Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1506], De Epidauro, versio electronica (, Dubrovnik), 573 versus, verborum 3825, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - epica] [word count] [crijeviepidauro].
Previous section

Next section

VIb

Quod non solum Graecos, sed etiam Romanos auctores in suis theatris factitasse memoriae proditum est, hoc ego non sum reueritus facere, presertim hoc tempore nouum Poema recitaturus de maioribus uestris, hoc est Epidauro Romana Colonia, in quo sane sin minus ingenio saltem amore atque beniuolentia erga patriam laudabimur; alioquin proderit me hoc uobis emendandi operis gratia priusquam publicetur recitasse. Nam ut stilus et usus magister est, sic etiam auditorum consessus, hominum concursus et expectatio, recitantis pallor et iudicii metus, multorumque censura multo magis quam paucorum emendat, praesertim cum legimus, non dicimus, neque incendimus, sed citra ullum affectum consulimus auditores. Quare prestat recitantis scripta quam dicentis uerba laudari. In illis enim mera lucubratio et ingenii uis, in his uero et extrorsum quamplurima commendantur lenocinia; nanque uiuida uox, gestus VII animi motibus pares, corporisque uigor et manus et oculi non minus quam oratio plaerunque auditorum aures eblandiuntur. Sedentis uero refrigerata lectio et quasi mortua, quo minus incendit, minus audientium iudicia praeuertit. Iuuabit igitur me non solum recitando sed etiam culpando proficere neque meam editionem temere et inconsulte precipitasse; sciens enim non fallor: quicquid uobis est dedicandum diu multumque a pluribus examinari oportere seruarique; quod ille praecipit, nonumque prematur in annum. Caeterum hic dies celebrandae patriae potissimum electus est quod in illo Sanctissimi martyres, quibus benemerentibus maiores nostri tot honores decreuerant, non solum conseruandae libertatis sed etiam publicę salutis a perniciosissimis ciuibus auctores fuerunt, ut mihi non alia ratio illustrandae ciuitatis quam illis seruandae et adserendae ab ultimo periculo fuisse uideatur.

-- 155 --

Previous section

Next section


Crijević, Ilija (1463-1520) [1506], De Epidauro, versio electronica (, Dubrovnik), 573 versus, verborum 3825, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - epica] [word count] [crijeviepidauro].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.