Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1505], Epistulae, versio electronica. (), Verborum 166, Ed. Petrus Kasza [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepistulae].
Previous paragraph

Next paragraph

[1.] In negotio episcopatuum Plocensis et Premisliensis, quod ut istic curares, a te 1  Another manuscript: BCzart TN 35. fol. 397–398.

-- 66 --

postulavimus, binas tuas litteras accepimus, 2 quarum alteris refers te ad litteras pontificis, ex quibus nihil pro voto nostro cognovimus, alteris item litteras reverendissimi domini cardinalis protectoris nostri, quas non habuimus, allegas, unde in dies magis in ipso negotio incerti reddimur. Quae res molestior est nobis, quam dici possit, nihilque nobis magis praeter spem accidere potuit, quam cum nos et serenissimus dominus nepos noster unum simus, et illius maiestatis negotia non secus istic Romae, quam nostra propria per oratores nostros curabantur. Nunc istud negotium nostrum talibus involucris et ambagibus tractari.

Previous paragraph

Next paragraph


Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1505], Epistulae, versio electronica. (), Verborum 166, Ed. Petrus Kasza [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepistulae].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.