Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].
Previous section

Next section

SPECULUM astronomicum terminans intellectum humanum in omni scientia clarissimi artium et medicinae doctoris Federici Chrysogoni Iadertini
Praefatio in librum Elementorum Euclidis [35]

In primis Deo trino optimo maximoque gratias agamus, sicut suae gloriae celsitudo expostulat. Qui talem mihi gratiam concessit, ut amicis ex vobis, doctores celeberrimi et scholares non minus studiosissimi quam acutissimi, pro parte satisfacere valeam, qui me rogastis, ut nostrarum speculationum in mathematicis vos participes esse velim. Cum omne bonum inquantum bonum sit communicabile, quamvis animo proposueram soli incumbere speculationi mihique uni satisfacere, tamen precibus [36] vestris victus hanc provinciam legendi libenti animo suscepi, in qua promitto vobis viam brevem et facilem (quamvis sint multa in eis abdita et secreta). Omnia etiam superflua resecare et necessaria ad perfectam cognitionem huius scientiae adducere. Ad quidditates rerum descendere et ad sermones per se, qui sunt apti solvere omnes quaestiones contingentes in hac scientia. Dico viam brevem, praeterquam in isto principio, in quo convenit, ut sermo noster dilatetur circa octo particulas universales reducibiles ad quatuor genera causarum tactas ab Averroe in prooemio [37] De physico auditu. Utiles tamen erunt et necessariae, quando bene applicabuntur ad istam scientiam. Quibus bene declaratis declaratae erunt causae B3 omnes, principia et termini, quibus innititur et fundatur ista scientia. Ideo sermo in principio debet esse longus, in quo principia declarantur

-- --

et termini, ut habitis his facile habeantur et ea, quae sunt in scientia. Parvus enim error in principio magnus sequetur in fine (ut refert Averroes in commento quarto tertio De anima de mente divi Platonis) et Philosophus in Textu commenti xxxiii primo Caeli. Ignorata enim materia circa quam (in artificialibus) ignoratur et via motus. Ignorato etiam fine et utilitate ignoratur et terminus ad quem et propter quem. Quibus quidem ignoratis tota intentio nostra frustraretur. Exordium itaque sumemus ab his, quae ad librum Elementorum Euclidis sunt necessaria, in secundo vero tractatu, quae ad arithmeticam pertinent, in tertio vero quae ad musicam speculativam divi Boethii spectant. In quarto et ultimo, quae ad astrologiam speculativam et iudicialem, in Quadripartitum et Almagestum Ptolemaei, sunt utilia.

Capitulum primum tractatus primi: de genere causae efficientis

Euclides igitur Megarensis est efficiens huius artis, scilicet libri Elementorum; qui quidem in ista scientia attigit ultimum gradum perfectionis possibilem per naturam: quia nihil excogitari potest, quin illud idem actu vel virtute in dictis suis contineatur bene intellectis et bene applicatis ad ipsas res. Efficiens vero rei subiectae arti non datur in tota mathematica, ex quo neque datur demonstratio in genere causae efficientis, sicut neque in genere causae materialis. Quia cum in eis non sit aliquod agens universale neque particulare, neque materia ex qua, sicut datur in naturalibus, puta corpora caelestia et haec individua materia prima et materia proxima, sequitur etiam necessario, quod non sit demonstratio in genere causae finalis; cum omne agens agat propter finem secundo Physicorum. Sed ubi non est materia ex qua, non est efficiens, quo circumscripto tollitur certe omnis finis.

-- --

Restat igitur sola demonstratio in genere causae formalis, quia est scientia sexto b3 Metaphysicae et cum omnis scientia sit per demonstrationem a priori vel a posteriori. Sed in ista non a posteriori, quia causae in ea sunt aeque prius notae nobis et naturae, ergo a priori. Ita tamen, quod conclusio priorum demonstrationum sit praemissa sequentis demonstrationis. Quia omnia posteriora natura demonstramus in istis per ea, quae sunt priora natura, quia per causas adaequatas.

Capitulum secundum: de genere causae materialis

Subiectum vero huius artis, scilicet libri Elementorum vel principiorum Euclidis, est quantitas. Quae accipitur pro genere causae materialis, circa quam. Quae est duplex (ut infra videbitur), quod praecognoscitur in scientia duplici praecognitione [38]: ideo neque demonstratur primo Posteriorum. Sed quia titulus huius artis est liber Elementorum vel principiorum, qui quidem ab omnibus exponitur, quod ideo dicitur principiorum propterea, quia apud priscos iste liber habebatur loco logicae, quae est principium in omni scientia. Quae quidem expositio est ex toto falsa et ruinosa. Quia logica est de syllogismo fabricando, hic vero nulla ars talis data est, de qua solius est logici. Imo (quod fortius est) praesupponit logicam, quia semper hic vel est processus diffinitivus vel demonstrativus; quod utrumque docetur a Philosopho in Posterioribus analyticis [39]. Quare istis omnibus convenit ignorare primas radices huius artis, prima principia, fundamenta et totam intentionem doctoris et magistri; et nil mirum, quia de raro contingentibus est, ut quis sit peritus mathematicus et bonus philosophus. Ideo aliter est dicendum. Est enim unum de secretis huius artis, non intellectum ab aliquo

-- --

quem ego viderim. Unde cum in isto libro subiectum sit magnitudo et cum nulla magnitudo cognoscatur, nisi prius habeamus rationem cognoscendi illam, quae quidem ratio cognoscendi est ab actu ix. Metaphysicae textu commenti xx; cum etiam omnis ratio cognoscendi sit principium primum in scientia, quia est metrum et mensura ex x. Metaphysicae, sequitur quod hic B4 principali intentione agitur de principiis cognoscendis, quia de mensuris, actu omnium mathematicalium et in potentia omnium naturalium et divinorum, ut infra latius in capitulo primo de hoc dicemus. Cum hanc nostram expositionem exponemus per ipsummet Doctorem; qua nulla est verior quam Doctorem per Doctorem eundem exponere. Sed iunior statim dubitare posset et subtiliter: quia istud, quod dictum est, non videtur esse bene dictum. Quia Euclides nullibi videtur agere de mensuris, imo solum de figuris, angulis, proportionibus, de capacitate, distantiis et prospectiva speculativa, solutio est notanda, ex qua habebitis intentionem totius operis in virtute. Primo tamen notandum est, quod mensura est multiplex. Sicut et multiplex mensuratum, quia longitudo cum una dimensione, ut linea. Secunda latitudo cum duabus, ut superficies. Tertia profunditas cum tribus, ut corpus, quia longitudinem, latitudinem et profunditatem in se continet. Quarta capacitas, ut cyathi continentia, puta ipsius aquae. Quinta est pondus, puta semiuncia vel libra. Sexta et ultima est ipsa anima intellectiva, quae est mensura omnium intelligibilium, cuius est omnia finire, terminare et mensurare. Secundo [40] notandum, quod mensura, inquantum talis, est indivisibilis, quia minima x. Metaphysicae; et mensuratum omne, inquantum tale, est indivisibile vel proprie vel metaphorice [41], scilicet respectu intelligibilium. Tertio notandum, quod omne, quod est mensura, potest esse et

-- --

mensuratum respectu diversorum; quia dicit oppositum in adiecto, quod idem respectu eiusdem sit mensura et mensuratum, quia divisibile et indivisibile. Tamen prius natura est mensura quam mensuratum, quia prius perfectum quam imperfectum. Omne enim imperfectum fluxit a perfecto: Boethius in libro De unitate et uno et idem secundo suae Arithmeticae, primo De anima textu commento lxxxv. et non econtra; quia posterius non potest esse causa prioris. Sed cum nulla magnitudo intelligi possit, nisi prius cognoscamus mensuram – qua fit ipsa cognitio – quae se habet ut forma, et mensuratum ut materia. Sequitur ergo b4 quod Euclides primo agit de perfecto, quam de imperfecto, quod convenit ordini doctrinae. Quod autem primo agat de mensura patet inductive, quia primo diffinit punctum, quod est mensura lineae. Secundo diffinit lineam, quae est mensura in sui ipsius et superficiei. Tertio, in primo theoremate primo agit de triangulo et non de quadrato vel pentagono, tamquam de mensura et parente omnium figurarum, quia omnes figurae ab ipso originem habent et omnes aliae ex ipso sunt compositae et compositae in ipsum resolvuntur. Et sicut dicit divus Boethius in primo suae Arithmeticae, quod unitas est parens totius latitudinis numeri, in quem eadem composita etiam resolvitur. Sic etiam est mensura ipsius. Quinarius enim numerus nullo mensuratur, nisi unitate, tamquam suo parente. Istam etiam rationem triangulus in figuris sibi vendicavit, quia est parens et mensura omnium figurarum rectilinearum [42]. Cum de non rectis lineis non sit scientia praeterquam de circulo, cuius est tantum una scientia, sicut et una diffinitio: quia figura, in qua lineae a centro ad circumferentiam [43] ductae sunt aequales. Unde sicut unitas est mensura in quantitate discreta, linea in

-- --

continua, et triangulus erit in figuris, de quibus principaliter agitur in ista arte. In angulis autem, quorum tres sunt species tantum, recti scilicet et acuti et obtusi, quorum rectus erit mensura sui et aliorum, quia minimus, quia unus tantum, quia indivisibilis, quia et perfectus. Reliqui autem tam acuti, quam obtusi, sunt infiniti. Ideo imperfecti, quia illud est magis perfectum, quod est magis unum et indivisibile. Quod autem aliae duae species acutorum et obliquorum sint infinitae, patet, quia inter quaelibet duo puncta infinitas lineas ducere possumus. Quae lineae si interceptae fuerint intra angulum rectum, erunt illi omnes acuti et angulus rectus eos mensurabit, quia ad illos se habebit ut multiplex vel ut particularis super partiens, multiplex super particularis vel ut multiplex superpartiens. Si vero lineae infinitae fuerint ductae inter duo puncta addentia angulo recto, cadentes tamen super datam rectam lineam C1 et in eodem puncto, dico, quod et hos angulus rectus mensurabit, non tamen erit multiplex, sed se habebit secundum omnes differentias proportionum sub super particularium vel sub super partientium, quia angulus obtusus semper continet totum angulum rectum et aliquam vel aliquas eius partes. In aliis etiam mensuris est posita mensura ab Euclide in locis propriis: ut de ipsa capacitate ab xi. libro Elementorum infra. In pondere etiam, quae est puta uncia, semiuncia, dodrans, secundum quod unum accipimus pro mensura vel pro mensurato. Est et sexta mensura praeclarior omnibus aliis, anima scilicet, quae est mensura omnium intelligibilium tam naturalium, quam divinorum, quam mathematicalium. Ex quo patet, quod cum anima sit mensura, anima non intelligit, sed aggregatum ex anima et materia, puta Socrates, quia anima est id, qua fit intellectio, iuxta illud Philosophi primo De anima textu commento lxv. Si quis dixerit animam intelligere est ac si diceret animam texere vel filare. Quare mensura, puta ulna, visio vel

-- --

anima, non cognoscunt, sed sunt mensurae, quibus fit cognitio. Quod autem dictum est de anima, sane intelligendum est de intellectu nostro et non substantiarum abstractarum, quia Philosophus dissentit [44] ex toto a veritate et fide catholica, quae tenet, quod intelligere nostrum est accidens, sicut et intelligentiarum abstractarum, puta angelorum, et quod solius Dei intellectio est sua substantia; quae intimius se habet ad essentiam divinam, quam alia attributa in divinis. Philosophus autem, quod in nobis tantum est accidens, quia intelligimus per species. In aeternis vero intellectus et intellectum est idem omnibus modis, quia cognoscendo suam substantiam cognoscit et producit omnia xii. Metaphysicae, sic tamen intelligendo, quod prima intelligentia nulla potentia est composita, quia a nullo dependet neque in fieri, neque in conservari, sed est primum simpliciter. Secunda vero et tertia et aliae intelligentiae, quamvis intelligunt per sui essentiam, eminenter omnia inferiora a se diminute tamen superiora, quia cognoscunt se dependere a prima. Quam dependentiam philosophi potentiam vocant. Penes c1 quam sunt imperfectiores prima intelligentia, in quibus datur latitudo multa. Quanto enim aliqua removetur magis a prima, tanto est magis imperfecta, quia omne quanto magis removetur a perfecto, tanto magis remittitur eius potentia. Exemplum, si esset aliquod visibile in sua maxima perfectione, puta ut c, sint etiam plures potentiae visivae, quarum una sit ut l, alia ut xl et caetera. Vel aliter: sint plures potentiae visivae eiusdem perfectionis, si tamen una plus distaret alia et tertia plus quam quarta et caetera. Dico, quod imperfectiori modo videt illa potentia visiva, quae est minoris virtutis vel illa, quae magis distat, quam illa, quae minus posita paritate in potentiis. Sic est in illis intelligentiis secundum Philosophum. Nec mirum tantam

-- --

diversitatem esse in mensuris. Hoc enim naturale est. Philosophus enim x. Metaphysicae dicit, quod in omni praedicamento est reperire metrum et mensuram, ad hoc, quod de unoquoque scientia habeatur, ex quo patet nostram expositionem esse veram, tam ad intentionem mathematicam, maxime ipsius Euclidis, cuius doctrinam imitamur, quam etiam ad intentionem naturalem et metaphysicam, de quibus necesse est omnem artificem scientificum primo cognitionem habere.

Capitulum tertium: de genere causae formalis

Ordo, divisio, proportio et via doctrinae reducuntur ad genus causae formalis. Ordo autem huius libri est semper procedere ab universalibus simplicibus non contractis ad aliquam materiam, sed solum versari in materia intelligibili. Quia in materia sensibili non datur linea sine latitudine, qualis scientiae geometricae convenit, ut patet ex sua diffinitione, sicut neque datur corpus perfecte sphaericum. Tamen sunt applicabilia ad omnem materiam sensibilem et intelligibilem, quia se habent, ut formae et rationes cognoscendi, quod nihil aliud est, quam ipsa mensura. Divisio est in prohemium et tractatum; secunda ibi triangulus aequilaterus. Tractatus autem in xv. libros digestus est. De divisione cuius dicemus in primo theoremate. Proportio autem huius artis ad alias scientias C2 mathematicas se habet, velut radix: arithmeticam enim [45] continet in potentia, quia ad divisionem continui causatur numerus. Posita enim aliqua magnitudine illa primo est una, quae, si primo dividatur, excrescet primus numerus, qui est binarius: si vero in tres partes, illico nascetur ternarius, si vero in quatuor, procreabitur quaternarius et sic de alia latitudine numeri dicendum est. Continet etiam musicam, quae nihil aliud est, quam numerus sonorus.

-- --

Sed si numeri tota latitudo in continua magnitudine continetur, etiam ipsa musica in eadem magnitudine: in qua et ipse numerus, certe continebitur. Continet etiam astrologiam, quae nihil aliud est, quam considerare situs planetarum, primo per lineam rectam, quae est ipse situs vel coniunctio planetarum adinvicem. Per figuras etiam, quae sunt ipsi aspectus stellarum inter se, puta sextilis, quadratus, trinus et huiusmodi, quae est ipsa geometria. Si vero fiunt observationes temporum annuaeque conversiones, solis etiam atque lunae diversi labores, certe haec omnia solo numero mensurabuntur. Cum autem ipse numerus in quantitate continetur, astrologia etiam in eadem continebitur. Sed cum istae partes mathematicae contineant omnes alias scientias, certe multo magis haec continebit illas, quam et suas partes. Via doctrinae est, quod semper in ea procedimus a causis magis notis nobis et naturae, opposito modo, quam fit in naturalibus, in quibus innata est via nobis, ut ex notioribus nobis, incertioribus vero naturae, procedimus ad ea, quae sunt magis nota naturae et minus nobis. Quia ab effectu supra causam, praeterquam in paucis, quia in duobus vel ad plus in tribus in tota philosophia naturali et divina primo processu demonstramus, ut in textu commenti xxiiii. secundi De anima, et in De memoria et reminiscentia.

Capitulum quartum: de genere causae finalis

Intentio et utilitas idem sunt, quod et bonum accipiuntur pro genere causae finalis. Intentio autem est principaliter tradere mensuras omnium magnitudinum et secundaria intentione tradere omnia mensurabilia secundum sensum iam c2 supra dictum. Utilitas autem est, quod habitis his dispositi erimus ad omnes scientias speculativas, practicas et artes mechanicas. Dico ad scientias speculativas rationales et reales. Rationales, quia

-- --

cognoscemus medium, quo Aristoteles usus est in fabricando instrumentum syllogisticum [46], ut infra in primo theoremate [47] primi Elementorum Euclidis dicemus. Ad reales etiam scientias et speculativas erimus dispositi, quia sunt mediae inter divinam cognitionem et naturalem duplici mediatione. Prima, quia participat utraque cognitione secundum unam differentiam in modo scilicet abstrahendi et considerandi, quia secundum esse est in materia et secundum [48] diffinitionem abstracta a materia. Secundo etiam modo mediat, quia divina simpliciter est de obiecto prius noto naturae quam nobis. Naturalis autem ordine procedendi est de obiecto prius noto nobis, quam naturae. Sed mathematica tam simpliciter, quam ordine procedendi est de prius notis nobis et naturae. Ex quo in plus se habet secundum utramque differentiam: quam divina et quam naturalis. Ex quo patet, quod per applicationem est ratio cognoscendi in omni scientia, non solum nostra, verum est etiam ratio cognoscendi ipsius intellectus divini (secundum divum Boethium), quia ea ratione, qua intelligit, eadem etiam et producit xii. Metaphysicae. Sed ratione mathematica intelligit, ergo et producit. Et hoc est quod divus Plato medio mathematico omnia et ipse speculatus est et processit a causis supra effectus, sicut et ipse Deus benedictus. Quod, si haec magis dearticulate vellem explanare, oporteret altius repetere, ubi certe non sensibus corporis, sed sola vi animae opus esset. Divus Plato imitatus et Pythagora, omnis veritatis et subtilitatis acutissimi indagatores, docentes nos res ipsas altius speculari, quam philosophi naturales fecere. Qui ex sensatis tantum in cognitionem procedentes, ad nullam tamen cognitionem devenientes, ad quam sensus non se extendit. Quorum modum philosophandi nunc relinquamus,

-- --

quia non est praesentis negotii [49], cum academicos modo convenit imitari. Ubi tamen opus fuerit, peripateticum [50] me esse utique non C3 negabo, quia nulli dogmati ingenium meum quandoque summittere [51] volui, sed omnium veritatem amans omnium veritatem secutus sum. Sed ubi altum pelagus divi Platonis natare proposuimus, aliqua dicemus. Qui per idem medium mathematicum cognovit esse unum, quod in mente sua, principium esse dixit. Quod tamen celare voluit, ne tam divina scientia vilesceret, cui etiam sutores per viam incumbere possent, si palam illud fecisset. Sed voluit, ut sola vi et lumine intellectus agentis cum propriis speculationibus ad tantam divinitatem et felicitatem (ut decet) quilibet pervenire debeat. Unde quaecumque scripsit, sub illo principio celato scripsit deos tamen execrans, ut dignos tali divinitate iuvarent invenire propositum, quo invento illud celare. In quo quidem principio cognovit omnes quiditates relucere. Cognovit etiam, quidnam sit prima causa, quidve secunda, et qualiter prima causa annectitur secundis, quamquam [52] sic obscure descripsit, ut vilibus celaret artem, quos a sua grege sic arcere voluit. Forma (inquit) est quae, cum unitur materiae, corpus efficit, constans ex materia et forma, cum vero forma separatur a materia. Deus est quiditas et essentia simpliciter simplex, iterum in potentia informare omnem materiam, cum summa iustitia donare partem formae secundum merita materiae. Qua iustitia universum constitutum est. Quod dupliciter considerabat: per lineam scilicet rectam et obliquam. In rectam lineam inspiciens inveniebat omnia esse unum: unam substantiam, unum principium immobile. Nam sicut in lineam in rectum aspectam extrema a mediis non distinguuntur, ita etiam in

-- --

ista consideratione omnia erant unum. Et si Parmenides et Melissus sic intellexerint, quod scilicet primum principium sit unum immobile (ut credendum est), rationes, certe, Philosophi primo De physico auditu omnes cessant, cum in eis impugnandis in aequivocis laboraverit. Inspiciens autem in lineam ex obliquo invenit multitudinem entium, quam prima sui divisione divisit in infinitum et finitum, actum et potentiam, quod idem est, ac in decem praedicamenta, cum c3 actus et potentia circuunt omne genus finitum et terminatum. Iterum istam multitudinem entium considerabat tripliciter, secundum quod sunt tres modi considerandi, qui quidem constituunt tres artifices scientificos et speculativos: mathematicum scilicet, physicum atque metaphysicum. Unde iste imitatus est ipsam naturam: quia speculatus est entia et ordinem universi opposito modo quam naturales fecere, quia medio mathematico a causis procedendo supra effectus, sicut et ipsa natura et Deus benedictus. Sed ne videamur extra propositum digredi, his modo finem faciamus.

Previous section

Next section


Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.