Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1505], Epistulae, versio electronica. (), Verborum 166, Ed. Petrus Kasza [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepistulae].
[3.] Fui postea cum reverendissimo domino Strigoniensi, [2] qui certe singulari obser vantia, quod et coram semper testatus sum, Vestram prosequitur Sanctitatem. Contuli cum eo Vestrae Sanctitatis nomine de rebus illis, de quibus conferendum erat. [3] Videtur optima praeditus mente. Est in eadem, in qua antea fuit, auctoritate. Cum palatino novo domino Stephano, [4] et cum domino vayvoda [5] et aliis omnibus primariis viris coniunctus, [6] Vestrae, ut dixi, Sanctitatis atque istius Sanctae Sedis observandissimus.
Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1505], Epistulae, versio electronica. (), Verborum 166, Ed. Petrus Kasza [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepistulae].
|