de affectione Suae Sanctitatis erga Vestram Maiestatem et scripsi meram veritatem, et scio, quod non solum in hoc sed in omnibus, quibus unquam poterit gratificari Vestrae Maiestati, erit ad gratificandum paratissimus. Intelligit id, quod revera ita est, magnam partem salutis Christianae reipublicae post Deum esse in manu Vestrae Maiestatis. Ego et me et meam servitutem humillimam rursus in gratiam Vestrae Maiestatis commendo. Quam Deus conservet semper felicem et victoriosissimam.
Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1505], Epistulae, versio electronica. (), Verborum 166, Ed. Petrus Kasza [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepistulae].
|