Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1505], Epistulae, versio electronica. (), Verborum 166, Ed. Petrus Kasza [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepistulae].
Previous section

Next section

-- 107 --

41 János Statileo to István Brodarics Cracow, 12 April 1525 Manuscript used: ASF, Carte Strozziane, Serie I., Filza 157., fol. 184r. 1 Albrecht von Brandenburg, Grand Master of the Teutonic Order, made an oath of allegiance to Polish King Sigismund, and got the land he already had as feud. Excerpta ex litteris oratoris

Ut Dominatio Vestra Reverendissima sit particeps novitatum, quae hic contingunt, volui ei significare serenissimum Poloniae regem inivisse perpetuam pacem et concordiam cum illustrissimo principe Alberto alias magistro Prussiae, nunc vero duce Prussiae ea lege, ut ipse princeps Albertus habeat terram Prussiae illam, quam habuit hucusque, in feudum a regibus Poloniae ipse et heredes masculi eius et quattuor fratrum suorum, quibus deficientibus ipsum feudum recidat in regem Poloniae restitutis hinc inde occupatis tempore belli praeteriti. 2 Et sic feria secunda praeterita 3 ipse princeps Albertus praestitit iuramentum uti domino suo naturali serenissimo regi Poloniae sedenti in diademate in throno ad id constructo in foro Cracoviensi. Cui in signum subiectionis rex dedit nova insignia, vexillum scilicet ex serico album cum aquila nigra habente torquem auream in collo, ex qua pendet littera S, et sic nos fuimus in triumpho.

Datum Cracoviae feria quarta post Palmas.
Previous section

Next section


Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1505], Epistulae, versio electronica. (), Verborum 166, Ed. Petrus Kasza [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepistulae].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.