Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1505], Epistulae, versio electronica. (), Verborum 166, Ed. Petrus Kasza [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepistulae].
Previous paragraph

Next paragraph

[1.] Retulit nobis reverendus Ioannes Statilius, praepositus Eursiensis 2 et serenissimi domini Ludovici Hungariae et Bohemiae regis nepotis nostri carissimi apud nos orator te iterum Romae oratorem agere, quae res sint nobis acceptissima, experti enim sumus tuam erga nos fidem et propensionem, experti diligentiam et curam in obeundis negotiis nostris, quae istic Romae eveniebant. Proindeque et commendavimus iam saepe ipsi serenissimo domino nepoti nostro virtutem et merita tua et commendare in dies magis non desistemus.

Previous paragraph

Next paragraph


Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1505], Epistulae, versio electronica. (), Verborum 166, Ed. Petrus Kasza [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepistulae].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.