Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1505], Epistulae, versio electronica. (), Verborum 166, Ed. Petrus Kasza [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepistulae].
Previous paragraph

Next paragraph

Scimus nos Paternitatem Tuam negotiis nostris Barensibus, utpote et iustissimis et aequissimis esse ex corde affectum, eo maxime, quod id ab utraque maiestate sua in commissis habeat, ut nomine illarum maiestatum hoc idem apud caesaream et catholicam maiestatem efficaciter promoveret. Nunc cupimus, et si par sit, rogamus, assistet ibi oratori nostro, magnifico Ioanni Dantisco, 3 et in quibus auxilium suum postulaverit, ita illud impendere velit, quemadmodum rebus nostris prodesse noverit. Nos enim praefato oratori nostro ad Tuam Paternitatem singulare iussimus habere refugium, nam illam scimus ibidem non parvi valere et reputari. Nos, quando poterimus Paternitati Tuae omni nostra gratitudine id rependere curabimus, quam optime valere cupimus.

Previous paragraph

Next paragraph


Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1505], Epistulae, versio electronica. (), Verborum 166, Ed. Petrus Kasza [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepistulae].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.