Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1505], Epistulae, versio electronica. (), Verborum 166, Ed. Petrus Kasza [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepistulae].
In hoc meo acerbissimo negotio et causa, postquam nuper nil apud episcopum Zagrabiensem [4] poteram obtinuisse, profectus fueram Zagrabiam, ibi sollicitavi omnes dominos meos de capitulo, ubi vidi rem desperatam, nemo erat, quem adirem, qui pro me domino supplicaret, praeter magnificum dominum Balthasarem de Batthyan; [5] veni igitur ad eum, et Vestram Dominationem etiam deprecor, patronus sit mihi apud epi
-- 44 -- episcopum Zagrabiensem. Iuro nunquam me negaturum hanc pecuniam, si apud me fuisset, quin potius adhuc in Italia cum ea studerem, siquidem voluntas episcopi Zagrabiensis ea fuit. Si quid Dominatio Vestra in me concepit odii ex litteris illius boni viri, illud deponat, nil in Vestram Dominationem commisi. Prodibit semel veritas, cognoscetur adhuc etiam per episcopum Zagrabiensem, quis habeat et apud quem sint illi 300 aurei. [6] Vestra Dominatio non me deserat in hac necessitate.
Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1505], Epistulae, versio electronica. (), Verborum 166, Ed. Petrus Kasza [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepistulae].
|