Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1505], Epistulae, versio electronica. (), Verborum 166, Ed. Petrus Kasza [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepistulae].
Ut Dominatio Vestra Reverendissima sit particeps novitatum, quae hic contingunt, volui ei significare serenissimum Poloniae regem inivisse perpetuam pacem et concordiam cum illustrissimo principe Alberto alias magistro Prussiae, nunc vero duce Prussiae ea lege, ut ipse princeps Albertus habeat terram Prussiae illam, quam habuit hucusque, in feudum a regibus Poloniae ipse et heredes masculi eius et quattuor fratrum suorum, quibus deficientibus ipsum feudum recidat in regem Poloniae restitutis hinc inde occupatis tempore belli praeteriti. [2] Et sic feria secunda praeterita [3] ipse princeps Albertus praestitit iuramentum uti domino suo naturali serenissimo regi Poloniae sedenti in diademate in throno ad id constructo in foro Cracoviensi. Cui in signum subiectionis rex dedit nova insignia, vexillum scilicet ex serico album cum aquila nigra habente torquem auream in collo, ex qua pendet littera S, et sic nos fuimus in triumpho.
Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1505], Epistulae, versio electronica. (), Verborum 166, Ed. Petrus Kasza [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepistulae].
|